De Rerum Natura
Lucretius
-
- semina cum porro distent, differre necessust
- intervalla vias conexus pondera plagas
- concursus motus; quae non animalia solum
- corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
- secernunt caelumque a terris omne retentant.
- Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
- percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
- principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
- aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
- nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
- propterea gerere hunc credas, quod materiai
- corpora consimili sint eius tincta colore;
- nullus enim color est omnino materiai
- corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
- in quae corpora si nullus tibi forte videtur
- posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
- nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
- dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
- ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
- scire licet nostrae quoque menti corpora posse
- vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
- denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
- tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
- Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
- omnis enim color omnino mutatur in omnis;