De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
  2. unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.
  3. illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
  4. nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur
  5. semper, et inter se mortales mutua vivunt.
  6. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
  7. inque brevi spatio mutantur saecla animantum
  8. et quasi cursores vitai lampada tradunt.
  9. Si cessare putas rerum primordia posse
  10. cessandoque novos rerum progignere motus,
  11. avius a vera longe ratione vagaris.
  12. nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
  13. aut gravitate sua ferri primordia rerum
  14. aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe
  15. obvia conflixere, fit ut diversa repente
  16. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  17. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  18. et quo iactari magis omnia materiai
  19. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  20. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  21. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  22. inmensumque patere in cunctas undique partis
  23. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  24. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  25. reddita corporibus primis per inane profundum,
  26. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  27. partim intervallis magnis confulta resultant,
  28. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  29. et quae cumque magis condenso conciliatu