De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  2. seminibus certis certa genetrice creata
  3. conservare genus crescentia posse videmus.
  4. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  5. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  6. corpora discedunt conexaque convenientis
  7. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  8. reicere in terras naturam, multaque caecis
  9. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  10. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  11. vitalis motus consentire atque imitari.
  12. sed ne forte putes animalia sola teneri
  13. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  14. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  15. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  16. dissimili constare figura principiorum;
  17. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  18. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  19. semina cum porro distent, differre necessust
  20. intervalla vias conexus pondera plagas
  21. concursus motus; quae non animalia solum
  22. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  23. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  24. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  25. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  26. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  27. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  28. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  29. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  30. corpora consimili sint eius tincta colore;
  31. nullus enim color est omnino materiai
  32. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  33. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  34. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  35. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  36. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  37. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  38. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  39. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  40. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  41. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  42. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  43. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  44. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  45. immutabile enim quiddam superare necessest,
  46. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  47. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  48. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  49. proinde colore cave contingas semina rerum,
  50. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  51. Praeterea si nulla coloris principiis est
  52. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  53. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  54. propterea magni quod refert, semina quaeque
  55. cum quibus et quali positura contineantur
  56. et quos inter se dent motus accipiantque,
  57. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  58. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  59. marmoreo fieri possint candore repente,
  60. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  61. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  62. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  63. materies ubi permixta est illius et ordo
  64. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  65. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  66. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  67. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  68. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  69. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  70. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  71. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  72. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  73. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  74. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  75. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  76. aut alio in quovis uno puroque nitore
  77. dissimiles longe inter se variosque colores.
  78. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  79. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  80. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  81. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  82. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  83. principiis rerum non numquam causa colores,
  84. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  85. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  86. quippe etenim multo proclivius exorientur
  87. candida de nullo quam nigro nata colore