De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  2. pascere naturam per terras omniparentis.
  3. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  4. seminibus certis certa genetrice creata
  5. conservare genus crescentia posse videmus.
  6. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  7. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  8. corpora discedunt conexaque convenientis
  9. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  10. reicere in terras naturam, multaque caecis
  11. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  12. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  13. vitalis motus consentire atque imitari.
  14. sed ne forte putes animalia sola teneri
  15. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  16. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  17. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  18. dissimili constare figura principiorum;
  19. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  20. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  21. semina cum porro distent, differre necessust
  22. intervalla vias conexus pondera plagas
  23. concursus motus; quae non animalia solum
  24. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  25. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  26. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  27. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  28. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  29. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  30. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  31. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  32. corpora consimili sint eius tincta colore;
  33. nullus enim color est omnino materiai
  34. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  35. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  36. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  37. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  38. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  39. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  40. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  41. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  42. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  43. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  44. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  45. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  46. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  47. immutabile enim quiddam superare necessest,
  48. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  49. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  50. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  51. proinde colore cave contingas semina rerum,
  52. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  53. Praeterea si nulla coloris principiis est
  54. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  55. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  56. propterea magni quod refert, semina quaeque
  57. cum quibus et quali positura contineantur
  58. et quos inter se dent motus accipiantque,
  59. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  60. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  61. marmoreo fieri possint candore repente,
  62. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  63. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  64. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  65. materies ubi permixta est illius et ordo
  66. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  67. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  68. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  69. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  70. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  71. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  72. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  73. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  74. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  75. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  76. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  77. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  78. aut alio in quovis uno puroque nitore
  79. dissimiles longe inter se variosque colores.
  80. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  81. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  82. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  83. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  84. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  85. principiis rerum non numquam causa colores,
  86. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  87. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  88. quippe etenim multo proclivius exorientur
  89. candida de nullo quam nigro nata colore
  90. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  91. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  92. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  93. scire licet quam sint nullo velata colore;
  94. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  95. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  96. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  97. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  98. quae sita cervices circum collumque coronat;
  99. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  100. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  101. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  102. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  103. consimili mutat ratione obversa colores;
  104. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  105. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  106. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  107. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  108. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  109. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  110. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  111. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  112. sed variis formis variantes edere tactus.
  113. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  114. est natura coloris et omnia principiorum
  115. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  116. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  117. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  118. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  119. ex albis album pinnis iactare colorem
  120. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  121. aut alio quovis uno varioque colore.
  122. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  123. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  124. evanescere paulatim stinguique colorem;
  125. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  126. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  127. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  128. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  129. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  130. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  131. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  132. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  133. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  134. scire licet quaedam tam constare orba colore
  135. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  136. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  137. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  138. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  139. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  140. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  141. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  142. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  143. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  144. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  145. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  146. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  147. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  148. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  149. concoctosque suo contractans perdere viro,
  150. propter eandem rem debent primordia rerum
  151. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  152. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  153. nec simili ratione saporem denique quemquam
  154. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  155. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  156. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  157. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  158. inmortalia si volumus subiungere rebus
  159. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  160. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  161. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  162. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  163. principiis constare. neque id manufesta refutant
  164. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  165. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  166. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  167. quippe videre licet vivos existere vermes
  168. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  169. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  170. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  171. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  172. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  173. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  174. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  175. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  176. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  177. non alia longe ratione atque arida ligna
  178. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  179. iamne vides igitur magni primordia rerum
  180. referre in quali sint ordine quaeque locata
  181. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  182. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  183. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  184. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  185. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  186. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  187. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  188. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  189. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  190. sed magni referre ea primum quantula constent,
  191. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  192. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  193. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  194. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  195. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  196. antiquis ex ordinibus permota nova re
  197. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  198. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  199. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  200. * * *
  201. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  202. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  203. mollia mortali consistere corpore creta.
  204. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  205. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  206. aut similis totis animalibus esse putari.
  207. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  208. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  209. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  210. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  211. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  212. vitali ut possint consentire undique sensu.
  213. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  214. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  215. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  216. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  217. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  218. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  219. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  220. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  221. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  222. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  223. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  224. quatinus in pullos animalis vertier ova
  225. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  226. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  227. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  228. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  229. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  230. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  231. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  232. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  233. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  234. Principio nequeunt ullius corporis esse
  235. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  236. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  237. aere fluminibus terris terraque creatis,
  238. nec congressa modo vitalis convenientes
  239. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  240. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  241. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  242. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  243. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  244. dissoluuntur enim positurae principiorum
  245. et penitus motus vitales inpediuntur,
  246. donec materies omnis concussa per artus
  247. vitalis animae nodos a corpore solvit
  248. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  249. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  250. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  251. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  252. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  253. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  254. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  255. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  256. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  257. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  258. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  259. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  260. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  261. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  262. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  263. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  264. scire licet nullo primordia posse dolore
  265. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  266. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  267. corporibus, quorum motus novitate laborent
  268. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  269. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  270. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  271. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  272. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  273. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  274. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  275. multaque de rerum mixtura dicere callent
  276. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  277. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  278. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  279. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  280. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  281. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  282. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  283. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  284. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  285. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  286. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  287. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  288. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  289. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  290. umoris guttas mater cum terra recepit,
  291. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  292. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  293. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  294. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  295. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  296. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  297. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  298. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  299. nec sic interemit mors res ut materiai
  300. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  301. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  302. res ut convertant formas mutentque colores
  303. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  304. ut noscas referre earum primordia rerum
  305. cum quibus et quali positura contineantur
  306. et quos inter se dent motus accipiantque,
  307. neve putes aeterna penes residere potesse
  308. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  309. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  310. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  311. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  312. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  313. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  314. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  315. consimilis; verum positura discrepitant res.
  316. sic ipsis in rebus item iam materiai
  317. intervalla vias conexus pondera plagas
  318. concursus motus ordo positura figurae
  319. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  320. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  321. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  322. accedere et nova se species ostendere rerum.
  323. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  324. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  325. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  326. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  327. principio caeli clarum purumque colorem
  328. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  329. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  330. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  331. ex improviso si sint obiecta repente,
  332. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  333. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  334. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  335. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  336. suspicere in caeli dignatur lucida templa.