De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. dissimili tamen inter se consistere summa
  2. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  3. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  4. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  5. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  6. semiferas hominum species existere et altos
  7. inter dum ramos egigni corpore vivo
  8. multaque conecti terrestria membra marinis,
  9. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  10. pascere naturam per terras omniparentis.
  11. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  12. seminibus certis certa genetrice creata
  13. conservare genus crescentia posse videmus.
  14. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  15. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  16. corpora discedunt conexaque convenientis
  17. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  18. reicere in terras naturam, multaque caecis
  19. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  20. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  21. vitalis motus consentire atque imitari.
  22. sed ne forte putes animalia sola teneri
  23. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  24. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  25. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  26. dissimili constare figura principiorum;
  27. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  28. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  29. semina cum porro distent, differre necessust
  30. intervalla vias conexus pondera plagas
  31. concursus motus; quae non animalia solum
  32. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  33. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  34. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  35. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  36. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  37. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  38. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  39. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  40. corpora consimili sint eius tincta colore;
  41. nullus enim color est omnino materiai
  42. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  43. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  44. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  45. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  46. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  47. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  48. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  49. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  50. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  51. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  52. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  53. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  54. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  55. immutabile enim quiddam superare necessest,
  56. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  57. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  58. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  59. proinde colore cave contingas semina rerum,
  60. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  61. Praeterea si nulla coloris principiis est
  62. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  63. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  64. propterea magni quod refert, semina quaeque
  65. cum quibus et quali positura contineantur
  66. et quos inter se dent motus accipiantque,
  67. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  68. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  69. marmoreo fieri possint candore repente,
  70. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  71. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  72. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  73. materies ubi permixta est illius et ordo
  74. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  75. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  76. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  77. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  78. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  79. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  80. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  81. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  82. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  83. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  84. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  85. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  86. aut alio in quovis uno puroque nitore
  87. dissimiles longe inter se variosque colores.
  88. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  89. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  90. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  91. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  92. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  93. principiis rerum non numquam causa colores,
  94. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  95. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  96. quippe etenim multo proclivius exorientur
  97. candida de nullo quam nigro nata colore
  98. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  99. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  100. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  101. scire licet quam sint nullo velata colore;
  102. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  103. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  104. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  105. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  106. quae sita cervices circum collumque coronat;
  107. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  108. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  109. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  110. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  111. consimili mutat ratione obversa colores;
  112. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  113. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  114. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  115. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  116. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  117. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  118. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  119. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  120. sed variis formis variantes edere tactus.
  121. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  122. est natura coloris et omnia principiorum
  123. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  124. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  125. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  126. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  127. ex albis album pinnis iactare colorem
  128. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  129. aut alio quovis uno varioque colore.
  130. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  131. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  132. evanescere paulatim stinguique colorem;
  133. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  134. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  135. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  136. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  137. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  138. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  139. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  140. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  141. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  142. scire licet quaedam tam constare orba colore
  143. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  144. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  145. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  146. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  147. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  148. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  149. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  150. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  151. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  152. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  153. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  154. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  155. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  156. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  157. concoctosque suo contractans perdere viro,
  158. propter eandem rem debent primordia rerum
  159. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  160. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  161. nec simili ratione saporem denique quemquam
  162. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  163. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  164. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  165. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  166. inmortalia si volumus subiungere rebus
  167. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  168. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  169. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  170. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  171. principiis constare. neque id manufesta refutant
  172. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  173. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  174. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  175. quippe videre licet vivos existere vermes
  176. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  177. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  178. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  179. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  180. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  181. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  182. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  183. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  184. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  185. non alia longe ratione atque arida ligna
  186. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  187. iamne vides igitur magni primordia rerum
  188. referre in quali sint ordine quaeque locata
  189. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  190. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  191. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  192. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  193. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  194. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  195. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  196. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  197. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  198. sed magni referre ea primum quantula constent,
  199. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  200. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  201. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  202. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  203. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  204. antiquis ex ordinibus permota nova re
  205. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  206. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  207. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  208. * * *
  209. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  210. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  211. mollia mortali consistere corpore creta.
  212. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  213. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  214. aut similis totis animalibus esse putari.
  215. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  216. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  217. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  218. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  219. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  220. vitali ut possint consentire undique sensu.
  221. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  222. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  223. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  224. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  225. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  226. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  227. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  228. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  229. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  230. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  231. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  232. quatinus in pullos animalis vertier ova
  233. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  234. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  235. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  236. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  237. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  238. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  239. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  240. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  241. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  242. Principio nequeunt ullius corporis esse
  243. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  244. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  245. aere fluminibus terris terraque creatis,
  246. nec congressa modo vitalis convenientes
  247. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  248. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  249. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  250. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  251. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  252. dissoluuntur enim positurae principiorum
  253. et penitus motus vitales inpediuntur,
  254. donec materies omnis concussa per artus
  255. vitalis animae nodos a corpore solvit
  256. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  257. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  258. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  259. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  260. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  261. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  262. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  263. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  264. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  265. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  266. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  267. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  268. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  269. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  270. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  271. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  272. scire licet nullo primordia posse dolore
  273. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  274. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  275. corporibus, quorum motus novitate laborent
  276. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  277. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  278. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  279. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  280. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  281. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  282. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  283. multaque de rerum mixtura dicere callent
  284. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  285. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  286. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  287. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  288. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  289. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  290. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  291. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  292. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  293. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  294. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  295. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  296. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  297. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  298. umoris guttas mater cum terra recepit,
  299. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  300. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  301. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  302. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  303. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  304. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  305. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  306. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  307. nec sic interemit mors res ut materiai
  308. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  309. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  310. res ut convertant formas mutentque colores
  311. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  312. ut noscas referre earum primordia rerum
  313. cum quibus et quali positura contineantur
  314. et quos inter se dent motus accipiantque,
  315. neve putes aeterna penes residere potesse
  316. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  317. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  318. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  319. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  320. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  321. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  322. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  323. consimilis; verum positura discrepitant res.
  324. sic ipsis in rebus item iam materiai
  325. intervalla vias conexus pondera plagas
  326. concursus motus ordo positura figurae
  327. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  328. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  329. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  330. accedere et nova se species ostendere rerum.
  331. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  332. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  333. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  334. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  335. principio caeli clarum purumque colorem
  336. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  337. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  338. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  339. ex improviso si sint obiecta repente,
  340. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  341. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  342. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  343. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  344. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  345. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  346. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  347. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  348. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  349. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  350. infinita foris haec extra moenia mundi,
  351. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  352. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  353. Principio nobis in cunctas undique partis
  354. et latere ex utroque supra supterque per omne
  355. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  356. vociferatur, et elucet natura profundi.
  357. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  358. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  359. seminaque innumero numero summaque profunda
  360. multimodis volitent aeterno percita motu,
  361. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  362. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  363. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  364. sponte sua forte offensando semina rerum
  365. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  366. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  367. magnarum rerum fierent exordia semper,
  368. terrai maris et caeli generisque animantum.
  369. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  370. esse alios alibi congressus materiai,
  371. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  372. Praeterea cum materies est multa parata,
  373. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  374. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  375. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  376. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  377. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  378. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  379. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  380. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  381. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  382. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  383. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  384. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  385. sint genere. in primis animalibus indice mente
  386. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  387. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  388. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  389. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  390. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  391. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  392. quando quidem vitae depactus terminus alte
  393. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  394. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  395. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  396. libera continuo, dominis privata superbis,
  397. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  398. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  399. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  400. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  401. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  402. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  403. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  404. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  405. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  406. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  407. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  408. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  409. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  410. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  411. primigenum maris et terrae solisque coortum
  412. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  413. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  414. unde mare et terrae possent augescere et unde
  415. appareret spatium caeli domus altaque tecta
  416. tolleret a terris procul et consurgeret aer.
  417. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
  418. corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
  419. umor ad umorem, terreno corpore terra
  420. crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,
  421. donique ad extremum crescendi perfica finem
  422. omnia perduxit rerum natura creatrix;
  423. ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra
  424. vitalis venas quam quod fluit atque recedit.
  425. omnibus hic aetas debet consistere rebus,
  426. hic natura suis refrenat viribus auctum.
  427. nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu
  428. paulatimque gradus aetatis scandere adultae,
  429. plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,
  430. dum facile in venas cibus omnis inditur et dum
  431. non ita sunt late dispessa, ut multa remittant
  432. et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
  433. nam certe fluere atque recedere corpora rebus
  434. multa manus dandum est; sed plura accedere debent,
  435. donec alescendi summum tetigere cacumen.
  436. inde minutatim vires et robur adultum
  437. frangit et in partem peiorem liquitur aetas.
  438. quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto,
  439. et quo latior est, in cunctas undique partis
  440. plura modo dispargit et a se corpora mittit,
  441. nec facile in venas cibus omnis diditur ei
  442. nec satis est, pro quam largos exaestuat aestus,
  443. unde queat tantum suboriri ac subpeditare.
  444. iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo
  445. sunt et cum externis succumbunt omnia plagis,
  446. quando quidem grandi cibus aevo denique defit,
  447. nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam
  448. corpora conficere et plagis infesta domare.
  449. Sic igitur magni quoque circum moenia mundi
  450. expugnata dabunt labem putrisque ruinas;
  451. omnia debet enim cibus integrare novando
  452. et fulcire cibus, cibus omnia sustentare,
  453. ne quiquam, quoniam nec venae perpetiuntur
  454. quod satis est, neque quantum opus est natura ministrat.
  455. Iamque adeo fracta est aetas effetaque tellus
  456. vix animalia parva creat, quae cuncta creavit
  457. saecla deditque ferarum ingentia corpora partu.
  458. haud, ut opinor, enim mortalia saecla superne
  459. aurea de caelo demisit funis in arva
  460. nec mare nec fluctus plangentis saxa crearunt,
  461. sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se.
  462. praeterea nitidas fruges vinetaque laeta
  463. sponte sua primum mortalibus ipsa creavit,
  464. ipsa dedit dulcis fetus et pabula laeta;
  465. quae nunc vix nostro grandescunt aucta labore,
  466. conterimusque boves et viris agricolarum,
  467. conficimus ferrum vix arvis suppeditati:
  468. usque adeo parcunt fetus augentque laborem.
  469. iamque caput quassans grandis suspirat arator
  470. crebrius, in cassum magnos cecidisse labores,
  471. et cum tempora temporibus praesentia confert
  472. praeteritis, laudat fortunas saepe parentis.
  473. tristis item vetulae vitis sator atque vietae
  474. temporis incusat momen saeclumque fatigat,
  475. et crepat, antiquum genus ut pietate repletum
  476. perfacile angustis tolerarit finibus aevom,
  477. cum minor esset agri multo modus ante viritim;
  478. nec tenet omnia paulatim tabescere et ire
  479. ad capulum spatio aetatis defessa vetusto.
  1. E tenebris tantis tam clarum extollere lumen
  2. qui primus potuisti inlustrans commoda vitae,
  3. te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis nunc
  4. ficta pedum pono pressis vestigia signis,
  5. non ita certandi cupidus quam propter amorem
  6. quod te imitari aveo; quid enim contendat hirundo
  7. cycnis, aut quid nam tremulis facere artubus haedi
  8. consimile in cursu possint et fortis equi vis?
  9. tu, pater, es rerum inventor, tu patria nobis
  10. suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis,
  11. floriferis ut apes in saltibus omnia libant,
  12. omnia nos itidem depascimur aurea dicta,
  13. aurea, perpetua semper dignissima vita.
  14. nam simul ac ratio tua coepit vociferari
  15. naturam rerum divina mente coorta
  16. diffugiunt animi terrores, moenia mundi
  17. discedunt. totum video per inane geri res.
  18. apparet divum numen sedesque quietae,
  19. quas neque concutiunt venti nec nubila nimbis
  20. aspergunt neque nix acri concreta pruina
  21. cana cadens violat semperque innubilus aether
  22. integit et large diffuso lumine ridet:
  23. omnia suppeditat porro natura neque ulla
  24. res animi pacem delibat tempore in ullo.
  25. at contra nusquam apparent Acherusia templa,
  26. nec tellus obstat quin omnia dispiciantur,
  27. sub pedibus quae cumque infra per inane geruntur.
  28. his ibi me rebus quaedam divina voluptas
  29. percipit atque horror, quod sic natura tua vi
  30. tam manifesta patens ex omni parte retecta est.
  31. Et quoniam docui, cunctarum exordia rerum
  32. qualia sint et quam variis distantia formis
  33. sponte sua volitent aeterno percita motu,
  34. quove modo possint res ex his quaeque creari,
  35. hasce secundum res animi natura videtur
  36. atque animae claranda meis iam versibus esse
  37. et metus ille foras praeceps Acheruntis agendus,
  38. funditus humanam qui vitam turbat ab imo
  39. omnia suffundens mortis nigrore neque ullam
  40. esse voluptatem liquidam puramque relinquit.
  41. nam quod saepe homines morbos magis esse timendos
  42. infamemque ferunt vitam quam Tartara leti
  43. et se scire animi naturam sanguinis esse,
  44. aut etiam venti, si fert ita forte voluntas,
  45. nec prosum quicquam nostrae rationis egere,
  46. hinc licet advertas animum magis omnia laudis
  47. iactari causa quam quod res ipsa probetur.
  48. extorres idem patria longeque fugati
  49. conspectu ex hominum, foedati crimine turpi,
  50. omnibus aerumnis adfecti denique vivunt,
  51. et quo cumque tamen miseri venere parentant
  52. et nigras mactant pecudes et manibus divis
  53. inferias mittunt multoque in rebus acerbis
  54. acrius advertunt animos ad religionem.
  55. quo magis in dubiis hominem spectare periclis
  56. convenit adversisque in rebus noscere qui sit;
  57. nam verae voces tum demum pectore ab imo
  58. eliciuntur et eripitur persona amanare.
  59. denique avarities et honorum caeca cupido,
  60. quae miseros homines cogunt transcendere fines
  61. iuris et inter dum socios scelerum atque ministros
  62. noctes atque dies niti praestante labore
  63. ad summas emergere opes, haec vulnera vitae
  64. non minimam partem mortis formidine aluntur.
  65. turpis enim ferme contemptus et acris egestas
  66. semota ab dulci vita stabilique videtur
  67. et quasi iam leti portas cunctarier ante;
  68. unde homines dum se falso terrore coacti
  69. effugisse volunt longe longeque remosse,
  70. sanguine civili rem conflant divitiasque
  71. conduplicant avidi, caedem caede accumulantes,
  72. crudeles gaudent in tristi funere fratris
  73. et consanguineum mensas odere timentque.
  74. consimili ratione ab eodem saepe timore
  75. macerat invidia ante oculos illum esse potentem,
  76. illum aspectari, claro qui incedit honore,
  77. ipsi se in tenebris volvi caenoque queruntur.
  78. intereunt partim statuarum et nominis ergo.
  79. et saepe usque adeo, mortis formidine, vitae
  80. percipit humanos odium lucisque videndae,
  81. ut sibi consciscant maerenti pectore letum
  82. obliti fontem curarum hunc esse timorem:
  83. hunc vexare pudorem, hunc vincula amicitiai
  84. rumpere et in summa pietate evertere suadet:
  85. nam iam saepe homines patriam carosque parentis
  86. prodiderunt vitare Acherusia templa petentes.
  87. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  88. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  89. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  90. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  91. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  92. non radii solis neque lucida tela diei
  93. discutiant, sed naturae species ratioque.
  94. Primum animum dico, mentem quem saepe vocamus,
  95. in quo consilium vitae regimenque locatum est,