De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. multa elementa vides multis communia verbis,
  2. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  3. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  4. non quo multa parum communis littera currat
  5. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  6. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  7. sic aliis in rebus item communia multa
  8. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  9. dissimili tamen inter se consistere summa
  10. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  11. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  12. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  13. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  14. semiferas hominum species existere et altos
  15. inter dum ramos egigni corpore vivo
  16. multaque conecti terrestria membra marinis,
  17. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  18. pascere naturam per terras omniparentis.
  19. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  20. seminibus certis certa genetrice creata
  21. conservare genus crescentia posse videmus.
  22. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  23. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  24. corpora discedunt conexaque convenientis
  25. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  26. reicere in terras naturam, multaque caecis
  27. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  28. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  29. vitalis motus consentire atque imitari.
  30. sed ne forte putes animalia sola teneri
  31. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  32. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  33. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  34. dissimili constare figura principiorum;
  35. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  36. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  37. semina cum porro distent, differre necessust
  38. intervalla vias conexus pondera plagas
  39. concursus motus; quae non animalia solum
  40. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  41. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  42. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  43. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  44. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  45. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  46. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  47. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  48. corpora consimili sint eius tincta colore;
  49. nullus enim color est omnino materiai
  50. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  51. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  52. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  53. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  54. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  55. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  56. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  57. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  58. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  59. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  60. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  61. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  62. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  63. immutabile enim quiddam superare necessest,
  64. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  65. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  66. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  67. proinde colore cave contingas semina rerum,