De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  2. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  3. haec igitur variis debent constare figuris;
  4. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  5. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  6. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  7. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  8. conveniunt et res permixto semine constant.
  9. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  10. multa elementa vides multis communia verbis,
  11. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  12. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  13. non quo multa parum communis littera currat
  14. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  15. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  16. sic aliis in rebus item communia multa
  17. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  18. dissimili tamen inter se consistere summa
  19. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  20. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  21. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  22. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  23. semiferas hominum species existere et altos
  24. inter dum ramos egigni corpore vivo
  25. multaque conecti terrestria membra marinis,
  26. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  27. pascere naturam per terras omniparentis.
  28. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  29. seminibus certis certa genetrice creata
  30. conservare genus crescentia posse videmus.
  31. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  32. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  33. corpora discedunt conexaque convenientis
  34. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  35. reicere in terras naturam, multaque caecis
  36. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  37. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  38. vitalis motus consentire atque imitari.
  39. sed ne forte putes animalia sola teneri
  40. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  41. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  42. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  43. dissimili constare figura principiorum;
  44. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  45. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  46. semina cum porro distent, differre necessust
  47. intervalla vias conexus pondera plagas
  48. concursus motus; quae non animalia solum
  49. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  50. secernunt caelumque a terris omne retentant.