De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  2. scintillasque agere ac late differre favillam.
  3. cetera consimili mentis ratione peragrans
  4. invenies igitur multarum semina rerum
  5. corpore celare et varias cohibere figuras.
  6. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  7. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  8. haec igitur variis debent constare figuris;
  9. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  10. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  11. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  12. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  13. conveniunt et res permixto semine constant.
  14. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  15. multa elementa vides multis communia verbis,
  16. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  17. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  18. non quo multa parum communis littera currat
  19. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  20. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  21. sic aliis in rebus item communia multa
  22. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  23. dissimili tamen inter se consistere summa
  24. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  25. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  26. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  27. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  28. semiferas hominum species existere et altos
  29. inter dum ramos egigni corpore vivo
  30. multaque conecti terrestria membra marinis,
  31. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  32. pascere naturam per terras omniparentis.
  33. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  34. seminibus certis certa genetrice creata
  35. conservare genus crescentia posse videmus.
  36. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  37. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  38. corpora discedunt conexaque convenientis
  39. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  40. reicere in terras naturam, multaque caecis
  41. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  42. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  43. vitalis motus consentire atque imitari.
  44. sed ne forte putes animalia sola teneri
  45. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  46. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  47. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  48. dissimili constare figura principiorum;
  49. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  50. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  51. semina cum porro distent, differre necessust
  52. intervalla vias conexus pondera plagas
  53. concursus motus; quae non animalia solum
  54. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  55. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  56. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  57. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  58. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  59. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  60. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  61. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  62. corpora consimili sint eius tincta colore;
  63. nullus enim color est omnino materiai
  64. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  65. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  66. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  67. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  68. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  69. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  70. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  71. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  72. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  73. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  74. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  75. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  76. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  77. immutabile enim quiddam superare necessest,
  78. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  79. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  80. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  81. proinde colore cave contingas semina rerum,
  82. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  83. Praeterea si nulla coloris principiis est
  84. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  85. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  86. propterea magni quod refert, semina quaeque
  87. cum quibus et quali positura contineantur
  88. et quos inter se dent motus accipiantque,
  89. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  90. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  91. marmoreo fieri possint candore repente,
  92. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  93. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  94. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  95. materies ubi permixta est illius et ordo
  96. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  97. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  98. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  99. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  100. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  101. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  102. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  103. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  104. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  105. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  106. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  107. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  108. aut alio in quovis uno puroque nitore
  109. dissimiles longe inter se variosque colores.
  110. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  111. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  112. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  113. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  114. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  115. principiis rerum non numquam causa colores,
  116. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  117. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  118. quippe etenim multo proclivius exorientur
  119. candida de nullo quam nigro nata colore
  120. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  121. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  122. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  123. scire licet quam sint nullo velata colore;
  124. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  125. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  126. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  127. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  128. quae sita cervices circum collumque coronat;
  129. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  130. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  131. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  132. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  133. consimili mutat ratione obversa colores;
  134. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  135. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  136. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  137. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  138. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  139. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  140. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  141. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  142. sed variis formis variantes edere tactus.
  143. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  144. est natura coloris et omnia principiorum
  145. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  146. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  147. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  148. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  149. ex albis album pinnis iactare colorem
  150. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  151. aut alio quovis uno varioque colore.
  152. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  153. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  154. evanescere paulatim stinguique colorem;
  155. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  156. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  157. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  158. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  159. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  160. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  161. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  162. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  163. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  164. scire licet quaedam tam constare orba colore
  165. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  166. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  167. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  168. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  169. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  170. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  171. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  172. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  173. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  174. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  175. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  176. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  177. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  178. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  179. concoctosque suo contractans perdere viro,
  180. propter eandem rem debent primordia rerum
  181. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  182. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  183. nec simili ratione saporem denique quemquam
  184. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  185. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  186. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  187. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  188. inmortalia si volumus subiungere rebus
  189. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  190. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  191. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  192. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  193. principiis constare. neque id manufesta refutant
  194. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  195. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  196. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  197. quippe videre licet vivos existere vermes
  198. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  199. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  200. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  201. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  202. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  203. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  204. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  205. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  206. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  207. non alia longe ratione atque arida ligna
  208. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  209. iamne vides igitur magni primordia rerum
  210. referre in quali sint ordine quaeque locata
  211. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  212. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  213. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  214. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  215. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  216. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  217. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  218. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  219. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  220. sed magni referre ea primum quantula constent,
  221. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  222. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  223. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  224. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  225. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  226. antiquis ex ordinibus permota nova re
  227. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  228. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  229. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  230. * * *
  231. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  232. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  233. mollia mortali consistere corpore creta.
  234. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  235. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  236. aut similis totis animalibus esse putari.
  237. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  238. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  239. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  240. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  241. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  242. vitali ut possint consentire undique sensu.
  243. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  244. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  245. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  246. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  247. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  248. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  249. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  250. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  251. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  252. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  253. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  254. quatinus in pullos animalis vertier ova
  255. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  256. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  257. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  258. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  259. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  260. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  261. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  262. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  263. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  264. Principio nequeunt ullius corporis esse
  265. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  266. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  267. aere fluminibus terris terraque creatis,
  268. nec congressa modo vitalis convenientes
  269. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  270. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  271. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  272. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  273. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  274. dissoluuntur enim positurae principiorum
  275. et penitus motus vitales inpediuntur,
  276. donec materies omnis concussa per artus
  277. vitalis animae nodos a corpore solvit
  278. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  279. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  280. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  281. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  282. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  283. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  284. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  285. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  286. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  287. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  288. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  289. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  290. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  291. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  292. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  293. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  294. scire licet nullo primordia posse dolore
  295. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  296. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  297. corporibus, quorum motus novitate laborent
  298. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  299. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  300. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  301. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  302. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  303. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  304. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  305. multaque de rerum mixtura dicere callent
  306. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  307. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  308. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  309. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  310. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  311. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  312. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  313. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  314. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  315. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  316. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  317. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  318. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  319. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  320. umoris guttas mater cum terra recepit,
  321. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  322. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  323. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  324. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  325. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  326. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  327. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  328. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  329. nec sic interemit mors res ut materiai
  330. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  331. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  332. res ut convertant formas mutentque colores
  333. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  334. ut noscas referre earum primordia rerum
  335. cum quibus et quali positura contineantur
  336. et quos inter se dent motus accipiantque,
  337. neve putes aeterna penes residere potesse
  338. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  339. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  340. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  341. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  342. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  343. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  344. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  345. consimilis; verum positura discrepitant res.
  346. sic ipsis in rebus item iam materiai
  347. intervalla vias conexus pondera plagas
  348. concursus motus ordo positura figurae
  349. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  350. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  351. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  352. accedere et nova se species ostendere rerum.
  353. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  354. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  355. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  356. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  357. principio caeli clarum purumque colorem
  358. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  359. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  360. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  361. ex improviso si sint obiecta repente,
  362. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  363. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  364. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  365. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  366. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  367. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  368. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  369. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  370. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  371. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  372. infinita foris haec extra moenia mundi,
  373. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  374. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  375. Principio nobis in cunctas undique partis