De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  2. dissimili vivont specie retinentque parentum
  3. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  4. tanta est in quovis genere herbae materiai
  5. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  6. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  7. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  8. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  9. dissimili perfecta figura principiorum.
  10. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  11. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  12. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  13. scintillasque agere ac late differre favillam.
  14. cetera consimili mentis ratione peragrans
  15. invenies igitur multarum semina rerum
  16. corpore celare et varias cohibere figuras.
  17. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  18. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  19. haec igitur variis debent constare figuris;
  20. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  21. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  22. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  23. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  24. conveniunt et res permixto semine constant.
  25. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  26. multa elementa vides multis communia verbis,
  27. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  28. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  29. non quo multa parum communis littera currat
  30. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  31. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  32. sic aliis in rebus item communia multa
  33. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  34. dissimili tamen inter se consistere summa
  35. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  36. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  37. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  38. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  39. semiferas hominum species existere et altos
  40. inter dum ramos egigni corpore vivo
  41. multaque conecti terrestria membra marinis,
  42. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  43. pascere naturam per terras omniparentis.
  44. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  45. seminibus certis certa genetrice creata
  46. conservare genus crescentia posse videmus.
  47. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  48. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  49. corpora discedunt conexaque convenientis
  50. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  51. reicere in terras naturam, multaque caecis
  52. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  53. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  54. vitalis motus consentire atque imitari.
  55. sed ne forte putes animalia sola teneri
  56. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  57. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  58. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  59. dissimili constare figura principiorum;
  60. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  61. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  62. semina cum porro distent, differre necessust
  63. intervalla vias conexus pondera plagas
  64. concursus motus; quae non animalia solum
  65. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  66. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  67. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  68. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  69. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  70. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  71. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  72. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  73. corpora consimili sint eius tincta colore;
  74. nullus enim color est omnino materiai
  75. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  76. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  77. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  78. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  79. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  80. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  81. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  82. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  83. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  84. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  85. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  86. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  87. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  88. immutabile enim quiddam superare necessest,
  89. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  90. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  91. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  92. proinde colore cave contingas semina rerum,
  93. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  94. Praeterea si nulla coloris principiis est
  95. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  96. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  97. propterea magni quod refert, semina quaeque
  98. cum quibus et quali positura contineantur
  99. et quos inter se dent motus accipiantque,
  100. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  101. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  102. marmoreo fieri possint candore repente,
  103. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  104. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  105. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  106. materies ubi permixta est illius et ordo
  107. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  108. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  109. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  110. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  111. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  112. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  113. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  114. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  115. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  116. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  117. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  118. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  119. aut alio in quovis uno puroque nitore
  120. dissimiles longe inter se variosque colores.
  121. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  122. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  123. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  124. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  125. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  126. principiis rerum non numquam causa colores,
  127. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  128. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  129. quippe etenim multo proclivius exorientur
  130. candida de nullo quam nigro nata colore
  131. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  132. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  133. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  134. scire licet quam sint nullo velata colore;
  135. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  136. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  137. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  138. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  139. quae sita cervices circum collumque coronat;
  140. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  141. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  142. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  143. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  144. consimili mutat ratione obversa colores;
  145. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  146. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  147. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  148. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  149. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  150. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  151. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  152. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  153. sed variis formis variantes edere tactus.
  154. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  155. est natura coloris et omnia principiorum
  156. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  157. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  158. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  159. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  160. ex albis album pinnis iactare colorem
  161. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  162. aut alio quovis uno varioque colore.
  163. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  164. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  165. evanescere paulatim stinguique colorem;
  166. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  167. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  168. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  169. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  170. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  171. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  172. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  173. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  174. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  175. scire licet quaedam tam constare orba colore
  176. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  177. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  178. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  179. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  180. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  181. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  182. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  183. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  184. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  185. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  186. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  187. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  188. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  189. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  190. concoctosque suo contractans perdere viro,
  191. propter eandem rem debent primordia rerum
  192. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  193. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  194. nec simili ratione saporem denique quemquam
  195. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  196. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  197. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  198. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  199. inmortalia si volumus subiungere rebus
  200. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  201. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  202. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  203. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  204. principiis constare. neque id manufesta refutant
  205. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  206. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  207. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  208. quippe videre licet vivos existere vermes
  209. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  210. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  211. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  212. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  213. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  214. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  215. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  216. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  217. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  218. non alia longe ratione atque arida ligna
  219. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  220. iamne vides igitur magni primordia rerum
  221. referre in quali sint ordine quaeque locata
  222. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  223. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  224. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  225. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  226. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  227. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  228. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  229. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  230. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  231. sed magni referre ea primum quantula constent,
  232. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  233. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  234. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  235. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  236. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  237. antiquis ex ordinibus permota nova re
  238. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  239. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  240. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  241. * * *
  242. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  243. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  244. mollia mortali consistere corpore creta.
  245. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  246. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  247. aut similis totis animalibus esse putari.
  248. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  249. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  250. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  251. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  252. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  253. vitali ut possint consentire undique sensu.
  254. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  255. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  256. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  257. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  258. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  259. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  260. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  261. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  262. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  263. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  264. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  265. quatinus in pullos animalis vertier ova
  266. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  267. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  268. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  269. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  270. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  271. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  272. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  273. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  274. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  275. Principio nequeunt ullius corporis esse
  276. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  277. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  278. aere fluminibus terris terraque creatis,
  279. nec congressa modo vitalis convenientes
  280. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  281. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  282. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  283. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  284. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  285. dissoluuntur enim positurae principiorum
  286. et penitus motus vitales inpediuntur,
  287. donec materies omnis concussa per artus
  288. vitalis animae nodos a corpore solvit
  289. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  290. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  291. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  292. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  293. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  294. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  295. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  296. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  297. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  298. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  299. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  300. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  301. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  302. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  303. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  304. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  305. scire licet nullo primordia posse dolore
  306. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  307. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  308. corporibus, quorum motus novitate laborent
  309. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  310. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  311. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  312. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  313. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  314. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  315. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  316. multaque de rerum mixtura dicere callent
  317. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  318. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  319. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  320. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  321. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  322. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  323. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  324. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  325. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  326. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  327. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  328. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  329. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  330. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  331. umoris guttas mater cum terra recepit,
  332. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  333. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  334. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  335. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  336. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  337. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  338. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  339. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  340. nec sic interemit mors res ut materiai
  341. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  342. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  343. res ut convertant formas mutentque colores
  344. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  345. ut noscas referre earum primordia rerum
  346. cum quibus et quali positura contineantur
  347. et quos inter se dent motus accipiantque,
  348. neve putes aeterna penes residere potesse
  349. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  350. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  351. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  352. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  353. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  354. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  355. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  356. consimilis; verum positura discrepitant res.
  357. sic ipsis in rebus item iam materiai
  358. intervalla vias conexus pondera plagas
  359. concursus motus ordo positura figurae
  360. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  361. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  362. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  363. accedere et nova se species ostendere rerum.
  364. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  365. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  366. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  367. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  368. principio caeli clarum purumque colorem
  369. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  370. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  371. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  372. ex improviso si sint obiecta repente,
  373. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  374. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  375. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  376. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  377. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  378. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  379. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  380. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  381. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  382. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  383. infinita foris haec extra moenia mundi,
  384. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  385. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  386. Principio nobis in cunctas undique partis
  387. et latere ex utroque supra supterque per omne
  388. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  389. vociferatur, et elucet natura profundi.
  390. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  391. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  392. seminaque innumero numero summaque profunda
  393. multimodis volitent aeterno percita motu,
  394. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  395. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  396. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  397. sponte sua forte offensando semina rerum
  398. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  399. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  400. magnarum rerum fierent exordia semper,
  401. terrai maris et caeli generisque animantum.
  402. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  403. esse alios alibi congressus materiai,
  404. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  405. Praeterea cum materies est multa parata,
  406. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  407. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  408. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  409. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  410. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  411. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  412. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  413. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  414. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  415. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  416. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  417. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  418. sint genere. in primis animalibus indice mente
  419. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  420. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  421. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  422. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  423. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  424. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  425. quando quidem vitae depactus terminus alte
  426. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  427. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  428. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  429. libera continuo, dominis privata superbis,
  430. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  431. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  432. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  433. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  434. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  435. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  436. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  437. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  438. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  439. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  440. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  441. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  442. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  443. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  444. primigenum maris et terrae solisque coortum
  445. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  446. semina, quae magnum iaculando contulit omne,