De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  2. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  3. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  4. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  5. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  6. religione animum turpi contingere parcat.
  7. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  8. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  9. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  10. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  11. dissimili vivont specie retinentque parentum
  12. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  13. tanta est in quovis genere herbae materiai
  14. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  15. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  16. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  17. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  18. dissimili perfecta figura principiorum.
  19. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  20. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  21. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  22. scintillasque agere ac late differre favillam.
  23. cetera consimili mentis ratione peragrans
  24. invenies igitur multarum semina rerum
  25. corpore celare et varias cohibere figuras.
  26. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  27. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  28. haec igitur variis debent constare figuris;
  29. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  30. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  31. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  32. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  33. conveniunt et res permixto semine constant.
  34. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  35. multa elementa vides multis communia verbis,
  36. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  37. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  38. non quo multa parum communis littera currat
  39. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  40. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  41. sic aliis in rebus item communia multa
  42. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  43. dissimili tamen inter se consistere summa
  44. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  45. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  46. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  47. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  48. semiferas hominum species existere et altos
  49. inter dum ramos egigni corpore vivo
  50. multaque conecti terrestria membra marinis,
  51. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  52. pascere naturam per terras omniparentis.
  53. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  54. seminibus certis certa genetrice creata
  55. conservare genus crescentia posse videmus.
  56. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  57. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  58. corpora discedunt conexaque convenientis
  59. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  60. reicere in terras naturam, multaque caecis
  61. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  62. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  63. vitalis motus consentire atque imitari.
  64. sed ne forte putes animalia sola teneri
  65. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  66. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  67. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  68. dissimili constare figura principiorum;
  69. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  70. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  71. semina cum porro distent, differre necessust
  72. intervalla vias conexus pondera plagas
  73. concursus motus; quae non animalia solum
  74. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  75. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  76. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  77. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  78. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  79. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  80. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  81. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  82. corpora consimili sint eius tincta colore;
  83. nullus enim color est omnino materiai
  84. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  85. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  86. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  87. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam