De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  2. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  3. et quia multarum potitur primordia rerum,
  4. multa modis multis effert in lumina solis.
  5. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  6. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  7. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  8. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  9. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  10. religione animum turpi contingere parcat.
  11. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  12. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  13. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  14. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  15. dissimili vivont specie retinentque parentum
  16. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  17. tanta est in quovis genere herbae materiai
  18. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  19. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  20. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  21. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  22. dissimili perfecta figura principiorum.
  23. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  24. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  25. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  26. scintillasque agere ac late differre favillam.
  27. cetera consimili mentis ratione peragrans
  28. invenies igitur multarum semina rerum
  29. corpore celare et varias cohibere figuras.
  30. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  31. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  32. haec igitur variis debent constare figuris;
  33. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  34. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  35. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  36. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  37. conveniunt et res permixto semine constant.
  38. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  39. multa elementa vides multis communia verbis,
  40. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  41. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  42. non quo multa parum communis littera currat
  43. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  44. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  45. sic aliis in rebus item communia multa
  46. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  47. dissimili tamen inter se consistere summa
  48. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  49. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  50. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  51. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  52. semiferas hominum species existere et altos
  53. inter dum ramos egigni corpore vivo
  54. multaque conecti terrestria membra marinis,
  55. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  56. pascere naturam per terras omniparentis.
  57. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  58. seminibus certis certa genetrice creata
  59. conservare genus crescentia posse videmus.
  60. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  61. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  62. corpora discedunt conexaque convenientis
  63. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  64. reicere in terras naturam, multaque caecis
  65. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  66. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  67. vitalis motus consentire atque imitari.
  68. sed ne forte putes animalia sola teneri
  69. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  70. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  71. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  72. dissimili constare figura principiorum;
  73. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  74. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  75. semina cum porro distent, differre necessust
  76. intervalla vias conexus pondera plagas
  77. concursus motus; quae non animalia solum
  78. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  79. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  80. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  81. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  82. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  83. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  84. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  85. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  86. corpora consimili sint eius tincta colore;
  87. nullus enim color est omnino materiai
  88. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  89. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  90. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  91. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  92. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  93. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  94. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  95. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  96. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  97. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  98. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  99. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  100. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  101. immutabile enim quiddam superare necessest,
  102. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  103. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  104. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  105. proinde colore cave contingas semina rerum,
  106. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  107. Praeterea si nulla coloris principiis est
  108. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  109. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  110. propterea magni quod refert, semina quaeque
  111. cum quibus et quali positura contineantur
  112. et quos inter se dent motus accipiantque,
  113. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  114. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  115. marmoreo fieri possint candore repente,
  116. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  117. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  118. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  119. materies ubi permixta est illius et ordo
  120. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  121. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  122. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  123. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  124. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  125. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  126. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  127. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  128. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  129. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  130. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  131. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  132. aut alio in quovis uno puroque nitore
  133. dissimiles longe inter se variosque colores.
  134. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  135. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  136. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  137. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  138. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  139. principiis rerum non numquam causa colores,
  140. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  141. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  142. quippe etenim multo proclivius exorientur
  143. candida de nullo quam nigro nata colore
  144. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  145. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  146. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  147. scire licet quam sint nullo velata colore;
  148. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  149. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  150. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  151. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  152. quae sita cervices circum collumque coronat;
  153. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  154. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  155. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  156. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  157. consimili mutat ratione obversa colores;
  158. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  159. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  160. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  161. pupula, cum sentire colorem dicitur album,