De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  2. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  3. et quia multarum potitur primordia rerum,
  4. multa modis multis effert in lumina solis.
  5. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  6. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  7. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  8. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  9. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  10. religione animum turpi contingere parcat.
  11. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  12. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  13. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  14. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  15. dissimili vivont specie retinentque parentum
  16. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  17. tanta est in quovis genere herbae materiai
  18. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  19. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  20. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  21. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  22. dissimili perfecta figura principiorum.
  23. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  24. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  25. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  26. scintillasque agere ac late differre favillam.
  27. cetera consimili mentis ratione peragrans
  28. invenies igitur multarum semina rerum
  29. corpore celare et varias cohibere figuras.
  30. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  31. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  32. haec igitur variis debent constare figuris;
  33. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  34. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  35. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  36. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  37. conveniunt et res permixto semine constant.
  38. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  39. multa elementa vides multis communia verbis,
  40. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  41. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  42. non quo multa parum communis littera currat
  43. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  44. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  45. sic aliis in rebus item communia multa
  46. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  47. dissimili tamen inter se consistere summa
  48. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  49. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  50. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  51. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  52. semiferas hominum species existere et altos
  53. inter dum ramos egigni corpore vivo
  54. multaque conecti terrestria membra marinis,
  55. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  56. pascere naturam per terras omniparentis.
  57. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  58. seminibus certis certa genetrice creata
  59. conservare genus crescentia posse videmus.
  60. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  61. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  62. corpora discedunt conexaque convenientis
  63. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  64. reicere in terras naturam, multaque caecis
  65. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  66. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  67. vitalis motus consentire atque imitari.
  68. sed ne forte putes animalia sola teneri
  69. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  70. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  71. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest