De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  2. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  3. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  4. et quia multarum potitur primordia rerum,
  5. multa modis multis effert in lumina solis.
  6. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  7. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  8. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  9. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  10. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  11. religione animum turpi contingere parcat.
  12. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  13. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  14. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  15. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  16. dissimili vivont specie retinentque parentum
  17. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  18. tanta est in quovis genere herbae materiai
  19. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  20. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  21. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  22. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  23. dissimili perfecta figura principiorum.
  24. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  25. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  26. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  27. scintillasque agere ac late differre favillam.
  28. cetera consimili mentis ratione peragrans
  29. invenies igitur multarum semina rerum
  30. corpore celare et varias cohibere figuras.
  31. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  32. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  33. haec igitur variis debent constare figuris;
  34. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  35. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  36. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  37. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  38. conveniunt et res permixto semine constant.
  39. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  40. multa elementa vides multis communia verbis,
  41. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  42. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  43. non quo multa parum communis littera currat
  44. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  45. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  46. sic aliis in rebus item communia multa
  47. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  48. dissimili tamen inter se consistere summa
  49. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  50. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  51. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  52. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  53. semiferas hominum species existere et altos
  54. inter dum ramos egigni corpore vivo
  55. multaque conecti terrestria membra marinis,
  56. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  57. pascere naturam per terras omniparentis.
  58. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  59. seminibus certis certa genetrice creata
  60. conservare genus crescentia posse videmus.
  61. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  62. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  63. corpora discedunt conexaque convenientis
  64. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  65. reicere in terras naturam, multaque caecis
  66. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  67. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  68. vitalis motus consentire atque imitari.
  69. sed ne forte putes animalia sola teneri
  70. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  71. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  72. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  73. dissimili constare figura principiorum;
  74. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  75. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  76. semina cum porro distent, differre necessust
  77. intervalla vias conexus pondera plagas
  78. concursus motus; quae non animalia solum
  79. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  80. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  81. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  82. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  83. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  84. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  85. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  86. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  87. corpora consimili sint eius tincta colore;
  88. nullus enim color est omnino materiai
  89. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  90. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  91. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  92. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  93. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  94. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  95. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  96. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  97. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  98. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  99. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  100. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  101. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  102. immutabile enim quiddam superare necessest,
  103. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  104. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  105. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  106. proinde colore cave contingas semina rerum,
  107. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  108. Praeterea si nulla coloris principiis est
  109. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  110. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  111. propterea magni quod refert, semina quaeque
  112. cum quibus et quali positura contineantur
  113. et quos inter se dent motus accipiantque,
  114. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  115. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  116. marmoreo fieri possint candore repente,
  117. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  118. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  119. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  120. materies ubi permixta est illius et ordo
  121. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  122. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  123. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  124. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  125. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  126. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  127. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  128. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  129. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  130. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  131. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  132. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  133. aut alio in quovis uno puroque nitore
  134. dissimiles longe inter se variosque colores.
  135. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  136. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  137. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  138. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  139. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  140. principiis rerum non numquam causa colores,
  141. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  142. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  143. quippe etenim multo proclivius exorientur
  144. candida de nullo quam nigro nata colore
  145. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  146. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  147. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  148. scire licet quam sint nullo velata colore;
  149. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  150. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  151. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  152. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  153. quae sita cervices circum collumque coronat;
  154. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  155. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  156. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  157. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  158. consimili mutat ratione obversa colores;
  159. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  160. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  161. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  162. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  163. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  164. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  165. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  166. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  167. sed variis formis variantes edere tactus.
  168. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  169. est natura coloris et omnia principiorum
  170. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  171. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  172. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  173. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  174. ex albis album pinnis iactare colorem
  175. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  176. aut alio quovis uno varioque colore.
  177. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  178. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  179. evanescere paulatim stinguique colorem;
  180. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  181. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  182. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  183. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  184. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  185. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  186. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  187. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  188. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  189. scire licet quaedam tam constare orba colore
  190. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  191. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  192. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  193. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  194. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  195. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  196. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  197. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  198. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  199. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  200. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  201. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  202. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  203. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  204. concoctosque suo contractans perdere viro,
  205. propter eandem rem debent primordia rerum
  206. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  207. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  208. nec simili ratione saporem denique quemquam
  209. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  210. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  211. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  212. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  213. inmortalia si volumus subiungere rebus
  214. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  215. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  216. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  217. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  218. principiis constare. neque id manufesta refutant
  219. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  220. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  221. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  222. quippe videre licet vivos existere vermes
  223. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  224. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  225. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  226. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  227. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  228. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  229. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  230. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  231. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  232. non alia longe ratione atque arida ligna
  233. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  234. iamne vides igitur magni primordia rerum
  235. referre in quali sint ordine quaeque locata
  236. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  237. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  238. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  239. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  240. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  241. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  242. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  243. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  244. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  245. sed magni referre ea primum quantula constent,
  246. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  247. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  248. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  249. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  250. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  251. antiquis ex ordinibus permota nova re
  252. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  253. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  254. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  255. * * *
  256. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  257. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  258. mollia mortali consistere corpore creta.
  259. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  260. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  261. aut similis totis animalibus esse putari.
  262. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  263. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  264. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  265. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  266. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  267. vitali ut possint consentire undique sensu.
  268. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  269. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  270. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  271. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  272. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  273. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  274. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  275. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  276. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  277. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  278. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  279. quatinus in pullos animalis vertier ova
  280. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  281. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  282. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  283. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  284. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  285. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  286. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  287. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  288. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  289. Principio nequeunt ullius corporis esse
  290. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  291. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  292. aere fluminibus terris terraque creatis,
  293. nec congressa modo vitalis convenientes
  294. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  295. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  296. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  297. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  298. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  299. dissoluuntur enim positurae principiorum
  300. et penitus motus vitales inpediuntur,
  301. donec materies omnis concussa per artus
  302. vitalis animae nodos a corpore solvit
  303. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  304. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  305. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  306. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  307. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  308. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  309. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  310. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  311. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  312. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  313. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  314. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  315. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  316. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  317. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  318. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  319. scire licet nullo primordia posse dolore
  320. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  321. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  322. corporibus, quorum motus novitate laborent
  323. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  324. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  325. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  326. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  327. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  328. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  329. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  330. multaque de rerum mixtura dicere callent
  331. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  332. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  333. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  334. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  335. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  336. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  337. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  338. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  339. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  340. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  341. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  342. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  343. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  344. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  345. umoris guttas mater cum terra recepit,
  346. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  347. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  348. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  349. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  350. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  351. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  352. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  353. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  354. nec sic interemit mors res ut materiai
  355. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  356. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  357. res ut convertant formas mutentque colores
  358. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  359. ut noscas referre earum primordia rerum
  360. cum quibus et quali positura contineantur
  361. et quos inter se dent motus accipiantque,
  362. neve putes aeterna penes residere potesse
  363. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  364. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  365. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  366. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  367. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  368. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  369. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  370. consimilis; verum positura discrepitant res.
  371. sic ipsis in rebus item iam materiai
  372. intervalla vias conexus pondera plagas
  373. concursus motus ordo positura figurae
  374. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  375. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  376. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  377. accedere et nova se species ostendere rerum.
  378. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  379. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  380. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  381. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  382. principio caeli clarum purumque colorem
  383. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  384. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  385. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  386. ex improviso si sint obiecta repente,
  387. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  388. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  389. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  390. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  391. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  392. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  393. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  394. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  395. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  396. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  397. infinita foris haec extra moenia mundi,
  398. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  399. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  400. Principio nobis in cunctas undique partis
  401. et latere ex utroque supra supterque per omne
  402. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  403. vociferatur, et elucet natura profundi.
  404. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  405. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  406. seminaque innumero numero summaque profunda
  407. multimodis volitent aeterno percita motu,
  408. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  409. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  410. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  411. sponte sua forte offensando semina rerum
  412. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  413. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  414. magnarum rerum fierent exordia semper,
  415. terrai maris et caeli generisque animantum.
  416. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  417. esse alios alibi congressus materiai,
  418. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  419. Praeterea cum materies est multa parata,
  420. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  421. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  422. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  423. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  424. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  425. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  426. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  427. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  428. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  429. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  430. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  431. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  432. sint genere. in primis animalibus indice mente
  433. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  434. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  435. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  436. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  437. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  438. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  439. quando quidem vitae depactus terminus alte
  440. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  441. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  442. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  443. libera continuo, dominis privata superbis,
  444. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  445. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  446. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  447. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  448. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  449. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  450. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  451. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  452. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  453. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  454. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  455. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  456. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  457. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  458. primigenum maris et terrae solisque coortum
  459. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  460. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  461. unde mare et terrae possent augescere et unde
  462. appareret spatium caeli domus altaque tecta
  463. tolleret a terris procul et consurgeret aer.
  464. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
  465. corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
  466. umor ad umorem, terreno corpore terra
  467. crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,
  468. donique ad extremum crescendi perfica finem
  469. omnia perduxit rerum natura creatrix;
  470. ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra
  471. vitalis venas quam quod fluit atque recedit.
  472. omnibus hic aetas debet consistere rebus,
  473. hic natura suis refrenat viribus auctum.
  474. nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu
  475. paulatimque gradus aetatis scandere adultae,
  476. plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,
  477. dum facile in venas cibus omnis inditur et dum
  478. non ita sunt late dispessa, ut multa remittant
  479. et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
  480. nam certe fluere atque recedere corpora rebus
  481. multa manus dandum est; sed plura accedere debent,
  482. donec alescendi summum tetigere cacumen.
  483. inde minutatim vires et robur adultum
  484. frangit et in partem peiorem liquitur aetas.
  485. quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto,
  486. et quo latior est, in cunctas undique partis
  487. plura modo dispargit et a se corpora mittit,
  488. nec facile in venas cibus omnis diditur ei
  489. nec satis est, pro quam largos exaestuat aestus,
  490. unde queat tantum suboriri ac subpeditare.
  491. iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo
  492. sunt et cum externis succumbunt omnia plagis,
  493. quando quidem grandi cibus aevo denique defit,
  494. nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam
  495. corpora conficere et plagis infesta domare.
  496. Sic igitur magni quoque circum moenia mundi
  497. expugnata dabunt labem putrisque ruinas;
  498. omnia debet enim cibus integrare novando
  499. et fulcire cibus, cibus omnia sustentare,
  500. ne quiquam, quoniam nec venae perpetiuntur
  501. quod satis est, neque quantum opus est natura ministrat.
  502. Iamque adeo fracta est aetas effetaque tellus
  503. vix animalia parva creat, quae cuncta creavit
  504. saecla deditque ferarum ingentia corpora partu.
  505. haud, ut opinor, enim mortalia saecla superne
  506. aurea de caelo demisit funis in arva
  507. nec mare nec fluctus plangentis saxa crearunt,
  508. sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se.
  509. praeterea nitidas fruges vinetaque laeta
  510. sponte sua primum mortalibus ipsa creavit,
  511. ipsa dedit dulcis fetus et pabula laeta;
  512. quae nunc vix nostro grandescunt aucta labore,
  513. conterimusque boves et viris agricolarum,
  514. conficimus ferrum vix arvis suppeditati:
  515. usque adeo parcunt fetus augentque laborem.
  516. iamque caput quassans grandis suspirat arator
  517. crebrius, in cassum magnos cecidisse labores,
  518. et cum tempora temporibus praesentia confert
  519. praeteritis, laudat fortunas saepe parentis.
  520. tristis item vetulae vitis sator atque vietae
  521. temporis incusat momen saeclumque fatigat,
  522. et crepat, antiquum genus ut pietate repletum
  523. perfacile angustis tolerarit finibus aevom,
  524. cum minor esset agri multo modus ante viritim;
  525. nec tenet omnia paulatim tabescere et ire
  526. ad capulum spatio aetatis defessa vetusto.
  1. E tenebris tantis tam clarum extollere lumen
  2. qui primus potuisti inlustrans commoda vitae,
  3. te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis nunc
  4. ficta pedum pono pressis vestigia signis,
  5. non ita certandi cupidus quam propter amorem
  6. quod te imitari aveo; quid enim contendat hirundo
  7. cycnis, aut quid nam tremulis facere artubus haedi
  8. consimile in cursu possint et fortis equi vis?
  9. tu, pater, es rerum inventor, tu patria nobis
  10. suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis,
  11. floriferis ut apes in saltibus omnia libant,
  12. omnia nos itidem depascimur aurea dicta,
  13. aurea, perpetua semper dignissima vita.
  14. nam simul ac ratio tua coepit vociferari
  15. naturam rerum divina mente coorta
  16. diffugiunt animi terrores, moenia mundi
  17. discedunt. totum video per inane geri res.
  18. apparet divum numen sedesque quietae,
  19. quas neque concutiunt venti nec nubila nimbis
  20. aspergunt neque nix acri concreta pruina
  21. cana cadens violat semperque innubilus aether
  22. integit et large diffuso lumine ridet:
  23. omnia suppeditat porro natura neque ulla
  24. res animi pacem delibat tempore in ullo.
  25. at contra nusquam apparent Acherusia templa,
  26. nec tellus obstat quin omnia dispiciantur,
  27. sub pedibus quae cumque infra per inane geruntur.
  28. his ibi me rebus quaedam divina voluptas
  29. percipit atque horror, quod sic natura tua vi
  30. tam manifesta patens ex omni parte retecta est.
  31. Et quoniam docui, cunctarum exordia rerum
  32. qualia sint et quam variis distantia formis
  33. sponte sua volitent aeterno percita motu,
  34. quove modo possint res ex his quaeque creari,
  35. hasce secundum res animi natura videtur
  36. atque animae claranda meis iam versibus esse
  37. et metus ille foras praeceps Acheruntis agendus,
  38. funditus humanam qui vitam turbat ab imo
  39. omnia suffundens mortis nigrore neque ullam
  40. esse voluptatem liquidam puramque relinquit.
  41. nam quod saepe homines morbos magis esse timendos
  42. infamemque ferunt vitam quam Tartara leti
  43. et se scire animi naturam sanguinis esse,
  44. aut etiam venti, si fert ita forte voluntas,
  45. nec prosum quicquam nostrae rationis egere,
  46. hinc licet advertas animum magis omnia laudis
  47. iactari causa quam quod res ipsa probetur.
  48. extorres idem patria longeque fugati
  49. conspectu ex hominum, foedati crimine turpi,
  50. omnibus aerumnis adfecti denique vivunt,
  51. et quo cumque tamen miseri venere parentant
  52. et nigras mactant pecudes et manibus divis
  53. inferias mittunt multoque in rebus acerbis
  54. acrius advertunt animos ad religionem.
  55. quo magis in dubiis hominem spectare periclis
  56. convenit adversisque in rebus noscere qui sit;
  57. nam verae voces tum demum pectore ab imo
  58. eliciuntur et eripitur persona amanare.
  59. denique avarities et honorum caeca cupido,
  60. quae miseros homines cogunt transcendere fines
  61. iuris et inter dum socios scelerum atque ministros
  62. noctes atque dies niti praestante labore
  63. ad summas emergere opes, haec vulnera vitae
  64. non minimam partem mortis formidine aluntur.
  65. turpis enim ferme contemptus et acris egestas
  66. semota ab dulci vita stabilique videtur
  67. et quasi iam leti portas cunctarier ante;
  68. unde homines dum se falso terrore coacti
  69. effugisse volunt longe longeque remosse,
  70. sanguine civili rem conflant divitiasque
  71. conduplicant avidi, caedem caede accumulantes,
  72. crudeles gaudent in tristi funere fratris
  73. et consanguineum mensas odere timentque.
  74. consimili ratione ab eodem saepe timore
  75. macerat invidia ante oculos illum esse potentem,
  76. illum aspectari, claro qui incedit honore,
  77. ipsi se in tenebris volvi caenoque queruntur.
  78. intereunt partim statuarum et nominis ergo.
  79. et saepe usque adeo, mortis formidine, vitae