De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ac virtute velint patriam defendere terram
  2. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  3. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  4. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  5. omnis enim per se divom natura necessest
  6. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  7. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  8. nam privata dolore omni, privata periclis,
  9. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  10. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  11. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  12. et quia multarum potitur primordia rerum,
  13. multa modis multis effert in lumina solis.
  14. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  15. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  16. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  17. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  18. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  19. religione animum turpi contingere parcat.
  20. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  21. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  22. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  23. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  24. dissimili vivont specie retinentque parentum
  25. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  26. tanta est in quovis genere herbae materiai
  27. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  28. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  29. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  30. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  31. dissimili perfecta figura principiorum.
  32. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  33. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  34. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  35. scintillasque agere ac late differre favillam.
  36. cetera consimili mentis ratione peragrans
  37. invenies igitur multarum semina rerum
  38. corpore celare et varias cohibere figuras.
  39. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  40. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  41. haec igitur variis debent constare figuris;
  42. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  43. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  44. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  45. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  46. conveniunt et res permixto semine constant.
  47. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  48. multa elementa vides multis communia verbis,
  49. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  50. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  51. non quo multa parum communis littera currat
  52. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  53. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  54. sic aliis in rebus item communia multa
  55. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  56. dissimili tamen inter se consistere summa
  57. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  58. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  59. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  60. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  61. semiferas hominum species existere et altos
  62. inter dum ramos egigni corpore vivo
  63. multaque conecti terrestria membra marinis,
  64. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  65. pascere naturam per terras omniparentis.
  66. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  67. seminibus certis certa genetrice creata
  68. conservare genus crescentia posse videmus.
  69. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  70. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  71. corpora discedunt conexaque convenientis
  72. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  73. reicere in terras naturam, multaque caecis
  74. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  75. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  76. vitalis motus consentire atque imitari.
  77. sed ne forte putes animalia sola teneri
  78. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  79. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  80. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  81. dissimili constare figura principiorum;
  82. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  83. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  84. semina cum porro distent, differre necessust
  85. intervalla vias conexus pondera plagas
  86. concursus motus; quae non animalia solum
  87. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  88. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  89. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  90. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  91. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  92. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  93. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  94. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  95. corpora consimili sint eius tincta colore;
  96. nullus enim color est omnino materiai
  97. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  98. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  99. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  100. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  101. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  102. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  103. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  104. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  105. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  106. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  107. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  108. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  109. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  110. immutabile enim quiddam superare necessest,
  111. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  112. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  113. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  114. proinde colore cave contingas semina rerum,
  115. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  116. Praeterea si nulla coloris principiis est
  117. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  118. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  119. propterea magni quod refert, semina quaeque
  120. cum quibus et quali positura contineantur
  121. et quos inter se dent motus accipiantque,
  122. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  123. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  124. marmoreo fieri possint candore repente,
  125. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  126. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  127. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  128. materies ubi permixta est illius et ordo
  129. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  130. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  131. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  132. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  133. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  134. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  135. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  136. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  137. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  138. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  139. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  140. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  141. aut alio in quovis uno puroque nitore
  142. dissimiles longe inter se variosque colores.
  143. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  144. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  145. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  146. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  147. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  148. principiis rerum non numquam causa colores,
  149. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  150. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  151. quippe etenim multo proclivius exorientur
  152. candida de nullo quam nigro nata colore
  153. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  154. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  155. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  156. scire licet quam sint nullo velata colore;
  157. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  158. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  159. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  160. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  161. quae sita cervices circum collumque coronat;
  162. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  163. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  164. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  165. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  166. consimili mutat ratione obversa colores;
  167. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  168. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  169. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  170. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  171. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  172. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  173. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  174. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  175. sed variis formis variantes edere tactus.
  176. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  177. est natura coloris et omnia principiorum
  178. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  179. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  180. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  181. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  182. ex albis album pinnis iactare colorem
  183. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  184. aut alio quovis uno varioque colore.
  185. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  186. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  187. evanescere paulatim stinguique colorem;
  188. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  189. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  190. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  191. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  192. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  193. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  194. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  195. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  196. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  197. scire licet quaedam tam constare orba colore
  198. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  199. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  200. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  201. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  202. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  203. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  204. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  205. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  206. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  207. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  208. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  209. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  210. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  211. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  212. concoctosque suo contractans perdere viro,
  213. propter eandem rem debent primordia rerum
  214. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  215. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  216. nec simili ratione saporem denique quemquam
  217. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  218. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  219. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  220. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  221. inmortalia si volumus subiungere rebus
  222. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  223. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  224. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  225. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  226. principiis constare. neque id manufesta refutant
  227. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  228. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  229. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  230. quippe videre licet vivos existere vermes
  231. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  232. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  233. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  234. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  235. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  236. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  237. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  238. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  239. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  240. non alia longe ratione atque arida ligna
  241. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  242. iamne vides igitur magni primordia rerum
  243. referre in quali sint ordine quaeque locata
  244. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  245. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  246. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  247. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  248. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  249. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  250. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  251. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  252. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  253. sed magni referre ea primum quantula constent,
  254. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  255. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  256. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  257. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  258. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  259. antiquis ex ordinibus permota nova re
  260. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  261. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  262. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  263. * * *
  264. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  265. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  266. mollia mortali consistere corpore creta.
  267. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  268. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  269. aut similis totis animalibus esse putari.
  270. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  271. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  272. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  273. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  274. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  275. vitali ut possint consentire undique sensu.
  276. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  277. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  278. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  279. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  280. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  281. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  282. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  283. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  284. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  285. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  286. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  287. quatinus in pullos animalis vertier ova
  288. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  289. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  290. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  291. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  292. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  293. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  294. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  295. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  296. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  297. Principio nequeunt ullius corporis esse
  298. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  299. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  300. aere fluminibus terris terraque creatis,
  301. nec congressa modo vitalis convenientes
  302. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  303. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  304. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  305. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  306. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  307. dissoluuntur enim positurae principiorum
  308. et penitus motus vitales inpediuntur,
  309. donec materies omnis concussa per artus
  310. vitalis animae nodos a corpore solvit
  311. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  312. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  313. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  314. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  315. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  316. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  317. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  318. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  319. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  320. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  321. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  322. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  323. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  324. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  325. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  326. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  327. scire licet nullo primordia posse dolore
  328. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  329. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  330. corporibus, quorum motus novitate laborent
  331. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  332. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  333. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  334. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  335. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  336. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  337. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  338. multaque de rerum mixtura dicere callent
  339. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  340. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  341. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  342. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  343. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  344. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  345. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  346. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  347. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  348. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  349. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  350. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  351. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  352. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  353. umoris guttas mater cum terra recepit,
  354. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  355. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  356. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  357. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  358. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  359. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  360. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  361. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  362. nec sic interemit mors res ut materiai
  363. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  364. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  365. res ut convertant formas mutentque colores
  366. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  367. ut noscas referre earum primordia rerum
  368. cum quibus et quali positura contineantur
  369. et quos inter se dent motus accipiantque,
  370. neve putes aeterna penes residere potesse
  371. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  372. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  373. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  374. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  375. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  376. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  377. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  378. consimilis; verum positura discrepitant res.
  379. sic ipsis in rebus item iam materiai
  380. intervalla vias conexus pondera plagas
  381. concursus motus ordo positura figurae
  382. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  383. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  384. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  385. accedere et nova se species ostendere rerum.
  386. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  387. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  388. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  389. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  390. principio caeli clarum purumque colorem
  391. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  392. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  393. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  394. ex improviso si sint obiecta repente,
  395. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  396. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  397. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  398. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  399. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  400. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  401. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  402. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  403. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  404. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  405. infinita foris haec extra moenia mundi,
  406. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  407. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  408. Principio nobis in cunctas undique partis
  409. et latere ex utroque supra supterque per omne
  410. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  411. vociferatur, et elucet natura profundi.
  412. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  413. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  414. seminaque innumero numero summaque profunda
  415. multimodis volitent aeterno percita motu,
  416. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  417. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  418. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  419. sponte sua forte offensando semina rerum
  420. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  421. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  422. magnarum rerum fierent exordia semper,
  423. terrai maris et caeli generisque animantum.
  424. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  425. esse alios alibi congressus materiai,
  426. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  427. Praeterea cum materies est multa parata,
  428. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  429. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  430. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  431. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  432. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  433. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  434. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  435. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  436. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  437. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  438. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  439. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  440. sint genere. in primis animalibus indice mente
  441. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  442. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  443. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  444. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  445. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  446. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  447. quando quidem vitae depactus terminus alte
  448. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  449. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  450. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  451. libera continuo, dominis privata superbis,
  452. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  453. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  454. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  455. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  456. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  457. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  458. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  459. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  460. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  461. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  462. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  463. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  464. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  465. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  466. primigenum maris et terrae solisque coortum
  467. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  468. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  469. unde mare et terrae possent augescere et unde
  470. appareret spatium caeli domus altaque tecta
  471. tolleret a terris procul et consurgeret aer.
  472. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
  473. corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
  474. umor ad umorem, terreno corpore terra
  475. crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,
  476. donique ad extremum crescendi perfica finem
  477. omnia perduxit rerum natura creatrix;
  478. ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra
  479. vitalis venas quam quod fluit atque recedit.
  480. omnibus hic aetas debet consistere rebus,
  481. hic natura suis refrenat viribus auctum.
  482. nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu
  483. paulatimque gradus aetatis scandere adultae,
  484. plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,
  485. dum facile in venas cibus omnis inditur et dum
  486. non ita sunt late dispessa, ut multa remittant
  487. et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
  488. nam certe fluere atque recedere corpora rebus
  489. multa manus dandum est; sed plura accedere debent,
  490. donec alescendi summum tetigere cacumen.
  491. inde minutatim vires et robur adultum
  492. frangit et in partem peiorem liquitur aetas.
  493. quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto,
  494. et quo latior est, in cunctas undique partis
  495. plura modo dispargit et a se corpora mittit,
  496. nec facile in venas cibus omnis diditur ei
  497. nec satis est, pro quam largos exaestuat aestus,
  498. unde queat tantum suboriri ac subpeditare.
  499. iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo
  500. sunt et cum externis succumbunt omnia plagis,
  501. quando quidem grandi cibus aevo denique defit,
  502. nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam
  503. corpora conficere et plagis infesta domare.
  504. Sic igitur magni quoque circum moenia mundi
  505. expugnata dabunt labem putrisque ruinas;
  506. omnia debet enim cibus integrare novando
  507. et fulcire cibus, cibus omnia sustentare,
  508. ne quiquam, quoniam nec venae perpetiuntur
  509. quod satis est, neque quantum opus est natura ministrat.
  510. Iamque adeo fracta est aetas effetaque tellus
  511. vix animalia parva creat, quae cuncta creavit
  512. saecla deditque ferarum ingentia corpora partu.
  513. haud, ut opinor, enim mortalia saecla superne
  514. aurea de caelo demisit funis in arva
  515. nec mare nec fluctus plangentis saxa crearunt,
  516. sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se.
  517. praeterea nitidas fruges vinetaque laeta
  518. sponte sua primum mortalibus ipsa creavit,
  519. ipsa dedit dulcis fetus et pabula laeta;
  520. quae nunc vix nostro grandescunt aucta labore,
  521. conterimusque boves et viris agricolarum,
  522. conficimus ferrum vix arvis suppeditati:
  523. usque adeo parcunt fetus augentque laborem.
  524. iamque caput quassans grandis suspirat arator
  525. crebrius, in cassum magnos cecidisse labores,
  526. et cum tempora temporibus praesentia confert
  527. praeteritis, laudat fortunas saepe parentis.
  528. tristis item vetulae vitis sator atque vietae
  529. temporis incusat momen saeclumque fatigat,
  530. et crepat, antiquum genus ut pietate repletum
  531. perfacile angustis tolerarit finibus aevom,
  532. cum minor esset agri multo modus ante viritim;
  533. nec tenet omnia paulatim tabescere et ire
  534. ad capulum spatio aetatis defessa vetusto.
  1. E tenebris tantis tam clarum extollere lumen
  2. qui primus potuisti inlustrans commoda vitae,
  3. te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis nunc
  4. ficta pedum pono pressis vestigia signis,
  5. non ita certandi cupidus quam propter amorem
  6. quod te imitari aveo; quid enim contendat hirundo
  7. cycnis, aut quid nam tremulis facere artubus haedi
  8. consimile in cursu possint et fortis equi vis?
  9. tu, pater, es rerum inventor, tu patria nobis
  10. suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis,
  11. floriferis ut apes in saltibus omnia libant,
  12. omnia nos itidem depascimur aurea dicta,
  13. aurea, perpetua semper dignissima vita.
  14. nam simul ac ratio tua coepit vociferari
  15. naturam rerum divina mente coorta
  16. diffugiunt animi terrores, moenia mundi
  17. discedunt. totum video per inane geri res.
  18. apparet divum numen sedesque quietae,
  19. quas neque concutiunt venti nec nubila nimbis
  20. aspergunt neque nix acri concreta pruina
  21. cana cadens violat semperque innubilus aether
  22. integit et large diffuso lumine ridet:
  23. omnia suppeditat porro natura neque ulla
  24. res animi pacem delibat tempore in ullo.
  25. at contra nusquam apparent Acherusia templa,
  26. nec tellus obstat quin omnia dispiciantur,
  27. sub pedibus quae cumque infra per inane geruntur.
  28. his ibi me rebus quaedam divina voluptas
  29. percipit atque horror, quod sic natura tua vi
  30. tam manifesta patens ex omni parte retecta est.
  31. Et quoniam docui, cunctarum exordia rerum
  32. qualia sint et quam variis distantia formis
  33. sponte sua volitent aeterno percita motu,
  34. quove modo possint res ex his quaeque creari,
  35. hasce secundum res animi natura videtur
  36. atque animae claranda meis iam versibus esse
  37. et metus ille foras praeceps Acheruntis agendus,
  38. funditus humanam qui vitam turbat ab imo
  39. omnia suffundens mortis nigrore neque ullam
  40. esse voluptatem liquidam puramque relinquit.
  41. nam quod saepe homines morbos magis esse timendos
  42. infamemque ferunt vitam quam Tartara leti
  43. et se scire animi naturam sanguinis esse,
  44. aut etiam venti, si fert ita forte voluntas,
  45. nec prosum quicquam nostrae rationis egere,
  46. hinc licet advertas animum magis omnia laudis
  47. iactari causa quam quod res ipsa probetur.
  48. extorres idem patria longeque fugati
  49. conspectu ex hominum, foedati crimine turpi,
  50. omnibus aerumnis adfecti denique vivunt,
  51. et quo cumque tamen miseri venere parentant
  52. et nigras mactant pecudes et manibus divis
  53. inferias mittunt multoque in rebus acerbis
  54. acrius advertunt animos ad religionem.
  55. quo magis in dubiis hominem spectare periclis
  56. convenit adversisque in rebus noscere qui sit;
  57. nam verae voces tum demum pectore ab imo
  58. eliciuntur et eripitur persona amanare.
  59. denique avarities et honorum caeca cupido,
  60. quae miseros homines cogunt transcendere fines
  61. iuris et inter dum socios scelerum atque ministros
  62. noctes atque dies niti praestante labore
  63. ad summas emergere opes, haec vulnera vitae
  64. non minimam partem mortis formidine aluntur.
  65. turpis enim ferme contemptus et acris egestas
  66. semota ab dulci vita stabilique videtur
  67. et quasi iam leti portas cunctarier ante;
  68. unde homines dum se falso terrore coacti
  69. effugisse volunt longe longeque remosse,
  70. sanguine civili rem conflant divitiasque
  71. conduplicant avidi, caedem caede accumulantes,
  72. crudeles gaudent in tristi funere fratris
  73. et consanguineum mensas odere timentque.
  74. consimili ratione ab eodem saepe timore
  75. macerat invidia ante oculos illum esse potentem,
  76. illum aspectari, claro qui incedit honore,
  77. ipsi se in tenebris volvi caenoque queruntur.
  78. intereunt partim statuarum et nominis ergo.
  79. et saepe usque adeo, mortis formidine, vitae
  80. percipit humanos odium lucisque videndae,
  81. ut sibi consciscant maerenti pectore letum
  82. obliti fontem curarum hunc esse timorem:
  83. hunc vexare pudorem, hunc vincula amicitiai
  84. rumpere et in summa pietate evertere suadet:
  85. nam iam saepe homines patriam carosque parentis
  86. prodiderunt vitare Acherusia templa petentes.
  87. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  88. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  89. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  90. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  91. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  92. non radii solis neque lucida tela diei
  93. discutiant, sed naturae species ratioque.
  94. Primum animum dico, mentem quem saepe vocamus,
  95. in quo consilium vitae regimenque locatum est,
  96. esse hominis partem nihilo minus ac manus et pes
  97. atque oculei partes animantis totius extant.
  98. ---
  99. sensum animi certa non esse in parte locatum,
  100. verum habitum quendam vitalem corporis esse,
  101. harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos
  102. vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens;
  103. ut bona saepe valetudo cum dicitur esse
  104. corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis,
  105. sic animi sensum non certa parte reponunt;
  106. magno opere in quo mi diversi errare videntur.
  107. Saepe itaque, in promptu corpus quod cernitur, aegret,
  108. cum tamen ex alia laetamur parte latenti;
  109. et retro fit ubi contra sit saepe vicissim,
  110. cum miser ex animo laetatur corpore toto;
  111. non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri,
  112. in nullo caput interea sit forte dolore.
  113. Praeterea molli cum somno dedita membra
  114. effusumque iacet sine sensu corpus honustum,
  115. est aliud tamen in nobis quod tempore in illo
  116. multimodis agitatur et omnis accipit in se
  117. laetitiae motus et curas cordis inanis.
  118. Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis
  119. esse neque harmonia corpus sentire solere,
  120. principio fit uti detracto corpore multo
  121. saepe tamen nobis in membris vita moretur.
  122. Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris
  123. diffugere forasque per os est editus ,
  124. deserit extemplo venas atque ossa relinquit;
  125. noscere ut hinc possis non aequas omnia partis
  126. corpora habere neque ex aequo fulcire salutem,
  127. sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis
  128. semina, curare in membris ut vita moretur.
  129. est igitur calor ac ventus vitalis in ipso
  130. corpore, qui nobis moribundos deserit artus.
  131. quapropter quoniam est animi natura reperta
  132. atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai
  133. nomen, ad organicos alto delatum Heliconi,
  134. sive aliunde ipsi porro traxere et in illam
  135. transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.
  136. quidquid id est, habeant: tu cetera percipe dicta.
  137. Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri
  138. inter se atque unam naturam conficere ex se,
  139. sed caput esse quasi et dominari in corpore toto
  140. consilium, quod nos animum mentemque vocamus.
  141. idque situm media regione in pectoris haeret.
  142. hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum
  143. laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest.
  144. cetera pars animae per totum dissita corpus
  145. paret et ad numen mentis momenque movetur.
  146. idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet,
  147. cum neque res animam neque corpus commovet una.
  148. et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore
  149. laeditur in nobis, non omni concruciamur
  150. corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse
  151. laetitiaque viget, cum cetera pars animai
  152. per membra atque artus nulla novitate cietur;
  153. verum ubi vementi magis est commota metu mens,
  154. consentire animam totam per membra videmus
  155. sudoresque ita palloremque existere toto
  156. corpore et infringi linguam vocemque aboriri,
  157. caligare oculos, sonere auris, succidere artus,
  158. denique concidere ex animi terrore videmus
  159. saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit
  160. esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi vi
  161. percussa est, exim corpus propellit et icit.
  162. Haec eadem ratio naturam animi atque animai
  163. corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,
  164. corripere ex somno corpus mutareque vultum
  165. atque hominem totum regere ac versare videtur,
  166. quorum nil fieri sine tactu posse videmus
  167. nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst
  168. corporea natura animum constare animamque?
  169. praeterea pariter fungi cum corpore et una
  170. consentire animum nobis in corpore cernis.
  171. si minus offendit vitam vis horrida teli
  172. ossibus ac nervis disclusis intus adacta,
  173. at tamen insequitur languor terraeque petitus
  174. suavis et in terra mentis qui gignitur aestus
  175. inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.
  176. ergo corpoream naturam animi esse necessest,
  177. corporeis quoniam telis ictuque laborat.
  178. Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde
  179. constiterit pergam rationem reddere dictis.
  180. principio esse aio persuptilem atque minutis
  181. perquam corporibus factum constare. id ita esse
  182. hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.
  183. Nil adeo fieri celeri ratione videtur,
  184. quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
  185. ocius ergo animus quam res se perciet ulla,
  186. ante oculos quorum in promptu natura videtur.
  187. at quod mobile tanto operest, constare rutundis
  188. perquam seminibus debet perquamque minutis,
  189. momine uti parvo possint inpulsa moveri.
  190. namque movetur aqua et tantillo momine flutat,
  191. quippe volubilibus parvisque creata figuris.
  192. at contra mellis constantior est natura
  193. et pigri latices magis et cunctantior actus:
  194. haeret enim inter se magis omnis materiai
  195. copia, ni mirum quia non tam levibus extat
  196. corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.
  197. namque papaveris aura potest suspensa levisque
  198. cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,
  199. at contra lapidum coniectum spicarumque
  200. noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam
  201. et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;
  202. at contra quae cumque magis cum pondere magno
  203. asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.
  204. nunc igitur quoniamst animi natura reperta
  205. mobilis egregie, perquam constare necessest
  206. corporibus parvis et levibus atque rutundis.
  207. quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus
  208. utilis invenietur et opportuna cluebit.
  209. Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,
  210. quam tenui constet textura quamque loco se
  211. contineat parvo, si possit conglomerari,
  212. quod simul atque hominem leti secura quies est
  213. indepta atque animi natura animaeque recessit,
  214. nil ibi libatum de toto corpore cernas
  215. ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,
  216. vitalem praeter sensum calidumque vaporem.
  217. ergo animam totam perparvis esse necessest
  218. seminibus nexam per venas viscera nervos,
  219. qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,
  220. extima membrorum circumcaesura tamen se
  221. incolumem praestat nec defit ponderis hilum.
  222. quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum
  223. spiritus unguenti suavis diffugit in auras
  224. aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
  225. nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur
  226. propterea neque detractum de pondere quicquam,
  227. ni mirum quia multa minutaque semina sucos
  228. efficiunt et odorem in toto corpore rerum.
  229. quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque
  230. scire licet perquam pauxillis esse creatam
  231. seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.
  232. Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.
  233. tenvis enim quaedam moribundos deserit aura
  234. mixta vapore, vapor porro trahit secum;
  235. nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et ;
  236. rara quod eius enim constat natura, necessest
  237. inter eum primordia multa moveri.
  238. iam triplex animi est igitur natura reperta;
  239. nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,
  240. nil horum quoniam recipit mens posse creare
  241. sensiferos motus, quae denique mente volutat.
  242. quarta quoque his igitur quaedam natura necessest
  243. adtribuatur; east omnino nominis expers;
  244. qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat
  245. nec magis e parvis et levibus ex elementis;
  246. sensiferos motus quae didit prima per artus.
  247. prima cietur enim, parvis perfecta figuris,
  248. inde calor motus et venti caeca potestas
  249. accipit, inde , inde omnia mobilitantur:
  250. concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt
  251. omnia, postremis datur ossibus atque medullis
  252. sive voluptas est sive est contrarius ardor.
  253. nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre
  254. permanare malum, quin omnia perturbentur
  255. usque adeo ut vitae desit locus atque animai
  256. diffugiant partes per caulas corporis omnis.
  257. sed plerumque fit in summo quasi corpore finis
  258. motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.
  259. Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque
  260. compta modis vigeant rationem reddere aventem
  261. abstrahit invitum patrii sermonis egestas;
  262. sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.
  263. inter enim cursant primordia principiorum
  264. motibus inter se, nihil ut secernier unum
  265. possit nec spatio fieri divisa potestas,
  266. sed quasi multae vis unius corporis extant.
  267. quod genus in quovis animantum viscere volgo
  268. est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his
  269. omnibus est unum perfectum corporis augmen,
  270. sic calor atque et venti caeca potestas
  271. mixta creant unam naturam et mobilis illa
  272. vis, initum motus ab se quae dividit ollis,
  273. sensifer unde oritur primum per viscera motus.
  274. nam penitus prorsum latet haec natura subestque
  275. nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro
  276. atque anima est animae proporro totius ipsa.
  277. quod genus in nostris membris et corpore toto
  278. mixta latens animi vis est animaeque potestas,
  279. corporibus quia de parvis paucisque creatast,
  280. sic tibi nominis haec expers vis, facta minutis
  281. corporibus, latet atque animae quasi totius ipsa
  282. proporrost anima et dominatur corpore toto.
  283. consimili ratione necessest ventus et
  284. et calor inter se vigeant commixta per artus
  285. atque aliis aliud subsit magis emineatque,
  286. ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum,
  287. ni calor ac ventus seorsum seorsumque potestas
  288. interemant sensum diductaque solvant.
  289. est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira
  290. cum fervescit et ex oculis micat acrius ardor;
  291. est et frigida multa, comes formidinis, aura,
  292. quae ciet horrorem membris et concitat artus;
  293. est etiam quoque pacati status ille,
  294. pectore tranquillo fit qui voltuque sereno.
  295. sed calidi plus est illis quibus acria corda
  296. iracundaque mens facile effervescit in ira,
  297. quo genere in primis vis est violenta leonum,
  298. pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes
  299. nec capere irarum fluctus in pectore possunt.
  300. at ventosa magis cervorum frigida mens est
  301. et gelidas citius per viscera concitat auras,
  302. quae tremulum faciunt membris existere motum.
  303. at natura boum placido magis vivit
  304. nec nimis irai fax umquam subdita percit
  305. fumida, suffundens caecae caliginis umbra,
  306. nec gelidis torpet telis perfixa pavoris;
  307. interutrasque sitast cervos saevosque leones.
  308. sic hominum genus est: quamvis doctrina politos
  309. constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit
  310. naturae cuiusque animi vestigia prima.
  311. nec radicitus evelli mala posse putandumst,
  312. quin proclivius hic iras decurrat ad acris,
  313. ille metu citius paulo temptetur, at ille
  314. tertius accipiat quaedam clementius aequo.
  315. inque aliis rebus multis differre necessest
  316. naturas hominum varias moresque sequacis;
  317. quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas
  318. nec reperire figurarum tot nomina quot sunt
  319. principiis, unde haec oritur variantia rerum.
  320. illud in his rebus video firmare potesse,
  321. usque adeo naturarum vestigia linqui
  322. parvola, quae nequeat ratio depellere nobis,
  323. ut nihil inpediat dignam dis degere vitam.
  324. Haec igitur natura tenetur corpore ab omni
  325. ipsaque corporis est custos et causa salutis;
  326. nam communibus inter se radicibus haerent
  327. nec sine pernicie divelli posse videntur.
  328. quod genus e thuris glaebis evellere odorem
  329. haud facile est, quin intereat natura quoque eius,
  330. sic animi atque animae naturam corpore toto
  331. extrahere haut facile est, quin omnia dissoluantur.
  332. inplexis ita principiis ab origine prima
  333. inter se fiunt consorti praedita vita,
  334. nec sibi quaeque sine alterius vi posse videtur
  335. corporis atque animi seorsum sentire potestas,
  336. sed communibus inter eas conflatur utrimque
  337. motibus accensus nobis per viscera sensus.
  338. Praeterea corpus per se nec gignitur umquam
  339. nec crescit neque post mortem durare videtur.
  340. non enim, ut umor aquae dimittit saepe vaporem,
  341. qui datus est, neque ea causa convellitur ipse,
  342. sed manet incolumis, non, inquam, sic animai
  343. discidium possunt artus perferre relicti,
  344. sed penitus pereunt convulsi conque putrescunt.
  345. ex ineunte aevo sic corporis atque animai
  346. mutua vitalis discunt contagia motus,
  347. maternis etiam membris alvoque reposta,
  348. discidium ut nequeat fieri sine peste maloque;