De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aut quia significant divam praedicere ut armis
  2. ac virtute velint patriam defendere terram
  3. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  4. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  5. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  6. omnis enim per se divom natura necessest
  7. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  8. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  9. nam privata dolore omni, privata periclis,
  10. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  11. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  12. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  13. et quia multarum potitur primordia rerum,
  14. multa modis multis effert in lumina solis.
  15. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  16. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  17. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  18. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  19. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  20. religione animum turpi contingere parcat.
  21. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  22. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  23. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  24. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  25. dissimili vivont specie retinentque parentum
  26. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  27. tanta est in quovis genere herbae materiai
  28. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  29. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  30. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  31. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  32. dissimili perfecta figura principiorum.
  33. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  34. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  35. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  36. scintillasque agere ac late differre favillam.
  37. cetera consimili mentis ratione peragrans
  38. invenies igitur multarum semina rerum
  39. corpore celare et varias cohibere figuras.
  40. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  41. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  42. haec igitur variis debent constare figuris;
  43. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  44. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  45. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  46. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  47. conveniunt et res permixto semine constant.
  48. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  49. multa elementa vides multis communia verbis,
  50. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  51. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  52. non quo multa parum communis littera currat
  53. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  54. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  55. sic aliis in rebus item communia multa
  56. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  57. dissimili tamen inter se consistere summa
  58. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  59. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  60. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  61. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  62. semiferas hominum species existere et altos
  63. inter dum ramos egigni corpore vivo
  64. multaque conecti terrestria membra marinis,
  65. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  66. pascere naturam per terras omniparentis.
  67. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  68. seminibus certis certa genetrice creata
  69. conservare genus crescentia posse videmus.
  70. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  71. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  72. corpora discedunt conexaque convenientis
  73. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  74. reicere in terras naturam, multaque caecis
  75. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  76. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  77. vitalis motus consentire atque imitari.
  78. sed ne forte putes animalia sola teneri
  79. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  80. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  81. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  82. dissimili constare figura principiorum;
  83. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  84. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  85. semina cum porro distent, differre necessust
  86. intervalla vias conexus pondera plagas
  87. concursus motus; quae non animalia solum
  88. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  89. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  90. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  91. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  92. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  93. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  94. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  95. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  96. corpora consimili sint eius tincta colore;
  97. nullus enim color est omnino materiai
  98. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  99. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  100. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  101. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  102. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  103. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  104. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  105. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  106. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  107. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  108. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  109. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  110. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  111. immutabile enim quiddam superare necessest,
  112. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  113. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  114. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  115. proinde colore cave contingas semina rerum,
  116. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  117. Praeterea si nulla coloris principiis est
  118. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  119. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  120. propterea magni quod refert, semina quaeque
  121. cum quibus et quali positura contineantur
  122. et quos inter se dent motus accipiantque,
  123. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  124. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  125. marmoreo fieri possint candore repente,
  126. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  127. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  128. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  129. materies ubi permixta est illius et ordo
  130. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  131. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  132. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  133. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  134. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  135. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  136. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  137. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  138. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  139. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  140. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  141. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  142. aut alio in quovis uno puroque nitore
  143. dissimiles longe inter se variosque colores.
  144. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  145. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  146. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  147. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  148. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  149. principiis rerum non numquam causa colores,
  150. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  151. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  152. quippe etenim multo proclivius exorientur
  153. candida de nullo quam nigro nata colore
  154. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  155. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  156. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  157. scire licet quam sint nullo velata colore;
  158. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  159. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  160. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  161. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  162. quae sita cervices circum collumque coronat;
  163. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  164. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  165. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  166. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  167. consimili mutat ratione obversa colores;
  168. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  169. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  170. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  171. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  172. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  173. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  174. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  175. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  176. sed variis formis variantes edere tactus.
  177. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  178. est natura coloris et omnia principiorum
  179. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  180. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  181. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  182. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  183. ex albis album pinnis iactare colorem
  184. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  185. aut alio quovis uno varioque colore.
  186. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  187. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  188. evanescere paulatim stinguique colorem;
  189. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  190. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  191. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  192. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  193. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  194. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  195. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  196. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  197. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  198. scire licet quaedam tam constare orba colore
  199. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  200. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  201. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  202. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  203. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  204. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  205. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  206. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  207. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  208. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  209. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  210. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  211. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  212. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  213. concoctosque suo contractans perdere viro,
  214. propter eandem rem debent primordia rerum
  215. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  216. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  217. nec simili ratione saporem denique quemquam
  218. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  219. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  220. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  221. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  222. inmortalia si volumus subiungere rebus
  223. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  224. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  225. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  226. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  227. principiis constare. neque id manufesta refutant
  228. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  229. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  230. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  231. quippe videre licet vivos existere vermes
  232. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  233. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  234. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  235. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  236. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  237. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  238. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  239. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  240. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  241. non alia longe ratione atque arida ligna
  242. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  243. iamne vides igitur magni primordia rerum
  244. referre in quali sint ordine quaeque locata
  245. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  246. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  247. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  248. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  249. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  250. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  251. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  252. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  253. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  254. sed magni referre ea primum quantula constent,
  255. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  256. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  257. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  258. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  259. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  260. antiquis ex ordinibus permota nova re
  261. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  262. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  263. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  264. * * *
  265. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  266. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  267. mollia mortali consistere corpore creta.
  268. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  269. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  270. aut similis totis animalibus esse putari.
  271. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  272. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  273. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  274. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  275. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  276. vitali ut possint consentire undique sensu.
  277. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  278. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  279. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  280. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  281. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  282. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  283. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  284. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  285. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  286. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  287. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,