De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. propterea magnam armati matrem comitantur,
  2. aut quia significant divam praedicere ut armis
  3. ac virtute velint patriam defendere terram
  4. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  5. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  6. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  7. omnis enim per se divom natura necessest
  8. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  9. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  10. nam privata dolore omni, privata periclis,
  11. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  12. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  13. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  14. et quia multarum potitur primordia rerum,
  15. multa modis multis effert in lumina solis.
  16. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  17. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  18. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  19. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  20. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  21. religione animum turpi contingere parcat.
  22. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  23. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  24. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  25. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  26. dissimili vivont specie retinentque parentum
  27. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  28. tanta est in quovis genere herbae materiai
  29. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  30. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  31. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  32. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  33. dissimili perfecta figura principiorum.
  34. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  35. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  36. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  37. scintillasque agere ac late differre favillam.
  38. cetera consimili mentis ratione peragrans
  39. invenies igitur multarum semina rerum
  40. corpore celare et varias cohibere figuras.
  41. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  42. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  43. haec igitur variis debent constare figuris;
  44. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  45. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  46. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  47. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  48. conveniunt et res permixto semine constant.
  49. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  50. multa elementa vides multis communia verbis,
  51. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  52. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  53. non quo multa parum communis littera currat
  54. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  55. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  56. sic aliis in rebus item communia multa
  57. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  58. dissimili tamen inter se consistere summa
  59. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  60. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  61. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  62. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  63. semiferas hominum species existere et altos
  64. inter dum ramos egigni corpore vivo
  65. multaque conecti terrestria membra marinis,
  66. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  67. pascere naturam per terras omniparentis.
  68. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  69. seminibus certis certa genetrice creata
  70. conservare genus crescentia posse videmus.
  71. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  72. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  73. corpora discedunt conexaque convenientis
  74. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  75. reicere in terras naturam, multaque caecis
  76. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  77. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  78. vitalis motus consentire atque imitari.
  79. sed ne forte putes animalia sola teneri
  80. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  81. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  82. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  83. dissimili constare figura principiorum;
  84. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  85. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  86. semina cum porro distent, differre necessust
  87. intervalla vias conexus pondera plagas
  88. concursus motus; quae non animalia solum
  89. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  90. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  91. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  92. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  93. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  94. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  95. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  96. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  97. corpora consimili sint eius tincta colore;
  98. nullus enim color est omnino materiai
  99. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  100. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  101. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  102. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  103. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  104. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  105. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  106. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  107. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  108. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  109. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  110. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  111. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  112. immutabile enim quiddam superare necessest,
  113. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  114. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  115. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  116. proinde colore cave contingas semina rerum,
  117. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  118. Praeterea si nulla coloris principiis est
  119. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  120. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  121. propterea magni quod refert, semina quaeque
  122. cum quibus et quali positura contineantur
  123. et quos inter se dent motus accipiantque,
  124. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  125. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  126. marmoreo fieri possint candore repente,
  127. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  128. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  129. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  130. materies ubi permixta est illius et ordo
  131. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  132. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  133. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  134. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  135. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  136. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  137. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  138. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  139. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  140. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  141. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  142. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  143. aut alio in quovis uno puroque nitore
  144. dissimiles longe inter se variosque colores.
  145. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  146. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  147. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  148. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  149. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  150. principiis rerum non numquam causa colores,
  151. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  152. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  153. quippe etenim multo proclivius exorientur
  154. candida de nullo quam nigro nata colore
  155. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  156. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  157. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  158. scire licet quam sint nullo velata colore;
  159. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  160. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  161. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  162. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  163. quae sita cervices circum collumque coronat;
  164. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  165. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  166. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  167. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  168. consimili mutat ratione obversa colores;
  169. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  170. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  171. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  172. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  173. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  174. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  175. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  176. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  177. sed variis formis variantes edere tactus.
  178. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  179. est natura coloris et omnia principiorum
  180. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  181. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  182. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  183. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  184. ex albis album pinnis iactare colorem
  185. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  186. aut alio quovis uno varioque colore.
  187. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  188. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  189. evanescere paulatim stinguique colorem;
  190. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  191. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  192. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  193. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  194. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  195. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  196. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  197. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  198. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  199. scire licet quaedam tam constare orba colore
  200. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  201. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  202. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  203. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  204. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  205. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  206. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  207. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  208. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  209. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  210. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  211. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  212. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  213. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  214. concoctosque suo contractans perdere viro,
  215. propter eandem rem debent primordia rerum
  216. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  217. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  218. nec simili ratione saporem denique quemquam
  219. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  220. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  221. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  222. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  223. inmortalia si volumus subiungere rebus
  224. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  225. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  226. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  227. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  228. principiis constare. neque id manufesta refutant
  229. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  230. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  231. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  232. quippe videre licet vivos existere vermes
  233. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  234. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  235. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  236. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  237. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  238. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  239. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  240. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  241. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  242. non alia longe ratione atque arida ligna
  243. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  244. iamne vides igitur magni primordia rerum
  245. referre in quali sint ordine quaeque locata
  246. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  247. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  248. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  249. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  250. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  251. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  252. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  253. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  254. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  255. sed magni referre ea primum quantula constent,
  256. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  257. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  258. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  259. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  260. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  261. antiquis ex ordinibus permota nova re
  262. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  263. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  264. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  265. * * *
  266. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  267. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  268. mollia mortali consistere corpore creta.
  269. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  270. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  271. aut similis totis animalibus esse putari.
  272. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  273. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  274. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  275. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  276. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  277. vitali ut possint consentire undique sensu.
  278. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  279. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  280. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  281. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  282. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  283. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  284. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  285. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  286. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  287. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  288. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  289. quatinus in pullos animalis vertier ova
  290. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  291. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  292. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  293. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  294. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  295. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  296. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  297. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  298. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  299. Principio nequeunt ullius corporis esse
  300. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  301. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  302. aere fluminibus terris terraque creatis,
  303. nec congressa modo vitalis convenientes
  304. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  305. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  306. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  307. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  308. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  309. dissoluuntur enim positurae principiorum
  310. et penitus motus vitales inpediuntur,
  311. donec materies omnis concussa per artus
  312. vitalis animae nodos a corpore solvit
  313. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  314. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  315. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  316. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  317. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  318. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  319. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  320. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  321. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  322. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  323. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  324. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  325. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  326. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  327. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  328. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  329. scire licet nullo primordia posse dolore
  330. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  331. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  332. corporibus, quorum motus novitate laborent
  333. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  334. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  335. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  336. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  337. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  338. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  339. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  340. multaque de rerum mixtura dicere callent
  341. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  342. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  343. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  344. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  345. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  346. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  347. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  348. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  349. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  350. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  351. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  352. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  353. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  354. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  355. umoris guttas mater cum terra recepit,
  356. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  357. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  358. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  359. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  360. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  361. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  362. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  363. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  364. nec sic interemit mors res ut materiai
  365. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  366. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  367. res ut convertant formas mutentque colores
  368. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  369. ut noscas referre earum primordia rerum
  370. cum quibus et quali positura contineantur
  371. et quos inter se dent motus accipiantque,
  372. neve putes aeterna penes residere potesse
  373. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  374. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  375. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  376. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  377. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  378. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  379. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  380. consimilis; verum positura discrepitant res.
  381. sic ipsis in rebus item iam materiai
  382. intervalla vias conexus pondera plagas
  383. concursus motus ordo positura figurae
  384. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  385. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  386. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  387. accedere et nova se species ostendere rerum.
  388. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  389. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  390. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  391. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  392. principio caeli clarum purumque colorem
  393. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  394. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  395. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  396. ex improviso si sint obiecta repente,
  397. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  398. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  399. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  400. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  401. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  402. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  403. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  404. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  405. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  406. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  407. infinita foris haec extra moenia mundi,
  408. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  409. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  410. Principio nobis in cunctas undique partis
  411. et latere ex utroque supra supterque per omne
  412. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  413. vociferatur, et elucet natura profundi.
  414. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  415. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  416. seminaque innumero numero summaque profunda
  417. multimodis volitent aeterno percita motu,
  418. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  419. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  420. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  421. sponte sua forte offensando semina rerum
  422. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  423. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  424. magnarum rerum fierent exordia semper,
  425. terrai maris et caeli generisque animantum.
  426. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  427. esse alios alibi congressus materiai,
  428. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  429. Praeterea cum materies est multa parata,
  430. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  431. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  432. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  433. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  434. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  435. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  436. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  437. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  438. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  439. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  440. unica quae gignatur et unica solaque crescat,