De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cum pueri circum puerum pernice chorea
  2. armat et in numerum pernice chorea
  3. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  4. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  5. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  6. propterea magnam armati matrem comitantur,
  7. aut quia significant divam praedicere ut armis
  8. ac virtute velint patriam defendere terram
  9. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  10. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  11. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  12. omnis enim per se divom natura necessest
  13. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  14. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  15. nam privata dolore omni, privata periclis,
  16. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  17. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  18. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  19. et quia multarum potitur primordia rerum,
  20. multa modis multis effert in lumina solis.
  21. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  22. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  23. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  24. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  25. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  26. religione animum turpi contingere parcat.
  27. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  28. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  29. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  30. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  31. dissimili vivont specie retinentque parentum
  32. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  33. tanta est in quovis genere herbae materiai
  34. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  35. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  36. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  37. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  38. dissimili perfecta figura principiorum.
  39. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  40. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  41. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  42. scintillasque agere ac late differre favillam.
  43. cetera consimili mentis ratione peragrans
  44. invenies igitur multarum semina rerum
  45. corpore celare et varias cohibere figuras.
  46. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  47. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  48. haec igitur variis debent constare figuris;
  49. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  50. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  51. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  52. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  53. conveniunt et res permixto semine constant.
  54. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  55. multa elementa vides multis communia verbis,
  56. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  57. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  58. non quo multa parum communis littera currat
  59. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  60. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  61. sic aliis in rebus item communia multa
  62. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  63. dissimili tamen inter se consistere summa
  64. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  65. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  66. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  67. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  68. semiferas hominum species existere et altos
  69. inter dum ramos egigni corpore vivo
  70. multaque conecti terrestria membra marinis,
  71. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  72. pascere naturam per terras omniparentis.
  73. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  74. seminibus certis certa genetrice creata
  75. conservare genus crescentia posse videmus.
  76. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  77. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  78. corpora discedunt conexaque convenientis
  79. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  80. reicere in terras naturam, multaque caecis
  81. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  82. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  83. vitalis motus consentire atque imitari.
  84. sed ne forte putes animalia sola teneri
  85. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  86. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  87. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  88. dissimili constare figura principiorum;
  89. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  90. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  91. semina cum porro distent, differre necessust
  92. intervalla vias conexus pondera plagas
  93. concursus motus; quae non animalia solum
  94. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  95. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  96. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  97. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  98. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  99. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  100. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  101. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  102. corpora consimili sint eius tincta colore;
  103. nullus enim color est omnino materiai
  104. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  105. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  106. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  107. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  108. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  109. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  110. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  111. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  112. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  113. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  114. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  115. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  116. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  117. immutabile enim quiddam superare necessest,
  118. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  119. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  120. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  121. proinde colore cave contingas semina rerum,
  122. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  123. Praeterea si nulla coloris principiis est
  124. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  125. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  126. propterea magni quod refert, semina quaeque
  127. cum quibus et quali positura contineantur
  128. et quos inter se dent motus accipiantque,
  129. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  130. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  131. marmoreo fieri possint candore repente,
  132. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  133. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  134. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  135. materies ubi permixta est illius et ordo