De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  2. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  3. cum pueri circum puerum pernice chorea
  4. armat et in numerum pernice chorea
  5. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  6. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  7. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  8. propterea magnam armati matrem comitantur,
  9. aut quia significant divam praedicere ut armis
  10. ac virtute velint patriam defendere terram
  11. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  12. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  13. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  14. omnis enim per se divom natura necessest
  15. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  16. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  17. nam privata dolore omni, privata periclis,
  18. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  19. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  20. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  21. et quia multarum potitur primordia rerum,
  22. multa modis multis effert in lumina solis.
  23. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  24. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  25. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  26. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  27. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  28. religione animum turpi contingere parcat.
  29. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  30. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  31. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  32. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  33. dissimili vivont specie retinentque parentum
  34. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  35. tanta est in quovis genere herbae materiai
  36. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  37. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  38. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  39. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  40. dissimili perfecta figura principiorum.
  41. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  42. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  43. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  44. scintillasque agere ac late differre favillam.
  45. cetera consimili mentis ratione peragrans
  46. invenies igitur multarum semina rerum
  47. corpore celare et varias cohibere figuras.
  48. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  49. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  50. haec igitur variis debent constare figuris;
  51. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  52. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  53. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  54. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  55. conveniunt et res permixto semine constant.
  56. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  57. multa elementa vides multis communia verbis,
  58. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  59. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  60. non quo multa parum communis littera currat
  61. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  62. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  63. sic aliis in rebus item communia multa
  64. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  65. dissimili tamen inter se consistere summa
  66. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  67. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  68. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  69. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  70. semiferas hominum species existere et altos
  71. inter dum ramos egigni corpore vivo
  72. multaque conecti terrestria membra marinis,
  73. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  74. pascere naturam per terras omniparentis.
  75. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  76. seminibus certis certa genetrice creata
  77. conservare genus crescentia posse videmus.
  78. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  79. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  80. corpora discedunt conexaque convenientis
  81. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  82. reicere in terras naturam, multaque caecis
  83. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  84. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  85. vitalis motus consentire atque imitari.
  86. sed ne forte putes animalia sola teneri
  87. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  88. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  89. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  90. dissimili constare figura principiorum;
  91. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  92. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  93. semina cum porro distent, differre necessust
  94. intervalla vias conexus pondera plagas
  95. concursus motus; quae non animalia solum
  96. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  97. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  98. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  99. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  100. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  101. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  102. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  103. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  104. corpora consimili sint eius tincta colore;
  105. nullus enim color est omnino materiai
  106. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  107. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  108. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  109. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  110. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  111. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  112. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  113. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  114. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  115. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  116. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  117. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  118. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  119. immutabile enim quiddam superare necessest,
  120. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  121. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  122. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  123. proinde colore cave contingas semina rerum,
  124. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  125. Praeterea si nulla coloris principiis est
  126. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  127. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  128. propterea magni quod refert, semina quaeque
  129. cum quibus et quali positura contineantur
  130. et quos inter se dent motus accipiantque,
  131. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  132. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  133. marmoreo fieri possint candore repente,
  134. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  135. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  136. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  137. materies ubi permixta est illius et ordo
  138. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  139. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  140. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  141. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  142. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  143. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  144. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  145. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  146. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  147. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  148. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  149. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  150. aut alio in quovis uno puroque nitore
  151. dissimiles longe inter se variosque colores.
  152. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  153. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  154. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  155. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  156. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  157. principiis rerum non numquam causa colores,
  158. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  159. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  160. quippe etenim multo proclivius exorientur
  161. candida de nullo quam nigro nata colore
  162. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  163. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  164. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  165. scire licet quam sint nullo velata colore;
  166. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  167. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  168. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  169. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  170. quae sita cervices circum collumque coronat;
  171. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  172. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  173. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  174. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  175. consimili mutat ratione obversa colores;
  176. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  177. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  178. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  179. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  180. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  181. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  182. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  183. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  184. sed variis formis variantes edere tactus.
  185. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  186. est natura coloris et omnia principiorum
  187. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  188. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  189. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  190. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  191. ex albis album pinnis iactare colorem
  192. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  193. aut alio quovis uno varioque colore.
  194. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  195. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  196. evanescere paulatim stinguique colorem;
  197. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  198. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  199. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  200. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  201. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  202. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  203. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  204. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  205. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  206. scire licet quaedam tam constare orba colore
  207. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  208. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  209. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  210. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  211. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  212. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  213. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  214. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  215. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  216. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  217. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  218. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  219. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  220. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  221. concoctosque suo contractans perdere viro,
  222. propter eandem rem debent primordia rerum
  223. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  224. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  225. nec simili ratione saporem denique quemquam
  226. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  227. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  228. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  229. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  230. inmortalia si volumus subiungere rebus
  231. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  232. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  233. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  234. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  235. principiis constare. neque id manufesta refutant
  236. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  237. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  238. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  239. quippe videre licet vivos existere vermes
  240. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  241. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  242. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  243. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  244. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  245. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  246. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  247. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  248. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  249. non alia longe ratione atque arida ligna
  250. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  251. iamne vides igitur magni primordia rerum
  252. referre in quali sint ordine quaeque locata
  253. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  254. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  255. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  256. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  257. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  258. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  259. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  260. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  261. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  262. sed magni referre ea primum quantula constent,
  263. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  264. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  265. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  266. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  267. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  268. antiquis ex ordinibus permota nova re
  269. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  270. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  271. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  272. * * *
  273. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  274. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  275. mollia mortali consistere corpore creta.
  276. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  277. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  278. aut similis totis animalibus esse putari.
  279. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  280. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  281. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  282. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  283. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  284. vitali ut possint consentire undique sensu.
  285. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  286. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  287. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  288. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  289. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  290. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  291. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  292. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  293. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  294. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  295. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  296. quatinus in pullos animalis vertier ova
  297. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  298. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  299. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  300. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  301. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  302. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  303. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  304. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  305. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  306. Principio nequeunt ullius corporis esse
  307. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  308. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  309. aere fluminibus terris terraque creatis,
  310. nec congressa modo vitalis convenientes
  311. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  312. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  313. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  314. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  315. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  316. dissoluuntur enim positurae principiorum
  317. et penitus motus vitales inpediuntur,
  318. donec materies omnis concussa per artus
  319. vitalis animae nodos a corpore solvit
  320. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  321. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  322. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  323. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  324. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  325. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  326. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  327. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  328. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  329. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  330. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  331. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  332. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  333. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  334. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  335. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  336. scire licet nullo primordia posse dolore
  337. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  338. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  339. corporibus, quorum motus novitate laborent
  340. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  341. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  342. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  343. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  344. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?