De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. corpora res varias gignant genitasque resolvant
  2. et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis
  3. reddita mobilitas magnum per inane meandi,
  4. expediam: tu te dictis praebere memento.
  5. nam certe non inter se stipata cohaeret
  6. materies, quoniam minui rem quamque videmus
  7. et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
  8. ex oculisque vetustatem subducere nostris,
  9. cum tamen incolumis videatur summa manere
  10. propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
  11. unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.
  12. illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
  13. nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur
  14. semper, et inter se mortales mutua vivunt.
  15. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
  16. inque brevi spatio mutantur saecla animantum
  17. et quasi cursores vitai lampada tradunt.
  18. Si cessare putas rerum primordia posse
  19. cessandoque novos rerum progignere motus,
  20. avius a vera longe ratione vagaris.
  21. nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
  22. aut gravitate sua ferri primordia rerum
  23. aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe
  24. obvia conflixere, fit ut diversa repente
  25. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  26. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  27. et quo iactari magis omnia materiai
  28. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  29. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  30. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  31. inmensumque patere in cunctas undique partis
  32. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  33. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  34. reddita corporibus primis per inane profundum,
  35. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  36. partim intervallis magnis confulta resultant,
  37. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  38. et quae cumque magis condenso conciliatu
  39. exiguis intervallis convecta resultant,
  40. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  41. haec validas saxi radices et fera ferri
  42. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  43. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  44. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  45. in magnis intervallis; haec aera rarum
  46. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  47. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  48. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  49. consociare etiam motus potuere recepta.
  50. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  51. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  52. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  53. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  54. multa minuta modis multis per inane videbis
  55. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  56. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  57. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  58. conciliis et discidiis exercita crebris;
  59. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  60. quale sit in magno iactari semper inani.
  61. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  62. exemplare dare et vestigia notitiai.
  63. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  64. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  65. quod tales turbae motus quoque materiai
  66. significant clandestinos caecosque subesse.
  67. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  68. commutare viam retroque repulsa reverti
  69. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  70. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  71. prima moventur enim per se primordia rerum,
  72. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  73. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  74. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  75. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  76. sic a principiis ascendit motus et exit
  77. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  78. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  79. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  80. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  81. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  82. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  83. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  84. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  85. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  86. convestire sua perfundens omnia luce,
  87. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  88. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  89. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  90. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  91. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  92. sed complexa meant inter se conque globata;
  93. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  94. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  95. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  96. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  97. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  98. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  99. debent ni mirum praecellere mobilitate
  100. et multo citius ferri quam lumina solis
  101. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  102. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  103. * * *
  104. nec persectari primordia singula quaeque,
  105. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  106. At quidam contra haec, ignari materiai,
  107. naturam non posse deum sine numine reddunt
  108. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  109. tempora mutare annorum frugesque creare
  110. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  111. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  112. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  113. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  114. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  115. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  116. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  117. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  118. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  119. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  120. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  121. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  122. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  123. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  124. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  125. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  126. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  127. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  128. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  129. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  130. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  131. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  132. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  133. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  134. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  135. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  136. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  137. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  138. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  139. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  140. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  141. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  142. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  143. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  144. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  145. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  146. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  147. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  148. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  149. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  150. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  151. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  152. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  153. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  154. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  155. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  156. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  157. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  158. incertisque locis spatio depellere paulum,
  159. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  160. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  161. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  162. nec foret offensus natus nec plaga creata
  163. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  164. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  165. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  166. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  167. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  168. avius a vera longe ratione recedit.
  169. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  170. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  171. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  172. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  173. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  174. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  175. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  176. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  177. omnia qua propter debent per inane quietum
  178. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  179. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  180. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  181. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  182. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  183. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  184. obliquos videamur et id res vera refutet.
  185. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  186. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  187. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  188. sed nihil omnino recta regione viai
  189. declinare quis est qui possit cernere sese?
  190. Denique si semper motu conectitur omnis
  191. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  192. nec declinando faciunt primordia motus
  193. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  194. ex infinito ne causam causa sequatur,
  195. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  196. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  197. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  198. declinamus item motus nec tempore certo
  199. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  200. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  201. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  202. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  203. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  204. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  205. omnis enim totum per corpus materiai
  206. copia conciri debet, concita per artus
  207. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  208. ut videas initum motus a corde creari
  209. ex animique voluntate id procedere primum,
  210. inde dari porro per totum corpus et artus.
  211. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  212. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  213. nam tum materiem totius corporis omnem
  214. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  215. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  216. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  217. pellat et invitos cogat procedere saepe
  218. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  219. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  220. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  221. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  222. et proiecta refrenatur retroque residit.
  223. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  224. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  225. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  226. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  227. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  228. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  229. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  230. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  231. id facit exiguum clinamen principiorum
  232. nec regione loci certa nec tempore certo.
  233. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  234. copia nec porro maioribus intervallis;
  235. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  236. qua propter quo nunc in motu principiorum
  237. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  238. et post haec semper simili ratione ferentur,
  239. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  240. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  241. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  242. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  243. nam neque quo possit genus ullum materiai
  244. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  245. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  246. naturam rerum mutare et vertere motus.
  247. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  248. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  249. summa tamen summa videatur stare quiete,
  250. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  251. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  252. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  253. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  254. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  255. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  256. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  257. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  258. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  259. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  260. omnia quae nobis longe confusa videntur
  261. et velut in viridi candor consistere colli.
  262. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  263. camporum complent belli simulacra cientes,
  264. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  265. aere renidescit tellus supterque virum vi
  266. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  267. icti reiectant voces ad sidera mundi
  268. et circum volitant equites mediosque repente
  269. tramittunt valido quatientes impete campos;
  270. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  271. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  272. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  273. qualia sint et quam longe distantia formis,
  274. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  275. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  276. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  277. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  278. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  279. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  280. esse pari filo similique adfecta figura.
  281. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  282. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  283. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  284. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  285. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  286. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  287. invenies tamen inter se differre figuris.
  288. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  289. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  290. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  291. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  292. turicremas propter mactatus concidit aras
  293. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  294. at mater viridis saltus orbata peragrans
  295. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  296. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  297. conspicere amissum fetum, completque querellis
  298. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  299. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  300. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  301. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  302. oblectare animum subitamque avertere curam,
  303. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  304. derivare queunt animum curaque levare;
  305. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  306. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  307. cornigeras norunt matres agnique petulci
  308. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  309. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  310. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  311. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  312. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  313. concharumque genus parili ratione videmus
  314. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  315. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  316. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  317. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  318. unius ad certam formam primordia rerum,
  319. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  320. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  321. quare fulmineus multo penetralior ignis
  322. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  323. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  324. subtilem magis e parvis constare figuris
  325. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  326. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  327. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  328. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  329. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  330. et quamvis subito per colum vina videmus
  331. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  332. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  333. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  334. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  335. inter se possint primordia singula quaeque
  336. singula per cuiusque foramina permanare.
  337. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  338. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  339. at contra taetra absinthi natura ferique
  340. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  341. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  342. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  343. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  344. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  345. proptereaque solere vias rescindere nostris
  346. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  347. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  348. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  349. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  350. horrorem constare elementis levibus aeque
  351. ac musaea mele, per chordas organici quae
  352. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  353. neu simili penetrare putes primordia forma
  354. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  355. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  356. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  357. neve bonos rerum simili constare colores
  358. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  359. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  360. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  361. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  362. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  363. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  364. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  365. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  366. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  367. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  368. titillare magis sensus quam laedere possint,
  369. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  370. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  371. dissimili dentata modo conpungere sensus
  372. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  373. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  374. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  375. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  376. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  377. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  378. semina confundunt inter se concita sensum;
  379. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  380. tute tibi partem ferias atque experiare.
  381. qua propter longe formas distare necessest
  382. principiis, varios quae possint edere sensus.
  383. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  384. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  385. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  386. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  387. prima acie constant ictus contemnere sueta
  388. et validi silices ac duri robora ferri
  389. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  390. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  391. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  392. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  393. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  394. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  395. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  396. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  397. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  398. at non esse tamen perplexis indupedita,
  399. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  400. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  401. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  402. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  403. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  404. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  405. * * *
  406. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  407. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  408. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  409. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  410. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  411. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  412. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  413. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  414. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  415. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  416. linquit enim supera taetri primordia viri,
  417. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  418. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  419. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  420. finita variare figurarum ratione.
  421. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  422. esse infinito debebunt corporis auctu.
  423. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  424. corporis inter se multum variare figurae
  425. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  426. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  427. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  428. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  429. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  430. formai speciem totius corporis eius,
  431. quod super est, si forte voles variare figuras,
  432. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  433. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  434. si tu forte voles etiam variare figuras.
  435. ergo formarum novitatem corporis augmen
  436. subsequitur. quare non est ut credere possis
  437. esse infinitis distantia semina formis,
  438. ne quaedam cogas inmani maximitate
  439. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  440. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  441. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  442. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  443. saecla novo rerum superata colore iacerent
  444. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  445. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  446. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  447. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  448. cedere item retro possent in deteriores
  449. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  450. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  451. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  452. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  453. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  454. materiem quoque finitis differe figuris.
  455. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  456. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  457. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  458. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  459. ergo finita distant ratione creata,
  460. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  461. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  462. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  463. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  464. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  465. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  466. formarum finita, necesse est quae similes sint
  467. esse infinitas aut summam materiai
  468. finitam constare, id quod non esse probavi.
  469. * * *
  470. versibus ostendam corpuscula materiai
  471. ex infinito summam rerum usque tenere
  472. undique protelo plagarum continuato.
  473. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  474. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  475. at regione locoque alio terrisque remotis
  476. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  477. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  478. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  479. milibus e multis vallo munitur eburno,
  480. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum