De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  2. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  3. ingratos animos atque impia pectora volgi
  4. conterrere metu quae possint numine divae.
  5. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  6. munificat tacita mortalis muta salute,
  7. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  8. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  9. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  10. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  11. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  12. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  13. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  14. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  15. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  16. cum pueri circum puerum pernice chorea
  17. armat et in numerum pernice chorea
  18. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  19. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  20. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  21. propterea magnam armati matrem comitantur,
  22. aut quia significant divam praedicere ut armis
  23. ac virtute velint patriam defendere terram
  24. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  25. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  26. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  27. omnis enim per se divom natura necessest
  28. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  29. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  30. nam privata dolore omni, privata periclis,
  31. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  32. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  33. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  34. et quia multarum potitur primordia rerum,
  35. multa modis multis effert in lumina solis.
  36. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  37. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  38. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  39. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  40. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  41. religione animum turpi contingere parcat.
  42. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  43. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  44. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  45. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  46. dissimili vivont specie retinentque parentum
  47. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  48. tanta est in quovis genere herbae materiai
  49. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  50. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  51. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  52. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  53. dissimili perfecta figura principiorum.
  54. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  55. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  56. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  57. scintillasque agere ac late differre favillam.
  58. cetera consimili mentis ratione peragrans
  59. invenies igitur multarum semina rerum
  60. corpore celare et varias cohibere figuras.
  61. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  62. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  63. haec igitur variis debent constare figuris;
  64. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  65. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  66. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  67. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  68. conveniunt et res permixto semine constant.
  69. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  70. multa elementa vides multis communia verbis,
  71. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  72. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  73. non quo multa parum communis littera currat
  74. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  75. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  76. sic aliis in rebus item communia multa
  77. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  78. dissimili tamen inter se consistere summa
  79. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  80. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  81. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  82. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  83. semiferas hominum species existere et altos
  84. inter dum ramos egigni corpore vivo
  85. multaque conecti terrestria membra marinis,
  86. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  87. pascere naturam per terras omniparentis.
  88. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  89. seminibus certis certa genetrice creata
  90. conservare genus crescentia posse videmus.
  91. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  92. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  93. corpora discedunt conexaque convenientis
  94. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  95. reicere in terras naturam, multaque caecis
  96. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  97. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  98. vitalis motus consentire atque imitari.
  99. sed ne forte putes animalia sola teneri
  100. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  101. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  102. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  103. dissimili constare figura principiorum;
  104. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  105. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  106. semina cum porro distent, differre necessust
  107. intervalla vias conexus pondera plagas
  108. concursus motus; quae non animalia solum
  109. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  110. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  111. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  112. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  113. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  114. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  115. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  116. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  117. corpora consimili sint eius tincta colore;
  118. nullus enim color est omnino materiai
  119. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  120. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  121. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  122. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  123. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  124. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  125. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  126. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  127. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  128. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  129. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  130. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  131. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  132. immutabile enim quiddam superare necessest,
  133. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  134. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  135. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  136. proinde colore cave contingas semina rerum,
  137. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  138. Praeterea si nulla coloris principiis est
  139. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  140. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  141. propterea magni quod refert, semina quaeque
  142. cum quibus et quali positura contineantur
  143. et quos inter se dent motus accipiantque,
  144. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  145. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  146. marmoreo fieri possint candore repente,
  147. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  148. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  149. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  150. materies ubi permixta est illius et ordo
  151. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  152. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  153. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  154. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  155. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  156. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  157. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  158. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  159. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  160. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  161. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  162. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  163. aut alio in quovis uno puroque nitore
  164. dissimiles longe inter se variosque colores.
  165. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  166. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  167. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  168. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  169. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  170. principiis rerum non numquam causa colores,
  171. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  172. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  173. quippe etenim multo proclivius exorientur
  174. candida de nullo quam nigro nata colore
  175. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  176. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  177. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  178. scire licet quam sint nullo velata colore;
  179. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  180. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  181. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  182. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  183. quae sita cervices circum collumque coronat;
  184. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  185. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  186. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  187. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  188. consimili mutat ratione obversa colores;
  189. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  190. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  191. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  192. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  193. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  194. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  195. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  196. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  197. sed variis formis variantes edere tactus.
  198. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  199. est natura coloris et omnia principiorum
  200. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  201. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  202. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  203. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  204. ex albis album pinnis iactare colorem
  205. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  206. aut alio quovis uno varioque colore.
  207. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  208. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  209. evanescere paulatim stinguique colorem;
  210. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  211. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  212. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  213. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  214. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  215. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  216. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  217. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  218. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  219. scire licet quaedam tam constare orba colore
  220. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  221. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  222. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  223. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  224. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  225. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  226. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  227. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  228. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  229. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  230. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  231. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  232. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  233. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  234. concoctosque suo contractans perdere viro,
  235. propter eandem rem debent primordia rerum
  236. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  237. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  238. nec simili ratione saporem denique quemquam
  239. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  240. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  241. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  242. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  243. inmortalia si volumus subiungere rebus
  244. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  245. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  246. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  247. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  248. principiis constare. neque id manufesta refutant
  249. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  250. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  251. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  252. quippe videre licet vivos existere vermes
  253. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  254. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  255. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  256. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  257. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  258. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  259. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  260. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  261. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  262. non alia longe ratione atque arida ligna
  263. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  264. iamne vides igitur magni primordia rerum
  265. referre in quali sint ordine quaeque locata
  266. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  267. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  268. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  269. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  270. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  271. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  272. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  273. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  274. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  275. sed magni referre ea primum quantula constent,
  276. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  277. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  278. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  279. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  280. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  281. antiquis ex ordinibus permota nova re
  282. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  283. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  284. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  285. * * *
  286. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  287. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  288. mollia mortali consistere corpore creta.
  289. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  290. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  291. aut similis totis animalibus esse putari.
  292. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  293. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  294. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  295. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  296. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  297. vitali ut possint consentire undique sensu.
  298. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  299. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  300. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  301. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  302. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  303. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  304. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  305. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  306. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  307. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  308. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  309. quatinus in pullos animalis vertier ova
  310. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  311. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  312. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  313. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  314. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  315. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  316. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  317. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  318. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  319. Principio nequeunt ullius corporis esse
  320. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  321. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  322. aere fluminibus terris terraque creatis,
  323. nec congressa modo vitalis convenientes
  324. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  325. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  326. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  327. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  328. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  329. dissoluuntur enim positurae principiorum
  330. et penitus motus vitales inpediuntur,
  331. donec materies omnis concussa per artus
  332. vitalis animae nodos a corpore solvit
  333. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  334. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  335. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  336. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  337. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  338. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  339. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  340. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  341. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  342. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  343. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  344. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  345. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  346. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  347. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  348. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  349. scire licet nullo primordia posse dolore
  350. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  351. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  352. corporibus, quorum motus novitate laborent
  353. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  354. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  355. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  356. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  357. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  358. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  359. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  360. multaque de rerum mixtura dicere callent
  361. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  362. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  363. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  364. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  365. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  366. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  367. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  368. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  369. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  370. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  371. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  372. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  373. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  374. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  375. umoris guttas mater cum terra recepit,
  376. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  377. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  378. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  379. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  380. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  381. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  382. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  383. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  384. nec sic interemit mors res ut materiai
  385. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  386. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  387. res ut convertant formas mutentque colores
  388. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  389. ut noscas referre earum primordia rerum
  390. cum quibus et quali positura contineantur
  391. et quos inter se dent motus accipiantque,
  392. neve putes aeterna penes residere potesse
  393. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  394. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  395. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  396. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  397. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  398. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  399. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  400. consimilis; verum positura discrepitant res.
  401. sic ipsis in rebus item iam materiai
  402. intervalla vias conexus pondera plagas
  403. concursus motus ordo positura figurae
  404. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  405. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  406. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  407. accedere et nova se species ostendere rerum.
  408. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  409. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  410. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  411. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  412. principio caeli clarum purumque colorem
  413. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  414. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  415. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  416. ex improviso si sint obiecta repente,
  417. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  418. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  419. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  420. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  421. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  422. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  423. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  424. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  425. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  426. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  427. infinita foris haec extra moenia mundi,
  428. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  429. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  430. Principio nobis in cunctas undique partis
  431. et latere ex utroque supra supterque per omne
  432. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  433. vociferatur, et elucet natura profundi.
  434. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  435. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  436. seminaque innumero numero summaque profunda
  437. multimodis volitent aeterno percita motu,
  438. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  439. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  440. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  441. sponte sua forte offensando semina rerum
  442. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  443. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  444. magnarum rerum fierent exordia semper,
  445. terrai maris et caeli generisque animantum.
  446. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  447. esse alios alibi congressus materiai,
  448. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  449. Praeterea cum materies est multa parata,
  450. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  451. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  452. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  453. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  454. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  455. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  456. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  457. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  458. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  459. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  460. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  461. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  462. sint genere. in primis animalibus indice mente
  463. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  464. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  465. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  466. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  467. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  468. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  469. quando quidem vitae depactus terminus alte
  470. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  471. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  472. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  473. libera continuo, dominis privata superbis,
  474. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  475. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  476. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  477. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  478. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  479. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  480. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  481. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  482. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  483. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  484. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  485. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  486. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  487. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  488. primigenum maris et terrae solisque coortum
  489. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  490. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  491. unde mare et terrae possent augescere et unde
  492. appareret spatium caeli domus altaque tecta
  493. tolleret a terris procul et consurgeret aer.
  494. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
  495. corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
  496. umor ad umorem, terreno corpore terra
  497. crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,
  498. donique ad extremum crescendi perfica finem
  499. omnia perduxit rerum natura creatrix;
  500. ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra
  501. vitalis venas quam quod fluit atque recedit.
  502. omnibus hic aetas debet consistere rebus,
  503. hic natura suis refrenat viribus auctum.
  504. nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu
  505. paulatimque gradus aetatis scandere adultae,
  506. plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,
  507. dum facile in venas cibus omnis inditur et dum
  508. non ita sunt late dispessa, ut multa remittant
  509. et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
  510. nam certe fluere atque recedere corpora rebus
  511. multa manus dandum est; sed plura accedere debent,
  512. donec alescendi summum tetigere cacumen.
  513. inde minutatim vires et robur adultum
  514. frangit et in partem peiorem liquitur aetas.
  515. quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto,
  516. et quo latior est, in cunctas undique partis
  517. plura modo dispargit et a se corpora mittit,
  518. nec facile in venas cibus omnis diditur ei
  519. nec satis est, pro quam largos exaestuat aestus,
  520. unde queat tantum suboriri ac subpeditare.
  521. iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo
  522. sunt et cum externis succumbunt omnia plagis,
  523. quando quidem grandi cibus aevo denique defit,
  524. nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam
  525. corpora conficere et plagis infesta domare.
  526. Sic igitur magni quoque circum moenia mundi
  527. expugnata dabunt labem putrisque ruinas;
  528. omnia debet enim cibus integrare novando
  529. et fulcire cibus, cibus omnia sustentare,
  530. ne quiquam, quoniam nec venae perpetiuntur
  531. quod satis est, neque quantum opus est natura ministrat.
  532. Iamque adeo fracta est aetas effetaque tellus
  533. vix animalia parva creat, quae cuncta creavit
  534. saecla deditque ferarum ingentia corpora partu.
  535. haud, ut opinor, enim mortalia saecla superne
  536. aurea de caelo demisit funis in arva
  537. nec mare nec fluctus plangentis saxa crearunt,
  538. sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se.
  539. praeterea nitidas fruges vinetaque laeta
  540. sponte sua primum mortalibus ipsa creavit,
  541. ipsa dedit dulcis fetus et pabula laeta;
  542. quae nunc vix nostro grandescunt aucta labore,
  543. conterimusque boves et viris agricolarum,
  544. conficimus ferrum vix arvis suppeditati:
  545. usque adeo parcunt fetus augentque laborem.
  546. iamque caput quassans grandis suspirat arator
  547. crebrius, in cassum magnos cecidisse labores,
  548. et cum tempora temporibus praesentia confert
  549. praeteritis, laudat fortunas saepe parentis.
  550. tristis item vetulae vitis sator atque vietae
  551. temporis incusat momen saeclumque fatigat,
  552. et crepat, antiquum genus ut pietate repletum
  553. perfacile angustis tolerarit finibus aevom,
  554. cum minor esset agri multo modus ante viritim;
  555. nec tenet omnia paulatim tabescere et ire
  556. ad capulum spatio aetatis defessa vetusto.
  1. E tenebris tantis tam clarum extollere lumen
  2. qui primus potuisti inlustrans commoda vitae,
  3. te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis nunc
  4. ficta pedum pono pressis vestigia signis,
  5. non ita certandi cupidus quam propter amorem
  6. quod te imitari aveo; quid enim contendat hirundo
  7. cycnis, aut quid nam tremulis facere artubus haedi
  8. consimile in cursu possint et fortis equi vis?
  9. tu, pater, es rerum inventor, tu patria nobis
  10. suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis,
  11. floriferis ut apes in saltibus omnia libant,
  12. omnia nos itidem depascimur aurea dicta,