De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  2. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  3. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  4. ingratos animos atque impia pectora volgi
  5. conterrere metu quae possint numine divae.
  6. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  7. munificat tacita mortalis muta salute,
  8. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  9. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  10. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  11. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  12. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  13. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  14. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  15. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  16. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  17. cum pueri circum puerum pernice chorea
  18. armat et in numerum pernice chorea
  19. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  20. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  21. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  22. propterea magnam armati matrem comitantur,
  23. aut quia significant divam praedicere ut armis
  24. ac virtute velint patriam defendere terram
  25. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  26. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  27. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  28. omnis enim per se divom natura necessest
  29. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  30. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  31. nam privata dolore omni, privata periclis,
  32. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  33. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  34. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  35. et quia multarum potitur primordia rerum,
  36. multa modis multis effert in lumina solis.
  37. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  38. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  39. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  40. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  41. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  42. religione animum turpi contingere parcat.
  43. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  44. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  45. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  46. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  47. dissimili vivont specie retinentque parentum
  48. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  49. tanta est in quovis genere herbae materiai
  50. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  51. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  52. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  53. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  54. dissimili perfecta figura principiorum.
  55. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  56. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  57. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  58. scintillasque agere ac late differre favillam.
  59. cetera consimili mentis ratione peragrans
  60. invenies igitur multarum semina rerum
  61. corpore celare et varias cohibere figuras.
  62. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  63. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  64. haec igitur variis debent constare figuris;
  65. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  66. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  67. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  68. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  69. conveniunt et res permixto semine constant.
  70. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  71. multa elementa vides multis communia verbis,
  72. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  73. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  74. non quo multa parum communis littera currat
  75. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  76. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  77. sic aliis in rebus item communia multa
  78. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  79. dissimili tamen inter se consistere summa
  80. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  81. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  82. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  83. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  84. semiferas hominum species existere et altos
  85. inter dum ramos egigni corpore vivo
  86. multaque conecti terrestria membra marinis,
  87. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  88. pascere naturam per terras omniparentis.
  89. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  90. seminibus certis certa genetrice creata
  91. conservare genus crescentia posse videmus.
  92. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  93. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  94. corpora discedunt conexaque convenientis
  95. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  96. reicere in terras naturam, multaque caecis
  97. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  98. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  99. vitalis motus consentire atque imitari.
  100. sed ne forte putes animalia sola teneri
  101. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  102. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  103. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  104. dissimili constare figura principiorum;
  105. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  106. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  107. semina cum porro distent, differre necessust
  108. intervalla vias conexus pondera plagas
  109. concursus motus; quae non animalia solum
  110. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  111. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  112. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  113. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  114. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  115. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  116. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  117. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  118. corpora consimili sint eius tincta colore;
  119. nullus enim color est omnino materiai
  120. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  121. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  122. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  123. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  124. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  125. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  126. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  127. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  128. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  129. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  130. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  131. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  132. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  133. immutabile enim quiddam superare necessest,
  134. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  135. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  136. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  137. proinde colore cave contingas semina rerum,
  138. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  139. Praeterea si nulla coloris principiis est
  140. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  141. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  142. propterea magni quod refert, semina quaeque
  143. cum quibus et quali positura contineantur
  144. et quos inter se dent motus accipiantque,
  145. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  146. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  147. marmoreo fieri possint candore repente,
  148. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  149. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  150. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  151. materies ubi permixta est illius et ordo
  152. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  153. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  154. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  155. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  156. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  157. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  158. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  159. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  160. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  161. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  162. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  163. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  164. aut alio in quovis uno puroque nitore
  165. dissimiles longe inter se variosque colores.
  166. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  167. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  168. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  169. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  170. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  171. principiis rerum non numquam causa colores,
  172. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  173. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  174. quippe etenim multo proclivius exorientur
  175. candida de nullo quam nigro nata colore
  176. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  177. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  178. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  179. scire licet quam sint nullo velata colore;
  180. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  181. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  182. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  183. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  184. quae sita cervices circum collumque coronat;
  185. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  186. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  187. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  188. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  189. consimili mutat ratione obversa colores;
  190. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  191. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  192. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  193. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  194. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  195. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  196. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  197. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  198. sed variis formis variantes edere tactus.
  199. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  200. est natura coloris et omnia principiorum
  201. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  202. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  203. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  204. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  205. ex albis album pinnis iactare colorem
  206. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  207. aut alio quovis uno varioque colore.
  208. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  209. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  210. evanescere paulatim stinguique colorem;
  211. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  212. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  213. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  214. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  215. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  216. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  217. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  218. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  219. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  220. scire licet quaedam tam constare orba colore
  221. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  222. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  223. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  224. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  225. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  226. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  227. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  228. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  229. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  230. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  231. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  232. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  233. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  234. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  235. concoctosque suo contractans perdere viro,
  236. propter eandem rem debent primordia rerum
  237. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  238. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  239. nec simili ratione saporem denique quemquam
  240. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  241. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  242. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  243. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  244. inmortalia si volumus subiungere rebus
  245. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  246. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  247. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  248. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  249. principiis constare. neque id manufesta refutant
  250. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  251. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  252. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  253. quippe videre licet vivos existere vermes
  254. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  255. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  256. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  257. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  258. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  259. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  260. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  261. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  262. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  263. non alia longe ratione atque arida ligna
  264. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  265. iamne vides igitur magni primordia rerum
  266. referre in quali sint ordine quaeque locata
  267. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  268. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  269. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  270. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  271. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  272. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  273. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  274. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  275. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  276. sed magni referre ea primum quantula constent,
  277. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  278. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  279. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  280. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  281. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  282. antiquis ex ordinibus permota nova re
  283. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  284. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  285. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  286. * * *
  287. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  288. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  289. mollia mortali consistere corpore creta.
  290. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  291. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  292. aut similis totis animalibus esse putari.
  293. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  294. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  295. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  296. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  297. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  298. vitali ut possint consentire undique sensu.
  299. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  300. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  301. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  302. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  303. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  304. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  305. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  306. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  307. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  308. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  309. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  310. quatinus in pullos animalis vertier ova
  311. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  312. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  313. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  314. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  315. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  316. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  317. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  318. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  319. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  320. Principio nequeunt ullius corporis esse
  321. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  322. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  323. aere fluminibus terris terraque creatis,
  324. nec congressa modo vitalis convenientes
  325. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  326. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  327. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  328. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  329. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  330. dissoluuntur enim positurae principiorum
  331. et penitus motus vitales inpediuntur,
  332. donec materies omnis concussa per artus
  333. vitalis animae nodos a corpore solvit
  334. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  335. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  336. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  337. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  338. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  339. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  340. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  341. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  342. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  343. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  344. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  345. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  346. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  347. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  348. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  349. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  350. scire licet nullo primordia posse dolore
  351. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  352. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  353. corporibus, quorum motus novitate laborent
  354. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  355. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  356. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  357. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  358. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  359. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  360. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  361. multaque de rerum mixtura dicere callent
  362. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  363. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  364. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  365. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  366. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  367. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  368. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  369. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  370. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  371. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  372. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  373. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  374. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  375. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  376. umoris guttas mater cum terra recepit,
  377. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  378. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  379. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  380. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  381. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  382. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  383. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  384. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  385. nec sic interemit mors res ut materiai
  386. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  387. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  388. res ut convertant formas mutentque colores
  389. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  390. ut noscas referre earum primordia rerum
  391. cum quibus et quali positura contineantur
  392. et quos inter se dent motus accipiantque,
  393. neve putes aeterna penes residere potesse
  394. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  395. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  396. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  397. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  398. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  399. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  400. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  401. consimilis; verum positura discrepitant res.
  402. sic ipsis in rebus item iam materiai
  403. intervalla vias conexus pondera plagas
  404. concursus motus ordo positura figurae
  405. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  406. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  407. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  408. accedere et nova se species ostendere rerum.
  409. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  410. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  411. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  412. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  413. principio caeli clarum purumque colorem
  414. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  415. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  416. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  417. ex improviso si sint obiecta repente,
  418. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  419. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  420. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  421. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  422. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  423. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  424. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  425. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  426. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  427. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  428. infinita foris haec extra moenia mundi,
  429. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  430. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  431. Principio nobis in cunctas undique partis
  432. et latere ex utroque supra supterque per omne
  433. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  434. vociferatur, et elucet natura profundi.
  435. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  436. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  437. seminaque innumero numero summaque profunda