De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  2. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  3. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  4. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  5. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  6. significare volunt indignos esse putandos,
  7. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  8. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  9. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  10. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  11. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  12. ingratos animos atque impia pectora volgi
  13. conterrere metu quae possint numine divae.
  14. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  15. munificat tacita mortalis muta salute,
  16. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  17. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  18. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  19. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  20. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  21. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  22. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  23. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  24. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  25. cum pueri circum puerum pernice chorea
  26. armat et in numerum pernice chorea
  27. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  28. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  29. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  30. propterea magnam armati matrem comitantur,
  31. aut quia significant divam praedicere ut armis
  32. ac virtute velint patriam defendere terram
  33. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  34. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  35. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  36. omnis enim per se divom natura necessest
  37. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  38. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  39. nam privata dolore omni, privata periclis,
  40. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  41. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  42. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  43. et quia multarum potitur primordia rerum,
  44. multa modis multis effert in lumina solis.
  45. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  46. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  47. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  48. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  49. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  50. religione animum turpi contingere parcat.
  51. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  52. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  53. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  54. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  55. dissimili vivont specie retinentque parentum
  56. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  57. tanta est in quovis genere herbae materiai
  58. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  59. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  60. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  61. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  62. dissimili perfecta figura principiorum.
  63. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  64. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  65. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  66. scintillasque agere ac late differre favillam.
  67. cetera consimili mentis ratione peragrans
  68. invenies igitur multarum semina rerum
  69. corpore celare et varias cohibere figuras.
  70. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  71. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  72. haec igitur variis debent constare figuris;
  73. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  74. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  75. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  76. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  77. conveniunt et res permixto semine constant.
  78. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  79. multa elementa vides multis communia verbis,
  80. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  81. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  82. non quo multa parum communis littera currat
  83. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  84. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  85. sic aliis in rebus item communia multa
  86. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  87. dissimili tamen inter se consistere summa
  88. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  89. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  90. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  91. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  92. semiferas hominum species existere et altos
  93. inter dum ramos egigni corpore vivo
  94. multaque conecti terrestria membra marinis,
  95. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  96. pascere naturam per terras omniparentis.
  97. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  98. seminibus certis certa genetrice creata
  99. conservare genus crescentia posse videmus.
  100. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  101. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  102. corpora discedunt conexaque convenientis
  103. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  104. reicere in terras naturam, multaque caecis
  105. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  106. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  107. vitalis motus consentire atque imitari.
  108. sed ne forte putes animalia sola teneri
  109. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  110. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  111. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  112. dissimili constare figura principiorum;
  113. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  114. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  115. semina cum porro distent, differre necessust
  116. intervalla vias conexus pondera plagas
  117. concursus motus; quae non animalia solum
  118. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  119. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  120. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  121. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  122. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  123. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  124. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  125. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  126. corpora consimili sint eius tincta colore;
  127. nullus enim color est omnino materiai
  128. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  129. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  130. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  131. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  132. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  133. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  134. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  135. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  136. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  137. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  138. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  139. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  140. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  141. immutabile enim quiddam superare necessest,
  142. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  143. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  144. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  145. proinde colore cave contingas semina rerum,
  146. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  147. Praeterea si nulla coloris principiis est
  148. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  149. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  150. propterea magni quod refert, semina quaeque
  151. cum quibus et quali positura contineantur
  152. et quos inter se dent motus accipiantque,
  153. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  154. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  155. marmoreo fieri possint candore repente,
  156. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  157. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  158. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  159. materies ubi permixta est illius et ordo
  160. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  161. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  162. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  163. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  164. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  165. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  166. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  167. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  168. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  169. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  170. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  171. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  172. aut alio in quovis uno puroque nitore
  173. dissimiles longe inter se variosque colores.
  174. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  175. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  176. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  177. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  178. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  179. principiis rerum non numquam causa colores,
  180. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  181. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  182. quippe etenim multo proclivius exorientur
  183. candida de nullo quam nigro nata colore
  184. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  185. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  186. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  187. scire licet quam sint nullo velata colore;
  188. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  189. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  190. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  191. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  192. quae sita cervices circum collumque coronat;
  193. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  194. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  195. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  196. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  197. consimili mutat ratione obversa colores;
  198. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  199. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  200. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  201. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  202. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  203. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  204. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  205. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  206. sed variis formis variantes edere tactus.
  207. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  208. est natura coloris et omnia principiorum
  209. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  210. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  211. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  212. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  213. ex albis album pinnis iactare colorem
  214. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  215. aut alio quovis uno varioque colore.
  216. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  217. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  218. evanescere paulatim stinguique colorem;
  219. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  220. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  221. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  222. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  223. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  224. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  225. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  226. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  227. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  228. scire licet quaedam tam constare orba colore
  229. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  230. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  231. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  232. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  233. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  234. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  235. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  236. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  237. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  238. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  239. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  240. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  241. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  242. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  243. concoctosque suo contractans perdere viro,
  244. propter eandem rem debent primordia rerum
  245. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  246. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  247. nec simili ratione saporem denique quemquam
  248. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  249. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  250. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  251. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  252. inmortalia si volumus subiungere rebus
  253. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  254. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  255. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  256. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  257. principiis constare. neque id manufesta refutant
  258. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  259. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  260. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  261. quippe videre licet vivos existere vermes
  262. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  263. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  264. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  265. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  266. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  267. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  268. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  269. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  270. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  271. non alia longe ratione atque arida ligna
  272. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  273. iamne vides igitur magni primordia rerum
  274. referre in quali sint ordine quaeque locata
  275. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  276. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  277. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  278. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  279. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  280. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  281. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  282. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  283. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  284. sed magni referre ea primum quantula constent,
  285. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  286. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  287. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  288. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  289. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  290. antiquis ex ordinibus permota nova re
  291. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  292. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  293. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  294. * * *
  295. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  296. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  297. mollia mortali consistere corpore creta.
  298. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  299. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  300. aut similis totis animalibus esse putari.
  301. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  302. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  303. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  304. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  305. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  306. vitali ut possint consentire undique sensu.
  307. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  308. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  309. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  310. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  311. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  312. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  313. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  314. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  315. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  316. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  317. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  318. quatinus in pullos animalis vertier ova
  319. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  320. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  321. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  322. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  323. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  324. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  325. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  326. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  327. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  328. Principio nequeunt ullius corporis esse
  329. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  330. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  331. aere fluminibus terris terraque creatis,
  332. nec congressa modo vitalis convenientes
  333. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  334. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  335. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  336. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  337. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  338. dissoluuntur enim positurae principiorum
  339. et penitus motus vitales inpediuntur,
  340. donec materies omnis concussa per artus
  341. vitalis animae nodos a corpore solvit
  342. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  343. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  344. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  345. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  346. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  347. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  348. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  349. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  350. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  351. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  352. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  353. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  354. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  355. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  356. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  357. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  358. scire licet nullo primordia posse dolore
  359. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  360. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  361. corporibus, quorum motus novitate laborent
  362. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  363. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  364. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  365. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  366. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  367. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  368. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  369. multaque de rerum mixtura dicere callent
  370. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  371. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  372. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  373. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  374. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  375. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  376. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  377. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  378. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  379. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  380. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  381. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  382. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  383. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  384. umoris guttas mater cum terra recepit,
  385. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  386. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  387. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  388. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  389. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  390. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  391. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  392. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  393. nec sic interemit mors res ut materiai
  394. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  395. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  396. res ut convertant formas mutentque colores
  397. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  398. ut noscas referre earum primordia rerum
  399. cum quibus et quali positura contineantur
  400. et quos inter se dent motus accipiantque,
  401. neve putes aeterna penes residere potesse
  402. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  403. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  404. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  405. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  406. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  407. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  408. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  409. consimilis; verum positura discrepitant res.
  410. sic ipsis in rebus item iam materiai
  411. intervalla vias conexus pondera plagas
  412. concursus motus ordo positura figurae
  413. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  414. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  415. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  416. accedere et nova se species ostendere rerum.
  417. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  418. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  419. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  420. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  421. principio caeli clarum purumque colorem
  422. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  423. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  424. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  425. ex improviso si sint obiecta repente,
  426. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  427. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  428. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  429. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  430. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  431. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  432. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  433. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  434. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  435. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  436. infinita foris haec extra moenia mundi,
  437. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  438. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  439. Principio nobis in cunctas undique partis
  440. et latere ex utroque supra supterque per omne
  441. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  442. vociferatur, et elucet natura profundi.
  443. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  444. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  445. seminaque innumero numero summaque profunda
  446. multimodis volitent aeterno percita motu,
  447. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  448. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  449. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  450. sponte sua forte offensando semina rerum
  451. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  452. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  453. magnarum rerum fierent exordia semper,
  454. terrai maris et caeli generisque animantum.
  455. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  456. esse alios alibi congressus materiai,
  457. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  458. Praeterea cum materies est multa parata,
  459. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  460. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  461. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  462. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  463. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  464. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  465. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  466. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  467. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  468. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  469. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  470. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  471. sint genere. in primis animalibus indice mente
  472. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  473. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  474. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  475. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  476. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  477. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  478. quando quidem vitae depactus terminus alte
  479. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  480. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  481. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  482. libera continuo, dominis privata superbis,
  483. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  484. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  485. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  486. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  487. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  488. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  489. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  490. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  491. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  492. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  493. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  494. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  495. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  496. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  497. primigenum maris et terrae solisque coortum
  498. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  499. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  500. unde mare et terrae possent augescere et unde
  501. appareret spatium caeli domus altaque tecta
  502. tolleret a terris procul et consurgeret aer.
  503. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
  504. corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
  505. umor ad umorem, terreno corpore terra
  506. crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,
  507. donique ad extremum crescendi perfica finem
  508. omnia perduxit rerum natura creatrix;
  509. ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra
  510. vitalis venas quam quod fluit atque recedit.
  511. omnibus hic aetas debet consistere rebus,
  512. hic natura suis refrenat viribus auctum.
  513. nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu
  514. paulatimque gradus aetatis scandere adultae,
  515. plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,
  516. dum facile in venas cibus omnis inditur et dum
  517. non ita sunt late dispessa, ut multa remittant
  518. et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
  519. nam certe fluere atque recedere corpora rebus
  520. multa manus dandum est; sed plura accedere debent,
  521. donec alescendi summum tetigere cacumen.
  522. inde minutatim vires et robur adultum
  523. frangit et in partem peiorem liquitur aetas.
  524. quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto,
  525. et quo latior est, in cunctas undique partis
  526. plura modo dispargit et a se corpora mittit,
  527. nec facile in venas cibus omnis diditur ei
  528. nec satis est, pro quam largos exaestuat aestus,
  529. unde queat tantum suboriri ac subpeditare.
  530. iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo
  531. sunt et cum externis succumbunt omnia plagis,
  532. quando quidem grandi cibus aevo denique defit,
  533. nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam
  534. corpora conficere et plagis infesta domare.
  535. Sic igitur magni quoque circum moenia mundi
  536. expugnata dabunt labem putrisque ruinas;
  537. omnia debet enim cibus integrare novando
  538. et fulcire cibus, cibus omnia sustentare,
  539. ne quiquam, quoniam nec venae perpetiuntur
  540. quod satis est, neque quantum opus est natura ministrat.
  541. Iamque adeo fracta est aetas effetaque tellus
  542. vix animalia parva creat, quae cuncta creavit
  543. saecla deditque ferarum ingentia corpora partu.
  544. haud, ut opinor, enim mortalia saecla superne
  545. aurea de caelo demisit funis in arva
  546. nec mare nec fluctus plangentis saxa crearunt,
  547. sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se.
  548. praeterea nitidas fruges vinetaque laeta
  549. sponte sua primum mortalibus ipsa creavit,
  550. ipsa dedit dulcis fetus et pabula laeta;
  551. quae nunc vix nostro grandescunt aucta labore,
  552. conterimusque boves et viris agricolarum,