De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  2. horrifice fertur divinae matris imago.
  3. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  4. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  5. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  6. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  7. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  8. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  9. significare volunt indignos esse putandos,
  10. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  11. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  12. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  13. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  14. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  15. ingratos animos atque impia pectora volgi
  16. conterrere metu quae possint numine divae.
  17. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  18. munificat tacita mortalis muta salute,
  19. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  20. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  21. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  22. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  23. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  24. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  25. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  26. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  27. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  28. cum pueri circum puerum pernice chorea
  29. armat et in numerum pernice chorea
  30. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  31. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  32. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  33. propterea magnam armati matrem comitantur,
  34. aut quia significant divam praedicere ut armis
  35. ac virtute velint patriam defendere terram
  36. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  37. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  38. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  39. omnis enim per se divom natura necessest
  40. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  41. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  42. nam privata dolore omni, privata periclis,
  43. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  44. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  45. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  46. et quia multarum potitur primordia rerum,
  47. multa modis multis effert in lumina solis.
  48. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  49. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  50. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  51. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  52. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  53. religione animum turpi contingere parcat.
  54. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  55. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  56. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  57. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  58. dissimili vivont specie retinentque parentum
  59. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  60. tanta est in quovis genere herbae materiai
  61. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  62. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  63. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  64. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  65. dissimili perfecta figura principiorum.
  66. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  67. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  68. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  69. scintillasque agere ac late differre favillam.
  70. cetera consimili mentis ratione peragrans
  71. invenies igitur multarum semina rerum
  72. corpore celare et varias cohibere figuras.
  73. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  74. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  75. haec igitur variis debent constare figuris;
  76. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  77. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  78. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  79. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  80. conveniunt et res permixto semine constant.
  81. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  82. multa elementa vides multis communia verbis,
  83. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  84. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  85. non quo multa parum communis littera currat
  86. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  87. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  88. sic aliis in rebus item communia multa
  89. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  90. dissimili tamen inter se consistere summa
  91. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  92. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  93. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  94. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  95. semiferas hominum species existere et altos
  96. inter dum ramos egigni corpore vivo
  97. multaque conecti terrestria membra marinis,
  98. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  99. pascere naturam per terras omniparentis.
  100. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  101. seminibus certis certa genetrice creata
  102. conservare genus crescentia posse videmus.
  103. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  104. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  105. corpora discedunt conexaque convenientis
  106. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  107. reicere in terras naturam, multaque caecis
  108. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  109. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  110. vitalis motus consentire atque imitari.
  111. sed ne forte putes animalia sola teneri
  112. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  113. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  114. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  115. dissimili constare figura principiorum;
  116. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  117. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  118. semina cum porro distent, differre necessust
  119. intervalla vias conexus pondera plagas
  120. concursus motus; quae non animalia solum
  121. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  122. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  123. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  124. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  125. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  126. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  127. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  128. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  129. corpora consimili sint eius tincta colore;
  130. nullus enim color est omnino materiai
  131. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  132. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  133. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  134. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  135. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  136. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  137. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  138. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  139. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  140. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  141. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  142. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  143. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  144. immutabile enim quiddam superare necessest,
  145. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  146. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  147. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  148. proinde colore cave contingas semina rerum,
  149. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  150. Praeterea si nulla coloris principiis est
  151. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  152. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  153. propterea magni quod refert, semina quaeque
  154. cum quibus et quali positura contineantur
  155. et quos inter se dent motus accipiantque,
  156. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  157. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  158. marmoreo fieri possint candore repente,
  159. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  160. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  161. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  162. materies ubi permixta est illius et ordo
  163. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  164. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  165. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  166. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  167. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  168. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  169. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  170. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  171. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  172. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  173. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  174. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  175. aut alio in quovis uno puroque nitore
  176. dissimiles longe inter se variosque colores.
  177. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  178. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  179. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  180. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  181. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  182. principiis rerum non numquam causa colores,
  183. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  184. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  185. quippe etenim multo proclivius exorientur
  186. candida de nullo quam nigro nata colore
  187. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  188. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  189. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  190. scire licet quam sint nullo velata colore;
  191. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  192. lumine quin ipso mutatur propterea quod