De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. officiis debet molliri victa parentum.
  2. muralique caput summum cinxere corona,
  3. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  4. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  5. horrifice fertur divinae matris imago.
  6. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  7. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  8. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  9. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  10. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  11. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  12. significare volunt indignos esse putandos,
  13. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  14. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  15. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  16. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  17. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  18. ingratos animos atque impia pectora volgi
  19. conterrere metu quae possint numine divae.
  20. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  21. munificat tacita mortalis muta salute,
  22. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  23. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  24. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  25. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  26. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  27. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  28. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  29. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  30. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  31. cum pueri circum puerum pernice chorea
  32. armat et in numerum pernice chorea
  33. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  34. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  35. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  36. propterea magnam armati matrem comitantur,
  37. aut quia significant divam praedicere ut armis
  38. ac virtute velint patriam defendere terram
  39. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  40. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  41. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  42. omnis enim per se divom natura necessest
  43. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  44. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  45. nam privata dolore omni, privata periclis,
  46. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  47. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  48. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  49. et quia multarum potitur primordia rerum,
  50. multa modis multis effert in lumina solis.
  51. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  52. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  53. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  54. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  55. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  56. religione animum turpi contingere parcat.
  57. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  58. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  59. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  60. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  61. dissimili vivont specie retinentque parentum
  62. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  63. tanta est in quovis genere herbae materiai
  64. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  65. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  66. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  67. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  68. dissimili perfecta figura principiorum.
  69. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  70. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  71. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  72. scintillasque agere ac late differre favillam.
  73. cetera consimili mentis ratione peragrans
  74. invenies igitur multarum semina rerum
  75. corpore celare et varias cohibere figuras.
  76. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  77. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  78. haec igitur variis debent constare figuris;
  79. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  80. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  81. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  82. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  83. conveniunt et res permixto semine constant.
  84. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  85. multa elementa vides multis communia verbis,
  86. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  87. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  88. non quo multa parum communis littera currat
  89. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  90. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  91. sic aliis in rebus item communia multa
  92. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  93. dissimili tamen inter se consistere summa
  94. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  95. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  96. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  97. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  98. semiferas hominum species existere et altos
  99. inter dum ramos egigni corpore vivo
  100. multaque conecti terrestria membra marinis,
  101. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  102. pascere naturam per terras omniparentis.
  103. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  104. seminibus certis certa genetrice creata
  105. conservare genus crescentia posse videmus.
  106. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  107. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  108. corpora discedunt conexaque convenientis
  109. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  110. reicere in terras naturam, multaque caecis
  111. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  112. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  113. vitalis motus consentire atque imitari.
  114. sed ne forte putes animalia sola teneri
  115. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis