De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  2. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  3. aeris in spatio magnam pendere docentes
  4. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  5. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  6. officiis debet molliri victa parentum.
  7. muralique caput summum cinxere corona,
  8. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  9. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  10. horrifice fertur divinae matris imago.
  11. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  12. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  13. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  14. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  15. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  16. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  17. significare volunt indignos esse putandos,
  18. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  19. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  20. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  21. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  22. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  23. ingratos animos atque impia pectora volgi
  24. conterrere metu quae possint numine divae.
  25. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  26. munificat tacita mortalis muta salute,
  27. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  28. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  29. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  30. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  31. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  32. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  33. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  34. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  35. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  36. cum pueri circum puerum pernice chorea
  37. armat et in numerum pernice chorea
  38. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  39. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  40. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  41. propterea magnam armati matrem comitantur,
  42. aut quia significant divam praedicere ut armis
  43. ac virtute velint patriam defendere terram
  44. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  45. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  46. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  47. omnis enim per se divom natura necessest
  48. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  49. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  50. nam privata dolore omni, privata periclis,
  51. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  52. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  53. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  54. et quia multarum potitur primordia rerum,
  55. multa modis multis effert in lumina solis.
  56. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  57. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  58. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  59. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  60. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  61. religione animum turpi contingere parcat.
  62. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  63. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  64. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  65. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  66. dissimili vivont specie retinentque parentum
  67. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  68. tanta est in quovis genere herbae materiai
  69. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  70. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  71. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  72. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  73. dissimili perfecta figura principiorum.
  74. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  75. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  76. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  77. scintillasque agere ac late differre favillam.
  78. cetera consimili mentis ratione peragrans
  79. invenies igitur multarum semina rerum
  80. corpore celare et varias cohibere figuras.
  81. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  82. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  83. haec igitur variis debent constare figuris;
  84. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  85. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  86. sensibus; ut noscas primis differre figuris.