De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  2. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  3. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  4. aeris in spatio magnam pendere docentes
  5. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  6. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  7. officiis debet molliri victa parentum.
  8. muralique caput summum cinxere corona,
  9. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  10. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  11. horrifice fertur divinae matris imago.
  12. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  13. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  14. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  15. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  16. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  17. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  18. significare volunt indignos esse putandos,
  19. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  20. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  21. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  22. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  23. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  24. ingratos animos atque impia pectora volgi
  25. conterrere metu quae possint numine divae.
  26. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  27. munificat tacita mortalis muta salute,
  28. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  29. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  30. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  31. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  32. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  33. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  34. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  35. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  36. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  37. cum pueri circum puerum pernice chorea
  38. armat et in numerum pernice chorea
  39. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  40. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  41. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  42. propterea magnam armati matrem comitantur,
  43. aut quia significant divam praedicere ut armis
  44. ac virtute velint patriam defendere terram
  45. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  46. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  47. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  48. omnis enim per se divom natura necessest
  49. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  50. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  51. nam privata dolore omni, privata periclis,
  52. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  53. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  54. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  55. et quia multarum potitur primordia rerum,
  56. multa modis multis effert in lumina solis.
  57. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  58. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  59. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  60. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  61. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  62. religione animum turpi contingere parcat.
  63. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  64. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  65. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  66. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  67. dissimili vivont specie retinentque parentum
  68. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  69. tanta est in quovis genere herbae materiai
  70. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  71. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  72. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  73. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  74. dissimili perfecta figura principiorum.
  75. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  76. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  77. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  78. scintillasque agere ac late differre favillam.
  79. cetera consimili mentis ratione peragrans
  80. invenies igitur multarum semina rerum
  81. corpore celare et varias cohibere figuras.
  82. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  83. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  84. haec igitur variis debent constare figuris;
  85. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  86. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  87. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  88. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  89. conveniunt et res permixto semine constant.
  90. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  91. multa elementa vides multis communia verbis,
  92. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  93. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  94. non quo multa parum communis littera currat
  95. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  96. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  97. sic aliis in rebus item communia multa
  98. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  99. dissimili tamen inter se consistere summa
  100. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  101. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  102. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  103. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  104. semiferas hominum species existere et altos
  105. inter dum ramos egigni corpore vivo
  106. multaque conecti terrestria membra marinis,
  107. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  108. pascere naturam per terras omniparentis.
  109. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  110. seminibus certis certa genetrice creata
  111. conservare genus crescentia posse videmus.
  112. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  113. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  114. corpora discedunt conexaque convenientis
  115. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  116. reicere in terras naturam, multaque caecis
  117. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  118. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  119. vitalis motus consentire atque imitari.
  120. sed ne forte putes animalia sola teneri
  121. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  122. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  123. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  124. dissimili constare figura principiorum;
  125. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  126. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  127. semina cum porro distent, differre necessust
  128. intervalla vias conexus pondera plagas
  129. concursus motus; quae non animalia solum
  130. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  131. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  132. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  133. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  134. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  135. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  136. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  137. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  138. corpora consimili sint eius tincta colore;
  139. nullus enim color est omnino materiai
  140. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  141. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  142. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  143. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  144. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  145. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  146. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  147. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  148. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  149. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  150. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  151. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  152. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  153. immutabile enim quiddam superare necessest,
  154. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  155. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  156. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  157. proinde colore cave contingas semina rerum,
  158. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  159. Praeterea si nulla coloris principiis est
  160. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  161. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  162. propterea magni quod refert, semina quaeque
  163. cum quibus et quali positura contineantur
  164. et quos inter se dent motus accipiantque,
  165. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  166. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  167. marmoreo fieri possint candore repente,
  168. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  169. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  170. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  171. materies ubi permixta est illius et ordo
  172. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  173. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  174. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  175. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  176. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  177. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  178. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  179. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  180. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  181. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  182. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  183. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  184. aut alio in quovis uno puroque nitore
  185. dissimiles longe inter se variosque colores.
  186. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  187. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  188. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  189. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  190. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  191. principiis rerum non numquam causa colores,
  192. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  193. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  194. quippe etenim multo proclivius exorientur
  195. candida de nullo quam nigro nata colore
  196. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  197. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  198. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  199. scire licet quam sint nullo velata colore;
  200. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  201. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  202. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  203. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  204. quae sita cervices circum collumque coronat;
  205. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  206. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  207. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  208. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  209. consimili mutat ratione obversa colores;
  210. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  211. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  212. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  213. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  214. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  215. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  216. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  217. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  218. sed variis formis variantes edere tactus.
  219. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  220. est natura coloris et omnia principiorum
  221. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  222. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  223. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  224. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  225. ex albis album pinnis iactare colorem
  226. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  227. aut alio quovis uno varioque colore.
  228. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  229. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  230. evanescere paulatim stinguique colorem;
  231. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  232. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  233. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  234. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  235. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  236. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  237. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  238. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  239. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  240. scire licet quaedam tam constare orba colore
  241. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  242. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  243. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  244. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  245. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  246. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  247. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  248. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  249. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  250. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  251. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  252. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  253. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  254. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  255. concoctosque suo contractans perdere viro,
  256. propter eandem rem debent primordia rerum
  257. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  258. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  259. nec simili ratione saporem denique quemquam
  260. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  261. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  262. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  263. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  264. inmortalia si volumus subiungere rebus
  265. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  266. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  267. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  268. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  269. principiis constare. neque id manufesta refutant
  270. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  271. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  272. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  273. quippe videre licet vivos existere vermes
  274. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  275. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  276. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  277. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  278. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  279. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  280. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  281. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  282. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  283. non alia longe ratione atque arida ligna
  284. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  285. iamne vides igitur magni primordia rerum
  286. referre in quali sint ordine quaeque locata
  287. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  288. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  289. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  290. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  291. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  292. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  293. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  294. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  295. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  296. sed magni referre ea primum quantula constent,
  297. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  298. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  299. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  300. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  301. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  302. antiquis ex ordinibus permota nova re
  303. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  304. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  305. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  306. * * *
  307. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  308. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  309. mollia mortali consistere corpore creta.
  310. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  311. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  312. aut similis totis animalibus esse putari.
  313. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  314. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  315. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  316. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  317. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  318. vitali ut possint consentire undique sensu.
  319. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  320. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  321. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  322. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  323. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  324. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  325. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  326. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  327. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  328. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  329. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  330. quatinus in pullos animalis vertier ova
  331. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  332. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  333. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  334. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  335. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  336. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  337. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  338. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  339. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  340. Principio nequeunt ullius corporis esse
  341. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  342. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  343. aere fluminibus terris terraque creatis,
  344. nec congressa modo vitalis convenientes
  345. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  346. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  347. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  348. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  349. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  350. dissoluuntur enim positurae principiorum
  351. et penitus motus vitales inpediuntur,
  352. donec materies omnis concussa per artus
  353. vitalis animae nodos a corpore solvit
  354. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  355. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  356. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  357. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  358. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  359. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  360. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  361. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  362. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  363. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  364. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  365. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  366. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  367. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  368. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  369. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  370. scire licet nullo primordia posse dolore
  371. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  372. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  373. corporibus, quorum motus novitate laborent
  374. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  375. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  376. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  377. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  378. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  379. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  380. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  381. multaque de rerum mixtura dicere callent
  382. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  383. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  384. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  385. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  386. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  387. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  388. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  389. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  390. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  391. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  392. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  393. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  394. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  395. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  396. umoris guttas mater cum terra recepit,
  397. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  398. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  399. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  400. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  401. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  402. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  403. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  404. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  405. nec sic interemit mors res ut materiai
  406. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  407. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  408. res ut convertant formas mutentque colores
  409. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  410. ut noscas referre earum primordia rerum
  411. cum quibus et quali positura contineantur
  412. et quos inter se dent motus accipiantque,
  413. neve putes aeterna penes residere potesse
  414. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  415. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  416. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  417. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  418. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  419. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  420. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  421. consimilis; verum positura discrepitant res.
  422. sic ipsis in rebus item iam materiai
  423. intervalla vias conexus pondera plagas
  424. concursus motus ordo positura figurae
  425. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  426. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  427. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  428. accedere et nova se species ostendere rerum.
  429. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  430. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  431. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  432. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  433. principio caeli clarum purumque colorem
  434. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  435. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  436. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  437. ex improviso si sint obiecta repente,
  438. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  439. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  440. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  441. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  442. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  443. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  444. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  445. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  446. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  447. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  448. infinita foris haec extra moenia mundi,
  449. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  450. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  451. Principio nobis in cunctas undique partis
  452. et latere ex utroque supra supterque per omne
  453. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  454. vociferatur, et elucet natura profundi.
  455. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  456. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  457. seminaque innumero numero summaque profunda
  458. multimodis volitent aeterno percita motu,
  459. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  460. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  461. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  462. sponte sua forte offensando semina rerum
  463. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  464. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  465. magnarum rerum fierent exordia semper,
  466. terrai maris et caeli generisque animantum.
  467. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  468. esse alios alibi congressus materiai,
  469. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  470. Praeterea cum materies est multa parata,
  471. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  472. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  473. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  474. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  475. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  476. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  477. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  478. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  479. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  480. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  481. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  482. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  483. sint genere. in primis animalibus indice mente
  484. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  485. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  486. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  487. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  488. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  489. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  490. quando quidem vitae depactus terminus alte
  491. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  492. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  493. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  494. libera continuo, dominis privata superbis,
  495. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  496. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  497. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  498. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  499. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  500. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  501. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  502. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  503. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  504. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  505. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  506. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  507. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  508. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  509. primigenum maris et terrae solisque coortum
  510. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  511. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  512. unde mare et terrae possent augescere et unde
  513. appareret spatium caeli domus altaque tecta
  514. tolleret a terris procul et consurgeret aer.
  515. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
  516. corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
  517. umor ad umorem, terreno corpore terra
  518. crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,
  519. donique ad extremum crescendi perfica finem
  520. omnia perduxit rerum natura creatrix;
  521. ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra
  522. vitalis venas quam quod fluit atque recedit.
  523. omnibus hic aetas debet consistere rebus,
  524. hic natura suis refrenat viribus auctum.
  525. nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu