De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  2. non radii solis neque lucida tela diei
  3. discutiant, sed naturae species ratioque.
  4. Nunc age, quo motu genitalia materiai
  5. corpora res varias gignant genitasque resolvant
  6. et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis
  7. reddita mobilitas magnum per inane meandi,
  8. expediam: tu te dictis praebere memento.
  9. nam certe non inter se stipata cohaeret
  10. materies, quoniam minui rem quamque videmus
  11. et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
  12. ex oculisque vetustatem subducere nostris,
  13. cum tamen incolumis videatur summa manere
  14. propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
  15. unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.
  16. illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
  17. nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur
  18. semper, et inter se mortales mutua vivunt.
  19. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
  20. inque brevi spatio mutantur saecla animantum
  21. et quasi cursores vitai lampada tradunt.
  22. Si cessare putas rerum primordia posse
  23. cessandoque novos rerum progignere motus,
  24. avius a vera longe ratione vagaris.
  25. nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
  26. aut gravitate sua ferri primordia rerum
  27. aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe
  28. obvia conflixere, fit ut diversa repente
  29. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  30. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  31. et quo iactari magis omnia materiai
  32. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  33. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  34. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  35. inmensumque patere in cunctas undique partis
  36. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  37. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  38. reddita corporibus primis per inane profundum,
  39. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  40. partim intervallis magnis confulta resultant,
  41. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  42. et quae cumque magis condenso conciliatu
  43. exiguis intervallis convecta resultant,
  44. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  45. haec validas saxi radices et fera ferri
  46. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  47. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  48. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  49. in magnis intervallis; haec aera rarum
  50. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  51. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  52. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  53. consociare etiam motus potuere recepta.
  54. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  55. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  56. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  57. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  58. multa minuta modis multis per inane videbis
  59. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  60. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  61. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  62. conciliis et discidiis exercita crebris;
  63. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  64. quale sit in magno iactari semper inani.
  65. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  66. exemplare dare et vestigia notitiai.
  67. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  68. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  69. quod tales turbae motus quoque materiai
  70. significant clandestinos caecosque subesse.
  71. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  72. commutare viam retroque repulsa reverti
  73. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  74. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  75. prima moventur enim per se primordia rerum,
  76. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  77. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  78. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  79. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  80. sic a principiis ascendit motus et exit
  81. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  82. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  83. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  84. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  85. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  86. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  87. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  88. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  89. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  90. convestire sua perfundens omnia luce,
  91. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  92. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  93. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  94. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  95. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  96. sed complexa meant inter se conque globata;
  97. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  98. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  99. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  100. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  101. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  102. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  103. debent ni mirum praecellere mobilitate
  104. et multo citius ferri quam lumina solis
  105. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  106. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  107. * * *
  108. nec persectari primordia singula quaeque,
  109. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  110. At quidam contra haec, ignari materiai,
  111. naturam non posse deum sine numine reddunt
  112. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  113. tempora mutare annorum frugesque creare
  114. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  115. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  116. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  117. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  118. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  119. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  120. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  121. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  122. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  123. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  124. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  125. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  126. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  127. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  128. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  129. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  130. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  131. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  132. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  133. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  134. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  135. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  136. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  137. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  138. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  139. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  140. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  141. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  142. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  143. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  144. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  145. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  146. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  147. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  148. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  149. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  150. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  151. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  152. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  153. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  154. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  155. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  156. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  157. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  158. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  159. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  160. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  161. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  162. incertisque locis spatio depellere paulum,
  163. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  164. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  165. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  166. nec foret offensus natus nec plaga creata
  167. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  168. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  169. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  170. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  171. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  172. avius a vera longe ratione recedit.
  173. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  174. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  175. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  176. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  177. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  178. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  179. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  180. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  181. omnia qua propter debent per inane quietum
  182. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  183. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  184. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  185. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  186. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  187. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  188. obliquos videamur et id res vera refutet.
  189. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  190. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  191. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  192. sed nihil omnino recta regione viai
  193. declinare quis est qui possit cernere sese?
  194. Denique si semper motu conectitur omnis
  195. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  196. nec declinando faciunt primordia motus
  197. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  198. ex infinito ne causam causa sequatur,
  199. libera per terras unde haec animantibus exstat,