De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  2. quod genere ex uno consistat principiorum,
  3. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  4. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  5. atque potestates, ita plurima principiorum
  6. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  7. Principio tellus habet in se corpora prima,
  8. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  9. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  10. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  11. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  12. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  13. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  14. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  15. montivago generi possit praebere ferarum.
  16. quare magna deum mater materque ferarum
  17. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  18. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  19. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  20. aeris in spatio magnam pendere docentes
  21. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  22. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  23. officiis debet molliri victa parentum.
  24. muralique caput summum cinxere corona,
  25. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  26. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  27. horrifice fertur divinae matris imago.
  28. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  29. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  30. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  31. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  32. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  33. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  34. significare volunt indignos esse putandos,
  35. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  36. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  37. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  38. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  39. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  40. ingratos animos atque impia pectora volgi
  41. conterrere metu quae possint numine divae.
  42. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  43. munificat tacita mortalis muta salute,
  44. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  45. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  46. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  47. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  48. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  49. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  50. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  51. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  52. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  53. cum pueri circum puerum pernice chorea
  54. armat et in numerum pernice chorea
  55. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  56. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  57. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  58. propterea magnam armati matrem comitantur,
  59. aut quia significant divam praedicere ut armis
  60. ac virtute velint patriam defendere terram
  61. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  62. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  63. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  64. omnis enim per se divom natura necessest
  65. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  66. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  67. nam privata dolore omni, privata periclis,
  68. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  69. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  70. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  71. et quia multarum potitur primordia rerum,
  72. multa modis multis effert in lumina solis.
  73. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  74. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  75. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  76. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  77. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  78. religione animum turpi contingere parcat.
  79. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  80. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  81. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  82. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  83. dissimili vivont specie retinentque parentum
  84. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  85. tanta est in quovis genere herbae materiai
  86. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  87. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  88. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  89. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  90. dissimili perfecta figura principiorum.
  91. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  92. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  93. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  94. scintillasque agere ac late differre favillam.
  95. cetera consimili mentis ratione peragrans
  96. invenies igitur multarum semina rerum
  97. corpore celare et varias cohibere figuras.
  98. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  99. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  100. haec igitur variis debent constare figuris;
  101. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  102. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  103. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  104. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  105. conveniunt et res permixto semine constant.
  106. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  107. multa elementa vides multis communia verbis,
  108. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  109. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  110. non quo multa parum communis littera currat
  111. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  112. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  113. sic aliis in rebus item communia multa
  114. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  115. dissimili tamen inter se consistere summa
  116. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  117. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  118. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  119. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  120. semiferas hominum species existere et altos
  121. inter dum ramos egigni corpore vivo
  122. multaque conecti terrestria membra marinis,
  123. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  124. pascere naturam per terras omniparentis.
  125. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  126. seminibus certis certa genetrice creata
  127. conservare genus crescentia posse videmus.
  128. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  129. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  130. corpora discedunt conexaque convenientis
  131. efficiunt motus; at contra aliena videmus