De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  2. convenit et memori mandatum mente tenere,
  3. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  4. quod genere ex uno consistat principiorum,
  5. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  6. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  7. atque potestates, ita plurima principiorum
  8. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  9. Principio tellus habet in se corpora prima,
  10. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  11. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  12. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  13. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  14. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  15. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  16. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  17. montivago generi possit praebere ferarum.
  18. quare magna deum mater materque ferarum
  19. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  20. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  21. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  22. aeris in spatio magnam pendere docentes
  23. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  24. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  25. officiis debet molliri victa parentum.
  26. muralique caput summum cinxere corona,
  27. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  28. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  29. horrifice fertur divinae matris imago.
  30. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  31. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  32. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  33. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  34. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  35. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  36. significare volunt indignos esse putandos,
  37. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  38. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  39. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  40. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  41. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  42. ingratos animos atque impia pectora volgi
  43. conterrere metu quae possint numine divae.
  44. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  45. munificat tacita mortalis muta salute,
  46. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  47. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  48. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  49. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  50. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  51. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  52. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  53. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  54. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  55. cum pueri circum puerum pernice chorea
  56. armat et in numerum pernice chorea
  57. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  58. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  59. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  60. propterea magnam armati matrem comitantur,
  61. aut quia significant divam praedicere ut armis
  62. ac virtute velint patriam defendere terram
  63. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  64. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  65. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  66. omnis enim per se divom natura necessest
  67. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  68. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  69. nam privata dolore omni, privata periclis,
  70. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  71. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  72. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  73. et quia multarum potitur primordia rerum,
  74. multa modis multis effert in lumina solis.
  75. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  76. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  77. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  78. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  79. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  80. religione animum turpi contingere parcat.
  81. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  82. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  83. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  84. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  85. dissimili vivont specie retinentque parentum
  86. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  87. tanta est in quovis genere herbae materiai
  88. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  89. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  90. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  91. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  92. dissimili perfecta figura principiorum.
  93. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  94. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  95. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  96. scintillasque agere ac late differre favillam.
  97. cetera consimili mentis ratione peragrans
  98. invenies igitur multarum semina rerum
  99. corpore celare et varias cohibere figuras.
  100. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  101. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  102. haec igitur variis debent constare figuris;
  103. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  104. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  105. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  106. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  107. conveniunt et res permixto semine constant.
  108. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  109. multa elementa vides multis communia verbis,
  110. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  111. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  112. non quo multa parum communis littera currat
  113. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  114. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  115. sic aliis in rebus item communia multa
  116. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  117. dissimili tamen inter se consistere summa
  118. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  119. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  120. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  121. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  122. semiferas hominum species existere et altos
  123. inter dum ramos egigni corpore vivo
  124. multaque conecti terrestria membra marinis,
  125. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  126. pascere naturam per terras omniparentis.
  127. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  128. seminibus certis certa genetrice creata
  129. conservare genus crescentia posse videmus.
  130. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  131. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  132. corpora discedunt conexaque convenientis
  133. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  134. reicere in terras naturam, multaque caecis
  135. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  136. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  137. vitalis motus consentire atque imitari.
  138. sed ne forte putes animalia sola teneri
  139. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  140. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  141. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  142. dissimili constare figura principiorum;
  143. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  144. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  145. semina cum porro distent, differre necessust
  146. intervalla vias conexus pondera plagas
  147. concursus motus; quae non animalia solum
  148. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  149. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  150. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  151. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  152. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  153. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  154. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  155. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  156. corpora consimili sint eius tincta colore;
  157. nullus enim color est omnino materiai
  158. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  159. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  160. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  161. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  162. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  163. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  164. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  165. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  166. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  167. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  168. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  169. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  170. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  171. immutabile enim quiddam superare necessest,
  172. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  173. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  174. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  175. proinde colore cave contingas semina rerum,
  176. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  177. Praeterea si nulla coloris principiis est
  178. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  179. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  180. propterea magni quod refert, semina quaeque
  181. cum quibus et quali positura contineantur
  182. et quos inter se dent motus accipiantque,
  183. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  184. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  185. marmoreo fieri possint candore repente,
  186. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  187. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  188. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  189. materies ubi permixta est illius et ordo
  190. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  191. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  192. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  193. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  194. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  195. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  196. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  197. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  198. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  199. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  200. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  201. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  202. aut alio in quovis uno puroque nitore
  203. dissimiles longe inter se variosque colores.
  204. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  205. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  206. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  207. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  208. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  209. principiis rerum non numquam causa colores,
  210. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  211. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  212. quippe etenim multo proclivius exorientur
  213. candida de nullo quam nigro nata colore
  214. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  215. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  216. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  217. scire licet quam sint nullo velata colore;
  218. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  219. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  220. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  221. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  222. quae sita cervices circum collumque coronat;
  223. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  224. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  225. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  226. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  227. consimili mutat ratione obversa colores;
  228. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  229. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  230. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  231. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  232. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  233. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  234. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  235. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  236. sed variis formis variantes edere tactus.
  237. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  238. est natura coloris et omnia principiorum
  239. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  240. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  241. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  242. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  243. ex albis album pinnis iactare colorem
  244. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  245. aut alio quovis uno varioque colore.
  246. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  247. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  248. evanescere paulatim stinguique colorem;
  249. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  250. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  251. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  252. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  253. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  254. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  255. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  256. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  257. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  258. scire licet quaedam tam constare orba colore
  259. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  260. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  261. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  262. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  263. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  264. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  265. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  266. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  267. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  268. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  269. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  270. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  271. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  272. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  273. concoctosque suo contractans perdere viro,
  274. propter eandem rem debent primordia rerum
  275. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  276. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  277. nec simili ratione saporem denique quemquam
  278. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  279. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  280. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  281. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  282. inmortalia si volumus subiungere rebus
  283. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  284. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  285. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  286. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  287. principiis constare. neque id manufesta refutant
  288. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  289. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  290. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  291. quippe videre licet vivos existere vermes
  292. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  293. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  294. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  295. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  296. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  297. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  298. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  299. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  300. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  301. non alia longe ratione atque arida ligna
  302. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  303. iamne vides igitur magni primordia rerum
  304. referre in quali sint ordine quaeque locata
  305. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  306. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  307. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  308. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  309. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  310. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  311. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  312. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  313. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  314. sed magni referre ea primum quantula constent,
  315. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  316. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  317. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  318. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  319. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  320. antiquis ex ordinibus permota nova re
  321. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  322. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  323. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  324. * * *
  325. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  326. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  327. mollia mortali consistere corpore creta.
  328. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  329. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  330. aut similis totis animalibus esse putari.
  331. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  332. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  333. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  334. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  335. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  336. vitali ut possint consentire undique sensu.
  337. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  338. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  339. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  340. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  341. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  342. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  343. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  344. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  345. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  346. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  347. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  348. quatinus in pullos animalis vertier ova
  349. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  350. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  351. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  352. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  353. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  354. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  355. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  356. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  357. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  358. Principio nequeunt ullius corporis esse
  359. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  360. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  361. aere fluminibus terris terraque creatis,
  362. nec congressa modo vitalis convenientes
  363. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  364. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  365. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  366. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  367. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  368. dissoluuntur enim positurae principiorum
  369. et penitus motus vitales inpediuntur,
  370. donec materies omnis concussa per artus
  371. vitalis animae nodos a corpore solvit
  372. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  373. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  374. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  375. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  376. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  377. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  378. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  379. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  380. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  381. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  382. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  383. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  384. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  385. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  386. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  387. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  388. scire licet nullo primordia posse dolore
  389. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  390. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  391. corporibus, quorum motus novitate laborent
  392. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  393. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  394. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  395. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  396. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  397. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  398. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  399. multaque de rerum mixtura dicere callent
  400. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  401. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  402. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  403. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  404. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  405. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  406. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  407. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  408. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  409. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  410. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  411. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  412. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  413. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  414. umoris guttas mater cum terra recepit,
  415. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  416. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  417. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  418. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  419. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  420. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  421. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  422. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  423. nec sic interemit mors res ut materiai
  424. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  425. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  426. res ut convertant formas mutentque colores
  427. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  428. ut noscas referre earum primordia rerum
  429. cum quibus et quali positura contineantur
  430. et quos inter se dent motus accipiantque,
  431. neve putes aeterna penes residere potesse
  432. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  433. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  434. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  435. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  436. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  437. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  438. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  439. consimilis; verum positura discrepitant res.
  440. sic ipsis in rebus item iam materiai
  441. intervalla vias conexus pondera plagas
  442. concursus motus ordo positura figurae
  443. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  444. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  445. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  446. accedere et nova se species ostendere rerum.
  447. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  448. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  449. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  450. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  451. principio caeli clarum purumque colorem
  452. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  453. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  454. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  455. ex improviso si sint obiecta repente,
  456. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  457. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  458. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  459. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  460. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  461. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  462. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  463. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  464. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  465. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  466. infinita foris haec extra moenia mundi,
  467. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  468. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  469. Principio nobis in cunctas undique partis
  470. et latere ex utroque supra supterque per omne
  471. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  472. vociferatur, et elucet natura profundi.
  473. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  474. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  475. seminaque innumero numero summaque profunda
  476. multimodis volitent aeterno percita motu,
  477. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  478. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  479. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  480. sponte sua forte offensando semina rerum
  481. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  482. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  483. magnarum rerum fierent exordia semper,
  484. terrai maris et caeli generisque animantum.
  485. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  486. esse alios alibi congressus materiai,
  487. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  488. Praeterea cum materies est multa parata,
  489. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  490. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  491. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  492. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  493. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  494. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  495. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  496. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  497. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  498. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  499. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  500. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  501. sint genere. in primis animalibus indice mente
  502. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  503. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  504. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  505. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  506. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  507. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  508. quando quidem vitae depactus terminus alte
  509. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  510. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  511. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  512. libera continuo, dominis privata superbis,
  513. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  514. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  515. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  516. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  517. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  518. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  519. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  520. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  521. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  522. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  523. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  524. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  525. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  526. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  527. primigenum maris et terrae solisque coortum
  528. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  529. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  530. unde mare et terrae possent augescere et unde
  531. appareret spatium caeli domus altaque tecta
  532. tolleret a terris procul et consurgeret aer.
  533. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
  534. corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
  535. umor ad umorem, terreno corpore terra
  536. crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,
  537. donique ad extremum crescendi perfica finem
  538. omnia perduxit rerum natura creatrix;
  539. ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra
  540. vitalis venas quam quod fluit atque recedit.
  541. omnibus hic aetas debet consistere rebus,
  542. hic natura suis refrenat viribus auctum.
  543. nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu
  544. paulatimque gradus aetatis scandere adultae,
  545. plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,
  546. dum facile in venas cibus omnis inditur et dum
  547. non ita sunt late dispessa, ut multa remittant
  548. et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
  549. nam certe fluere atque recedere corpora rebus
  550. multa manus dandum est; sed plura accedere debent,
  551. donec alescendi summum tetigere cacumen.
  552. inde minutatim vires et robur adultum
  553. frangit et in partem peiorem liquitur aetas.
  554. quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto,
  555. et quo latior est, in cunctas undique partis
  556. plura modo dispargit et a se corpora mittit,
  557. nec facile in venas cibus omnis diditur ei
  558. nec satis est, pro quam largos exaestuat aestus,
  559. unde queat tantum suboriri ac subpeditare.
  560. iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo
  561. sunt et cum externis succumbunt omnia plagis,
  562. quando quidem grandi cibus aevo denique defit,
  563. nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam
  564. corpora conficere et plagis infesta domare.
  565. Sic igitur magni quoque circum moenia mundi
  566. expugnata dabunt labem putrisque ruinas;
  567. omnia debet enim cibus integrare novando