De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  2. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  3. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  4. convenit et memori mandatum mente tenere,
  5. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  6. quod genere ex uno consistat principiorum,
  7. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  8. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  9. atque potestates, ita plurima principiorum
  10. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  11. Principio tellus habet in se corpora prima,
  12. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  13. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  14. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  15. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  16. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  17. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  18. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  19. montivago generi possit praebere ferarum.
  20. quare magna deum mater materque ferarum
  21. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  22. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  23. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  24. aeris in spatio magnam pendere docentes
  25. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  26. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  27. officiis debet molliri victa parentum.
  28. muralique caput summum cinxere corona,
  29. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  30. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  31. horrifice fertur divinae matris imago.
  32. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  33. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  34. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  35. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  36. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  37. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  38. significare volunt indignos esse putandos,
  39. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  40. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  41. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  42. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  43. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  44. ingratos animos atque impia pectora volgi
  45. conterrere metu quae possint numine divae.
  46. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  47. munificat tacita mortalis muta salute,
  48. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  49. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  50. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  51. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  52. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  53. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  54. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  55. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  56. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  57. cum pueri circum puerum pernice chorea
  58. armat et in numerum pernice chorea
  59. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  60. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  61. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  62. propterea magnam armati matrem comitantur,
  63. aut quia significant divam praedicere ut armis
  64. ac virtute velint patriam defendere terram
  65. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  66. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  67. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  68. omnis enim per se divom natura necessest
  69. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  70. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  71. nam privata dolore omni, privata periclis,