De Rerum Natura
Lucretius
-
- nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
- quae non audierit mixtos vagitibus aegris
- ploratus, mortis comites et funeris atri.
- Illud in his obsignatum quoque rebus habere
- convenit et memori mandatum mente tenere,
- nil esse, in promptu quorum natura videtur,
- quod genere ex uno consistat principiorum,
- nec quicquam quod non permixto semine constet.
- et quod cumque magis vis multas possidet in se
- atque potestates, ita plurima principiorum
- in sese genera ac varias docet esse figuras.
- Principio tellus habet in se corpora prima,
- unde mare inmensum volventes frigora fontes
- adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
- nam multis succensa locis ardent sola terrae,
- ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
- tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
- gentibus humanis habet unde extollere possit,
- unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
- montivago generi possit praebere ferarum.