De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  2. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  3. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  4. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  5. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  6. convenit et memori mandatum mente tenere,
  7. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  8. quod genere ex uno consistat principiorum,
  9. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  10. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  11. atque potestates, ita plurima principiorum
  12. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  13. Principio tellus habet in se corpora prima,
  14. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  15. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  16. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  17. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  18. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  19. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  20. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  21. montivago generi possit praebere ferarum.
  22. quare magna deum mater materque ferarum
  23. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  24. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  25. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  26. aeris in spatio magnam pendere docentes
  27. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  28. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  29. officiis debet molliri victa parentum.
  30. muralique caput summum cinxere corona,
  31. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  32. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  33. horrifice fertur divinae matris imago.
  34. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  35. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  36. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  37. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  38. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  39. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  40. significare volunt indignos esse putandos,
  41. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  42. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  43. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  44. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  45. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  46. ingratos animos atque impia pectora volgi
  47. conterrere metu quae possint numine divae.
  48. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  49. munificat tacita mortalis muta salute,
  50. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  51. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  52. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  53. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  54. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  55. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  56. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  57. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  58. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  59. cum pueri circum puerum pernice chorea
  60. armat et in numerum pernice chorea
  61. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  62. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  63. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  64. propterea magnam armati matrem comitantur,
  65. aut quia significant divam praedicere ut armis
  66. ac virtute velint patriam defendere terram
  67. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  68. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  69. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  70. omnis enim per se divom natura necessest
  71. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  72. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  73. nam privata dolore omni, privata periclis,
  74. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  75. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  76. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  77. et quia multarum potitur primordia rerum,
  78. multa modis multis effert in lumina solis.
  79. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  80. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  81. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  82. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  83. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  84. religione animum turpi contingere parcat.
  85. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  86. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  87. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  88. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  89. dissimili vivont specie retinentque parentum
  90. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  91. tanta est in quovis genere herbae materiai
  92. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  93. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  94. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  95. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  96. dissimili perfecta figura principiorum.
  97. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  98. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  99. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  100. scintillasque agere ac late differre favillam.
  101. cetera consimili mentis ratione peragrans
  102. invenies igitur multarum semina rerum
  103. corpore celare et varias cohibere figuras.
  104. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  105. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  106. haec igitur variis debent constare figuris;
  107. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  108. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  109. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  110. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  111. conveniunt et res permixto semine constant.
  112. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  113. multa elementa vides multis communia verbis,
  114. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  115. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  116. non quo multa parum communis littera currat
  117. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  118. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  119. sic aliis in rebus item communia multa
  120. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  121. dissimili tamen inter se consistere summa
  122. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  123. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  124. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  125. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  126. semiferas hominum species existere et altos
  127. inter dum ramos egigni corpore vivo
  128. multaque conecti terrestria membra marinis,
  129. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  130. pascere naturam per terras omniparentis.
  131. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  132. seminibus certis certa genetrice creata
  133. conservare genus crescentia posse videmus.
  134. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  135. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  136. corpora discedunt conexaque convenientis
  137. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  138. reicere in terras naturam, multaque caecis
  139. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  140. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  141. vitalis motus consentire atque imitari.
  142. sed ne forte putes animalia sola teneri
  143. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  144. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  145. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  146. dissimili constare figura principiorum;
  147. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  148. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  149. semina cum porro distent, differre necessust
  150. intervalla vias conexus pondera plagas
  151. concursus motus; quae non animalia solum
  152. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  153. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  154. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  155. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  156. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  157. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  158. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  159. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  160. corpora consimili sint eius tincta colore;
  161. nullus enim color est omnino materiai
  162. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  163. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  164. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  165. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  166. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  167. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  168. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  169. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  170. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  171. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  172. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  173. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  174. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  175. immutabile enim quiddam superare necessest,
  176. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  177. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  178. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  179. proinde colore cave contingas semina rerum,
  180. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  181. Praeterea si nulla coloris principiis est
  182. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  183. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  184. propterea magni quod refert, semina quaeque
  185. cum quibus et quali positura contineantur
  186. et quos inter se dent motus accipiantque,
  187. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  188. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  189. marmoreo fieri possint candore repente,
  190. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  191. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  192. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  193. materies ubi permixta est illius et ordo
  194. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  195. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  196. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  197. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  198. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  199. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  200. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  201. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  202. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  203. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  204. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  205. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  206. aut alio in quovis uno puroque nitore
  207. dissimiles longe inter se variosque colores.
  208. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  209. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  210. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  211. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  212. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  213. principiis rerum non numquam causa colores,
  214. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  215. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  216. quippe etenim multo proclivius exorientur
  217. candida de nullo quam nigro nata colore
  218. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  219. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  220. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  221. scire licet quam sint nullo velata colore;
  222. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  223. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  224. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  225. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  226. quae sita cervices circum collumque coronat;
  227. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  228. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  229. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  230. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  231. consimili mutat ratione obversa colores;
  232. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  233. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  234. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  235. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  236. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  237. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  238. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  239. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  240. sed variis formis variantes edere tactus.
  241. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  242. est natura coloris et omnia principiorum
  243. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  244. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  245. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  246. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  247. ex albis album pinnis iactare colorem
  248. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  249. aut alio quovis uno varioque colore.
  250. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  251. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  252. evanescere paulatim stinguique colorem;
  253. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  254. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  255. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  256. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  257. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  258. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  259. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  260. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  261. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  262. scire licet quaedam tam constare orba colore
  263. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  264. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  265. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  266. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  267. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  268. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  269. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  270. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  271. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  272. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  273. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  274. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  275. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  276. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  277. concoctosque suo contractans perdere viro,
  278. propter eandem rem debent primordia rerum
  279. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  280. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  281. nec simili ratione saporem denique quemquam
  282. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  283. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  284. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  285. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  286. inmortalia si volumus subiungere rebus
  287. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;