De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  2. et superantur item. miscetur funere vagor,
  3. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  4. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  5. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  6. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  7. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  8. convenit et memori mandatum mente tenere,
  9. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  10. quod genere ex uno consistat principiorum,
  11. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  12. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  13. atque potestates, ita plurima principiorum
  14. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  15. Principio tellus habet in se corpora prima,
  16. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  17. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  18. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  19. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  20. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  21. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  22. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  23. montivago generi possit praebere ferarum.
  24. quare magna deum mater materque ferarum
  25. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  26. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  27. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  28. aeris in spatio magnam pendere docentes
  29. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  30. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  31. officiis debet molliri victa parentum.
  32. muralique caput summum cinxere corona,
  33. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  34. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  35. horrifice fertur divinae matris imago.
  36. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  37. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  38. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  39. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  40. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  41. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  42. significare volunt indignos esse putandos,
  43. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  44. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  45. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  46. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  47. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  48. ingratos animos atque impia pectora volgi
  49. conterrere metu quae possint numine divae.
  50. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  51. munificat tacita mortalis muta salute,
  52. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  53. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  54. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  55. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  56. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  57. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  58. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  59. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  60. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  61. cum pueri circum puerum pernice chorea
  62. armat et in numerum pernice chorea
  63. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  64. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  65. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  66. propterea magnam armati matrem comitantur,
  67. aut quia significant divam praedicere ut armis
  68. ac virtute velint patriam defendere terram
  69. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  70. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  71. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  72. omnis enim per se divom natura necessest
  73. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  74. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  75. nam privata dolore omni, privata periclis,
  76. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  77. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  78. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  79. et quia multarum potitur primordia rerum,
  80. multa modis multis effert in lumina solis.
  81. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  82. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  83. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  84. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  85. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  86. religione animum turpi contingere parcat.
  87. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  88. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  89. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  90. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  91. dissimili vivont specie retinentque parentum
  92. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  93. tanta est in quovis genere herbae materiai
  94. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  95. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  96. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  97. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  98. dissimili perfecta figura principiorum.
  99. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  100. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  101. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  102. scintillasque agere ac late differre favillam.
  103. cetera consimili mentis ratione peragrans
  104. invenies igitur multarum semina rerum
  105. corpore celare et varias cohibere figuras.
  106. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  107. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  108. haec igitur variis debent constare figuris;
  109. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  110. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  111. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  112. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  113. conveniunt et res permixto semine constant.
  114. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  115. multa elementa vides multis communia verbis,
  116. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  117. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  118. non quo multa parum communis littera currat
  119. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  120. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  121. sic aliis in rebus item communia multa
  122. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  123. dissimili tamen inter se consistere summa
  124. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  125. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  126. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  127. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  128. semiferas hominum species existere et altos
  129. inter dum ramos egigni corpore vivo
  130. multaque conecti terrestria membra marinis,
  131. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  132. pascere naturam per terras omniparentis.
  133. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  134. seminibus certis certa genetrice creata
  135. conservare genus crescentia posse videmus.
  136. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  137. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  138. corpora discedunt conexaque convenientis
  139. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  140. reicere in terras naturam, multaque caecis
  141. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  142. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  143. vitalis motus consentire atque imitari.
  144. sed ne forte putes animalia sola teneri
  145. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  146. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  147. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  148. dissimili constare figura principiorum;
  149. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  150. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  151. semina cum porro distent, differre necessust
  152. intervalla vias conexus pondera plagas
  153. concursus motus; quae non animalia solum
  154. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  155. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  156. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  157. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  158. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  159. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  160. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  161. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  162. corpora consimili sint eius tincta colore;
  163. nullus enim color est omnino materiai
  164. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  165. in quae corpora si nullus tibi forte videtur