De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  2. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  3. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  4. nec porro rerum genitales auctificique
  5. motus perpetuo possunt servare creata.
  6. sic aequo geritur certamine principiorum
  7. ex infinito contractum tempore bellum.
  8. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  9. et superantur item. miscetur funere vagor,
  10. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  11. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  12. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  13. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  14. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  15. convenit et memori mandatum mente tenere,
  16. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  17. quod genere ex uno consistat principiorum,
  18. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  19. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  20. atque potestates, ita plurima principiorum
  21. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  22. Principio tellus habet in se corpora prima,
  23. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  24. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  25. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  26. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  27. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  28. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  29. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  30. montivago generi possit praebere ferarum.
  31. quare magna deum mater materque ferarum
  32. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  33. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  34. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  35. aeris in spatio magnam pendere docentes
  36. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  37. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  38. officiis debet molliri victa parentum.
  39. muralique caput summum cinxere corona,
  40. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  41. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  42. horrifice fertur divinae matris imago.
  43. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  44. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  45. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  46. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  47. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  48. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  49. significare volunt indignos esse putandos,
  50. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  51. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  52. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  53. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  54. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  55. ingratos animos atque impia pectora volgi
  56. conterrere metu quae possint numine divae.
  57. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  58. munificat tacita mortalis muta salute,
  59. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  60. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  61. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  62. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  63. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  64. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  65. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  66. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  67. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  68. cum pueri circum puerum pernice chorea
  69. armat et in numerum pernice chorea
  70. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  71. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  72. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  73. propterea magnam armati matrem comitantur,
  74. aut quia significant divam praedicere ut armis
  75. ac virtute velint patriam defendere terram
  76. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  77. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  78. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  79. omnis enim per se divom natura necessest
  80. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  81. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  82. nam privata dolore omni, privata periclis,
  83. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  84. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  85. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  86. et quia multarum potitur primordia rerum,
  87. multa modis multis effert in lumina solis.
  88. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  89. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  90. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  91. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  92. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  93. religione animum turpi contingere parcat.
  94. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  95. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  96. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  97. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  98. dissimili vivont specie retinentque parentum
  99. naturam et mores generatim quaeque imitantur.