De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. disiectare aestus diversi materiai,
  2. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  3. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  4. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  5. et res progigni et genitas procrescere posse.
  6. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  7. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  8. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  9. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  10. nec porro rerum genitales auctificique
  11. motus perpetuo possunt servare creata.
  12. sic aequo geritur certamine principiorum
  13. ex infinito contractum tempore bellum.
  14. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  15. et superantur item. miscetur funere vagor,
  16. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  17. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  18. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  19. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  20. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  21. convenit et memori mandatum mente tenere,
  22. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  23. quod genere ex uno consistat principiorum,
  24. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  25. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  26. atque potestates, ita plurima principiorum
  27. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  28. Principio tellus habet in se corpora prima,
  29. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  30. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  31. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  32. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  33. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  34. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  35. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  36. montivago generi possit praebere ferarum.
  37. quare magna deum mater materque ferarum
  38. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  39. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  40. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  41. aeris in spatio magnam pendere docentes
  42. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  43. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  44. officiis debet molliri victa parentum.
  45. muralique caput summum cinxere corona,
  46. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  47. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  48. horrifice fertur divinae matris imago.
  49. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  50. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  51. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  52. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  53. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  54. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  55. significare volunt indignos esse putandos,
  56. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  57. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  58. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,