De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  2. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  3. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  4. infidi maris insidias virisque dolumque
  5. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  6. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  7. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  8. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  9. disiectare aestus diversi materiai,
  10. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  11. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  12. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  13. et res progigni et genitas procrescere posse.
  14. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  15. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  16. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  17. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  18. nec porro rerum genitales auctificique
  19. motus perpetuo possunt servare creata.
  20. sic aequo geritur certamine principiorum
  21. ex infinito contractum tempore bellum.
  22. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  23. et superantur item. miscetur funere vagor,
  24. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  25. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  26. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  27. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  28. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  29. convenit et memori mandatum mente tenere,
  30. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  31. quod genere ex uno consistat principiorum,
  32. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  33. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  34. atque potestates, ita plurima principiorum
  35. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  36. Principio tellus habet in se corpora prima,
  37. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  38. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  39. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  40. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  41. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  42. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  43. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  44. montivago generi possit praebere ferarum.
  45. quare magna deum mater materque ferarum
  46. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  47. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  48. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  49. aeris in spatio magnam pendere docentes
  50. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  51. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  52. officiis debet molliri victa parentum.
  53. muralique caput summum cinxere corona,
  54. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  55. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  56. horrifice fertur divinae matris imago.
  57. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  58. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  59. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  60. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  61. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  62. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  63. significare volunt indignos esse putandos,
  64. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  65. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  66. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  67. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  68. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  69. ingratos animos atque impia pectora volgi
  70. conterrere metu quae possint numine divae.
  71. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  72. munificat tacita mortalis muta salute,
  73. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  74. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  75. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  76. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  77. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  78. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  79. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  80. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  81. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  82. cum pueri circum puerum pernice chorea
  83. armat et in numerum pernice chorea
  84. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  85. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  86. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  87. propterea magnam armati matrem comitantur,
  88. aut quia significant divam praedicere ut armis
  89. ac virtute velint patriam defendere terram
  90. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  91. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  92. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  93. omnis enim per se divom natura necessest
  94. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  95. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  96. nam privata dolore omni, privata periclis,
  97. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  98. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  99. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  100. et quia multarum potitur primordia rerum,
  101. multa modis multis effert in lumina solis.
  102. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  103. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  104. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  105. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  106. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  107. religione animum turpi contingere parcat.
  108. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  109. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  110. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  111. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  112. dissimili vivont specie retinentque parentum
  113. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  114. tanta est in quovis genere herbae materiai
  115. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  116. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  117. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  118. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  119. dissimili perfecta figura principiorum.
  120. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  121. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  122. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  123. scintillasque agere ac late differre favillam.
  124. cetera consimili mentis ratione peragrans
  125. invenies igitur multarum semina rerum
  126. corpore celare et varias cohibere figuras.
  127. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  128. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  129. haec igitur variis debent constare figuris;
  130. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  131. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  132. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  133. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  134. conveniunt et res permixto semine constant.
  135. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  136. multa elementa vides multis communia verbis,
  137. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  138. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  139. non quo multa parum communis littera currat
  140. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  141. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  142. sic aliis in rebus item communia multa
  143. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  144. dissimili tamen inter se consistere summa
  145. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  146. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  147. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  148. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  149. semiferas hominum species existere et altos
  150. inter dum ramos egigni corpore vivo
  151. multaque conecti terrestria membra marinis,
  152. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  153. pascere naturam per terras omniparentis.
  154. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  155. seminibus certis certa genetrice creata
  156. conservare genus crescentia posse videmus.
  157. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  158. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  159. corpora discedunt conexaque convenientis
  160. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  161. reicere in terras naturam, multaque caecis
  162. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  163. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  164. vitalis motus consentire atque imitari.
  165. sed ne forte putes animalia sola teneri
  166. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  167. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  168. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  169. dissimili constare figura principiorum;
  170. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  171. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  172. semina cum porro distent, differre necessust
  173. intervalla vias conexus pondera plagas
  174. concursus motus; quae non animalia solum
  175. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  176. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  177. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  178. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  179. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  180. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  181. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  182. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  183. corpora consimili sint eius tincta colore;
  184. nullus enim color est omnino materiai
  185. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  186. in quae corpora si nullus tibi forte videtur