De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  2. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  3. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  4. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  5. infidi maris insidias virisque dolumque
  6. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  7. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  8. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  9. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  10. disiectare aestus diversi materiai,
  11. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  12. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  13. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  14. et res progigni et genitas procrescere posse.
  15. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  16. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  17. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  18. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  19. nec porro rerum genitales auctificique
  20. motus perpetuo possunt servare creata.
  21. sic aequo geritur certamine principiorum
  22. ex infinito contractum tempore bellum.
  23. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  24. et superantur item. miscetur funere vagor,
  25. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  26. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  27. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  28. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  29. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  30. convenit et memori mandatum mente tenere,
  31. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  32. quod genere ex uno consistat principiorum,
  33. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  34. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  35. atque potestates, ita plurima principiorum
  36. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  37. Principio tellus habet in se corpora prima,
  38. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  39. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  40. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  41. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  42. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  43. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  44. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  45. montivago generi possit praebere ferarum.
  46. quare magna deum mater materque ferarum
  47. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  48. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  49. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  50. aeris in spatio magnam pendere docentes
  51. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  52. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  53. officiis debet molliri victa parentum.
  54. muralique caput summum cinxere corona,
  55. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  56. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  57. horrifice fertur divinae matris imago.
  58. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  59. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  60. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  61. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  62. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  63. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  64. significare volunt indignos esse putandos,
  65. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  66. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  67. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  68. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  69. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  70. ingratos animos atque impia pectora volgi
  71. conterrere metu quae possint numine divae.
  72. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  73. munificat tacita mortalis muta salute,
  74. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  75. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  76. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  77. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  78. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  79. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  80. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  81. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  82. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  83. cum pueri circum puerum pernice chorea
  84. armat et in numerum pernice chorea
  85. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  86. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  87. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  88. propterea magnam armati matrem comitantur,
  89. aut quia significant divam praedicere ut armis
  90. ac virtute velint patriam defendere terram
  91. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  92. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  93. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  94. omnis enim per se divom natura necessest
  95. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  96. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  97. nam privata dolore omni, privata periclis,
  98. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  99. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  100. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  101. et quia multarum potitur primordia rerum,
  102. multa modis multis effert in lumina solis.
  103. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  104. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  105. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  106. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  107. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  108. religione animum turpi contingere parcat.
  109. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  110. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  111. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  112. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  113. dissimili vivont specie retinentque parentum
  114. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  115. tanta est in quovis genere herbae materiai
  116. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  117. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  118. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  119. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  120. dissimili perfecta figura principiorum.
  121. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  122. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  123. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  124. scintillasque agere ac late differre favillam.
  125. cetera consimili mentis ratione peragrans
  126. invenies igitur multarum semina rerum
  127. corpore celare et varias cohibere figuras.
  128. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  129. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  130. haec igitur variis debent constare figuris;
  131. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  132. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  133. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  134. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  135. conveniunt et res permixto semine constant.
  136. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  137. multa elementa vides multis communia verbis,
  138. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  139. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  140. non quo multa parum communis littera currat
  141. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  142. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  143. sic aliis in rebus item communia multa
  144. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  145. dissimili tamen inter se consistere summa
  146. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  147. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  148. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  149. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  150. semiferas hominum species existere et altos
  151. inter dum ramos egigni corpore vivo
  152. multaque conecti terrestria membra marinis,
  153. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  154. pascere naturam per terras omniparentis.
  155. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  156. seminibus certis certa genetrice creata
  157. conservare genus crescentia posse videmus.
  158. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  159. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  160. corpora discedunt conexaque convenientis
  161. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  162. reicere in terras naturam, multaque caecis
  163. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  164. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  165. vitalis motus consentire atque imitari.
  166. sed ne forte putes animalia sola teneri
  167. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  168. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  169. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  170. dissimili constare figura principiorum;
  171. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  172. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  173. semina cum porro distent, differre necessust
  174. intervalla vias conexus pondera plagas
  175. concursus motus; quae non animalia solum
  176. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  177. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  178. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  179. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  180. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  181. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  182. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  183. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  184. corpora consimili sint eius tincta colore;
  185. nullus enim color est omnino materiai
  186. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  187. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  188. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  189. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  190. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  191. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  192. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  193. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  194. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  195. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  196. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  197. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  198. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  199. immutabile enim quiddam superare necessest,
  200. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  201. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  202. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  203. proinde colore cave contingas semina rerum,
  204. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  205. Praeterea si nulla coloris principiis est
  206. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  207. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  208. propterea magni quod refert, semina quaeque
  209. cum quibus et quali positura contineantur
  210. et quos inter se dent motus accipiantque,
  211. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  212. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  213. marmoreo fieri possint candore repente,
  214. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  215. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  216. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  217. materies ubi permixta est illius et ordo
  218. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  219. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  220. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  221. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  222. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  223. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  224. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  225. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  226. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  227. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  228. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  229. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  230. aut alio in quovis uno puroque nitore
  231. dissimiles longe inter se variosque colores.
  232. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  233. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  234. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  235. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  236. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  237. principiis rerum non numquam causa colores,
  238. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  239. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  240. quippe etenim multo proclivius exorientur
  241. candida de nullo quam nigro nata colore
  242. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  243. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  244. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  245. scire licet quam sint nullo velata colore;
  246. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  247. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  248. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  249. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  250. quae sita cervices circum collumque coronat;
  251. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  252. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  253. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  254. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  255. consimili mutat ratione obversa colores;
  256. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  257. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  258. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  259. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  260. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  261. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  262. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  263. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  264. sed variis formis variantes edere tactus.
  265. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  266. est natura coloris et omnia principiorum
  267. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  268. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  269. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  270. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  271. ex albis album pinnis iactare colorem
  272. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  273. aut alio quovis uno varioque colore.
  274. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  275. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  276. evanescere paulatim stinguique colorem;
  277. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  278. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  279. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  280. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  281. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  282. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  283. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  284. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  285. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  286. scire licet quaedam tam constare orba colore
  287. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  288. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  289. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  290. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  291. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  292. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  293. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  294. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  295. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  296. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  297. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  298. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  299. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  300. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  301. concoctosque suo contractans perdere viro,
  302. propter eandem rem debent primordia rerum
  303. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  304. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  305. nec simili ratione saporem denique quemquam
  306. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  307. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  308. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  309. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  310. inmortalia si volumus subiungere rebus
  311. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  312. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  313. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  314. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  315. principiis constare. neque id manufesta refutant
  316. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  317. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  318. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  319. quippe videre licet vivos existere vermes
  320. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  321. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  322. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  323. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  324. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  325. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  326. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  327. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  328. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  329. non alia longe ratione atque arida ligna
  330. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  331. iamne vides igitur magni primordia rerum
  332. referre in quali sint ordine quaeque locata
  333. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  334. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  335. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  336. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  337. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  338. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  339. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  340. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  341. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  342. sed magni referre ea primum quantula constent,
  343. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  344. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  345. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  346. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  347. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  348. antiquis ex ordinibus permota nova re
  349. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  350. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  351. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  352. * * *
  353. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  354. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  355. mollia mortali consistere corpore creta.
  356. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  357. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  358. aut similis totis animalibus esse putari.
  359. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  360. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  361. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  362. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  363. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  364. vitali ut possint consentire undique sensu.
  365. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  366. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  367. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  368. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  369. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  370. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  371. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  372. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  373. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  374. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  375. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  376. quatinus in pullos animalis vertier ova
  377. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  378. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  379. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  380. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  381. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  382. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  383. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  384. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  385. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  386. Principio nequeunt ullius corporis esse
  387. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  388. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  389. aere fluminibus terris terraque creatis,
  390. nec congressa modo vitalis convenientes
  391. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  392. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  393. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  394. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  395. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  396. dissoluuntur enim positurae principiorum
  397. et penitus motus vitales inpediuntur,
  398. donec materies omnis concussa per artus
  399. vitalis animae nodos a corpore solvit
  400. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  401. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  402. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  403. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  404. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  405. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  406. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  407. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  408. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  409. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  410. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  411. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  412. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  413. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  414. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  415. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  416. scire licet nullo primordia posse dolore
  417. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  418. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  419. corporibus, quorum motus novitate laborent
  420. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  421. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  422. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  423. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  424. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  425. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  426. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  427. multaque de rerum mixtura dicere callent
  428. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;