De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  2. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  3. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  4. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  5. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  6. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  7. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  8. infidi maris insidias virisque dolumque
  9. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  10. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  11. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  12. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  13. disiectare aestus diversi materiai,
  14. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  15. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  16. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  17. et res progigni et genitas procrescere posse.
  18. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  19. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  20. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  21. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  22. nec porro rerum genitales auctificique
  23. motus perpetuo possunt servare creata.
  24. sic aequo geritur certamine principiorum
  25. ex infinito contractum tempore bellum.
  26. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  27. et superantur item. miscetur funere vagor,
  28. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  29. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  30. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  31. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  32. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  33. convenit et memori mandatum mente tenere,
  34. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  35. quod genere ex uno consistat principiorum,
  36. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  37. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  38. atque potestates, ita plurima principiorum
  39. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  40. Principio tellus habet in se corpora prima,
  41. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  42. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  43. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  44. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  45. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  46. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  47. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  48. montivago generi possit praebere ferarum.
  49. quare magna deum mater materque ferarum
  50. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  51. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  52. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  53. aeris in spatio magnam pendere docentes
  54. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  55. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  56. officiis debet molliri victa parentum.
  57. muralique caput summum cinxere corona,
  58. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  59. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  60. horrifice fertur divinae matris imago.
  61. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  62. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  63. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  64. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  65. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  66. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  67. significare volunt indignos esse putandos,
  68. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  69. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  70. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  71. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  72. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  73. ingratos animos atque impia pectora volgi
  74. conterrere metu quae possint numine divae.
  75. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  76. munificat tacita mortalis muta salute,
  77. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  78. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  79. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  80. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  81. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  82. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  83. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  84. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  85. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  86. cum pueri circum puerum pernice chorea
  87. armat et in numerum pernice chorea
  88. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  89. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  90. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  91. propterea magnam armati matrem comitantur,
  92. aut quia significant divam praedicere ut armis
  93. ac virtute velint patriam defendere terram
  94. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  95. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  96. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  97. omnis enim per se divom natura necessest
  98. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  99. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  100. nam privata dolore omni, privata periclis,
  101. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  102. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  103. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  104. et quia multarum potitur primordia rerum,
  105. multa modis multis effert in lumina solis.
  106. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  107. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  108. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  109. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  110. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  111. religione animum turpi contingere parcat.
  112. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  113. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  114. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  115. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  116. dissimili vivont specie retinentque parentum
  117. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  118. tanta est in quovis genere herbae materiai
  119. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  120. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  121. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  122. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  123. dissimili perfecta figura principiorum.
  124. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  125. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  126. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  127. scintillasque agere ac late differre favillam.
  128. cetera consimili mentis ratione peragrans
  129. invenies igitur multarum semina rerum
  130. corpore celare et varias cohibere figuras.
  131. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  132. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  133. haec igitur variis debent constare figuris;
  134. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  135. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  136. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  137. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  138. conveniunt et res permixto semine constant.
  139. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  140. multa elementa vides multis communia verbis,
  141. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  142. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  143. non quo multa parum communis littera currat
  144. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  145. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.