De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. corpora iactari unius genitalia rei,
  2. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  3. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  4. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  5. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  6. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  7. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  8. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  9. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  10. infidi maris insidias virisque dolumque
  11. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  12. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  13. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  14. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  15. disiectare aestus diversi materiai,
  16. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  17. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  18. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  19. et res progigni et genitas procrescere posse.
  20. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  21. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  22. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  23. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  24. nec porro rerum genitales auctificique
  25. motus perpetuo possunt servare creata.
  26. sic aequo geritur certamine principiorum
  27. ex infinito contractum tempore bellum.
  28. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  29. et superantur item. miscetur funere vagor,
  30. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  31. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  32. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  33. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  34. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  35. convenit et memori mandatum mente tenere,
  36. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  37. quod genere ex uno consistat principiorum,
  38. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  39. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  40. atque potestates, ita plurima principiorum
  41. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  42. Principio tellus habet in se corpora prima,
  43. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  44. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  45. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  46. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  47. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  48. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  49. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  50. montivago generi possit praebere ferarum.
  51. quare magna deum mater materque ferarum
  52. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  53. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  54. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  55. aeris in spatio magnam pendere docentes
  56. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  57. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  58. officiis debet molliri victa parentum.
  59. muralique caput summum cinxere corona,
  60. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  61. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  62. horrifice fertur divinae matris imago.
  63. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  64. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  65. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  66. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  67. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  68. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  69. significare volunt indignos esse putandos,
  70. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  71. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  72. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  73. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  74. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  75. ingratos animos atque impia pectora volgi
  76. conterrere metu quae possint numine divae.
  77. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  78. munificat tacita mortalis muta salute,
  79. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  80. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  81. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  82. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  83. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  84. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  85. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  86. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  87. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  88. cum pueri circum puerum pernice chorea
  89. armat et in numerum pernice chorea
  90. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  91. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  92. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  93. propterea magnam armati matrem comitantur,
  94. aut quia significant divam praedicere ut armis
  95. ac virtute velint patriam defendere terram
  96. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  97. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  98. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  99. omnis enim per se divom natura necessest
  100. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  101. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  102. nam privata dolore omni, privata periclis,
  103. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  104. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  105. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  106. et quia multarum potitur primordia rerum,
  107. multa modis multis effert in lumina solis.
  108. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  109. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  110. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  111. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  112. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  113. religione animum turpi contingere parcat.
  114. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  115. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  116. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  117. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  118. dissimili vivont specie retinentque parentum
  119. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  120. tanta est in quovis genere herbae materiai
  121. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  122. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  123. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  124. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  125. dissimili perfecta figura principiorum.
  126. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  127. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  128. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  129. scintillasque agere ac late differre favillam.
  130. cetera consimili mentis ratione peragrans
  131. invenies igitur multarum semina rerum
  132. corpore celare et varias cohibere figuras.
  133. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  134. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  135. haec igitur variis debent constare figuris;
  136. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  137. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  138. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  139. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  140. conveniunt et res permixto semine constant.
  141. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  142. multa elementa vides multis communia verbis,
  143. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  144. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  145. non quo multa parum communis littera currat
  146. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  147. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  148. sic aliis in rebus item communia multa
  149. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  150. dissimili tamen inter se consistere summa
  151. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  152. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  153. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  154. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  155. semiferas hominum species existere et altos
  156. inter dum ramos egigni corpore vivo
  157. multaque conecti terrestria membra marinis,
  158. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  159. pascere naturam per terras omniparentis.
  160. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  161. seminibus certis certa genetrice creata
  162. conservare genus crescentia posse videmus.
  163. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  164. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  165. corpora discedunt conexaque convenientis
  166. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  167. reicere in terras naturam, multaque caecis
  168. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  169. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  170. vitalis motus consentire atque imitari.
  171. sed ne forte putes animalia sola teneri
  172. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  173. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  174. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  175. dissimili constare figura principiorum;
  176. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  177. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  178. semina cum porro distent, differre necessust
  179. intervalla vias conexus pondera plagas
  180. concursus motus; quae non animalia solum
  181. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  182. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  183. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  184. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  185. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  186. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  187. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  188. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  189. corpora consimili sint eius tincta colore;
  190. nullus enim color est omnino materiai
  191. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  192. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  193. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  194. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  195. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  196. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  197. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  198. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  199. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  200. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  201. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  202. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  203. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  204. immutabile enim quiddam superare necessest,
  205. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  206. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  207. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  208. proinde colore cave contingas semina rerum,
  209. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  210. Praeterea si nulla coloris principiis est
  211. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  212. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  213. propterea magni quod refert, semina quaeque
  214. cum quibus et quali positura contineantur
  215. et quos inter se dent motus accipiantque,
  216. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  217. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  218. marmoreo fieri possint candore repente,
  219. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  220. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  221. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  222. materies ubi permixta est illius et ordo
  223. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  224. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  225. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  226. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  227. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  228. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  229. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  230. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  231. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  232. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  233. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  234. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  235. aut alio in quovis uno puroque nitore
  236. dissimiles longe inter se variosque colores.
  237. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  238. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  239. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  240. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  241. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  242. principiis rerum non numquam causa colores,
  243. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  244. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  245. quippe etenim multo proclivius exorientur
  246. candida de nullo quam nigro nata colore
  247. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  248. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  249. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  250. scire licet quam sint nullo velata colore;
  251. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  252. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  253. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  254. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  255. quae sita cervices circum collumque coronat;
  256. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  257. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  258. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  259. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  260. consimili mutat ratione obversa colores;
  261. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  262. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  263. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  264. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  265. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  266. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  267. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  268. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  269. sed variis formis variantes edere tactus.
  270. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  271. est natura coloris et omnia principiorum
  272. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  273. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  274. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  275. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  276. ex albis album pinnis iactare colorem
  277. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  278. aut alio quovis uno varioque colore.