De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. unde ea progigni possit concepta, creari
  2. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  3. quippe etenim sumant alii finita per omne
  4. corpora iactari unius genitalia rei,
  5. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  6. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  7. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  8. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  9. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  10. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  11. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  12. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  13. infidi maris insidias virisque dolumque
  14. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  15. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  16. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  17. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  18. disiectare aestus diversi materiai,
  19. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  20. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  21. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  22. et res progigni et genitas procrescere posse.
  23. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  24. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  25. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  26. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  27. nec porro rerum genitales auctificique
  28. motus perpetuo possunt servare creata.
  29. sic aequo geritur certamine principiorum
  30. ex infinito contractum tempore bellum.
  31. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  32. et superantur item. miscetur funere vagor,
  33. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  34. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  35. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  36. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  37. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  38. convenit et memori mandatum mente tenere,
  39. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  40. quod genere ex uno consistat principiorum,
  41. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  42. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  43. atque potestates, ita plurima principiorum
  44. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  45. Principio tellus habet in se corpora prima,
  46. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  47. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  48. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  49. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  50. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  51. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  52. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  53. montivago generi possit praebere ferarum.
  54. quare magna deum mater materque ferarum
  55. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  56. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  57. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  58. aeris in spatio magnam pendere docentes
  59. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  60. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  61. officiis debet molliri victa parentum.
  62. muralique caput summum cinxere corona,
  63. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  64. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  65. horrifice fertur divinae matris imago.
  66. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  67. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  68. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  69. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  70. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  71. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  72. significare volunt indignos esse putandos,
  73. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  74. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  75. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  76. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  77. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  78. ingratos animos atque impia pectora volgi
  79. conterrere metu quae possint numine divae.
  80. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  81. munificat tacita mortalis muta salute,
  82. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  83. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  84. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  85. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  86. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  87. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  88. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  89. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  90. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  91. cum pueri circum puerum pernice chorea
  92. armat et in numerum pernice chorea
  93. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  94. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  95. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  96. propterea magnam armati matrem comitantur,
  97. aut quia significant divam praedicere ut armis
  98. ac virtute velint patriam defendere terram
  99. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  100. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  101. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  102. omnis enim per se divom natura necessest
  103. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  104. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  105. nam privata dolore omni, privata periclis,
  106. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  107. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  108. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  109. et quia multarum potitur primordia rerum,
  110. multa modis multis effert in lumina solis.
  111. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  112. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  113. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  114. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  115. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  116. religione animum turpi contingere parcat.
  117. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  118. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  119. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  120. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  121. dissimili vivont specie retinentque parentum
  122. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  123. tanta est in quovis genere herbae materiai
  124. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  125. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  126. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  127. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  128. dissimili perfecta figura principiorum.
  129. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  130. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  131. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  132. scintillasque agere ac late differre favillam.
  133. cetera consimili mentis ratione peragrans
  134. invenies igitur multarum semina rerum
  135. corpore celare et varias cohibere figuras.
  136. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  137. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  138. haec igitur variis debent constare figuris;
  139. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  140. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  141. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  142. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  143. conveniunt et res permixto semine constant.
  144. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  145. multa elementa vides multis communia verbis,
  146. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  147. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  148. non quo multa parum communis littera currat
  149. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  150. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  151. sic aliis in rebus item communia multa
  152. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  153. dissimili tamen inter se consistere summa
  154. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  155. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  156. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  157. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  158. semiferas hominum species existere et altos
  159. inter dum ramos egigni corpore vivo
  160. multaque conecti terrestria membra marinis,
  161. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  162. pascere naturam per terras omniparentis.
  163. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  164. seminibus certis certa genetrice creata
  165. conservare genus crescentia posse videmus.
  166. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  167. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  168. corpora discedunt conexaque convenientis
  169. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  170. reicere in terras naturam, multaque caecis
  171. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  172. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  173. vitalis motus consentire atque imitari.
  174. sed ne forte putes animalia sola teneri
  175. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  176. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  177. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  178. dissimili constare figura principiorum;
  179. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  180. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  181. semina cum porro distent, differre necessust
  182. intervalla vias conexus pondera plagas
  183. concursus motus; quae non animalia solum
  184. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  185. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  186. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  187. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  188. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  189. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  190. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  191. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  192. corpora consimili sint eius tincta colore;
  193. nullus enim color est omnino materiai
  194. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  195. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  196. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  197. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  198. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  199. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  200. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  201. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  202. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  203. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  204. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  205. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  206. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  207. immutabile enim quiddam superare necessest,
  208. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  209. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  210. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  211. proinde colore cave contingas semina rerum,
  212. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  213. Praeterea si nulla coloris principiis est
  214. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  215. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  216. propterea magni quod refert, semina quaeque
  217. cum quibus et quali positura contineantur
  218. et quos inter se dent motus accipiantque,
  219. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  220. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  221. marmoreo fieri possint candore repente,
  222. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  223. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  224. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  225. materies ubi permixta est illius et ordo
  226. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  227. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  228. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  229. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  230. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  231. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  232. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  233. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  234. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  235. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  236. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  237. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  238. aut alio in quovis uno puroque nitore
  239. dissimiles longe inter se variosque colores.
  240. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  241. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  242. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  243. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  244. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  245. principiis rerum non numquam causa colores,
  246. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  247. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  248. quippe etenim multo proclivius exorientur
  249. candida de nullo quam nigro nata colore
  250. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  251. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  252. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  253. scire licet quam sint nullo velata colore;
  254. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  255. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  256. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  257. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  258. quae sita cervices circum collumque coronat;
  259. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  260. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  261. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  262. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  263. consimili mutat ratione obversa colores;
  264. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  265. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  266. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  267. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  268. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  269. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  270. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  271. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  272. sed variis formis variantes edere tactus.
  273. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  274. est natura coloris et omnia principiorum
  275. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  276. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  277. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  278. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  279. ex albis album pinnis iactare colorem
  280. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  281. aut alio quovis uno varioque colore.
  282. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  283. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  284. evanescere paulatim stinguique colorem;
  285. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  286. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  287. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  288. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  289. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  290. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  291. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  292. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  293. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  294. scire licet quaedam tam constare orba colore
  295. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  296. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  297. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  298. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  299. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  300. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  301. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  302. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  303. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  304. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  305. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  306. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  307. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  308. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  309. concoctosque suo contractans perdere viro,
  310. propter eandem rem debent primordia rerum
  311. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  312. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  313. nec simili ratione saporem denique quemquam
  314. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  315. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  316. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  317. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  318. inmortalia si volumus subiungere rebus
  319. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  320. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  321. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  322. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  323. principiis constare. neque id manufesta refutant
  324. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  325. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  326. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  327. quippe videre licet vivos existere vermes
  328. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  329. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  330. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  331. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  332. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  333. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  334. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  335. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  336. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  337. non alia longe ratione atque arida ligna
  338. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  339. iamne vides igitur magni primordia rerum
  340. referre in quali sint ordine quaeque locata
  341. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  342. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  343. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  344. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  345. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  346. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  347. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  348. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  349. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  350. sed magni referre ea primum quantula constent,
  351. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  352. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  353. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  354. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  355. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  356. antiquis ex ordinibus permota nova re
  357. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  358. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  359. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  360. * * *
  361. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  362. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  363. mollia mortali consistere corpore creta.
  364. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  365. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  366. aut similis totis animalibus esse putari.
  367. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  368. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  369. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  370. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  371. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  372. vitali ut possint consentire undique sensu.
  373. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  374. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  375. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  376. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  377. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  378. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  379. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  380. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  381. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  382. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  383. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  384. quatinus in pullos animalis vertier ova
  385. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  386. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  387. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  388. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  389. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  390. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  391. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  392. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  393. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  394. Principio nequeunt ullius corporis esse
  395. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  396. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  397. aere fluminibus terris terraque creatis,
  398. nec congressa modo vitalis convenientes
  399. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  400. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  401. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  402. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  403. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  404. dissoluuntur enim positurae principiorum
  405. et penitus motus vitales inpediuntur,
  406. donec materies omnis concussa per artus
  407. vitalis animae nodos a corpore solvit
  408. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  409. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  410. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  411. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  412. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  413. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  414. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  415. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  416. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  417. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  418. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  419. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  420. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  421. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  422. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  423. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  424. scire licet nullo primordia posse dolore
  425. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  426. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  427. corporibus, quorum motus novitate laborent
  428. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  429. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  430. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  431. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  432. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  433. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  434. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  435. multaque de rerum mixtura dicere callent
  436. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  437. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  438. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  439. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  440. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  441. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  442. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  443. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  444. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  445. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  446. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  447. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  448. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  449. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  450. umoris guttas mater cum terra recepit,
  451. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  452. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  453. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  454. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  455. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  456. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  457. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  458. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  459. nec sic interemit mors res ut materiai
  460. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  461. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  462. res ut convertant formas mutentque colores
  463. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  464. ut noscas referre earum primordia rerum
  465. cum quibus et quali positura contineantur
  466. et quos inter se dent motus accipiantque,
  467. neve putes aeterna penes residere potesse
  468. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  469. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  470. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  471. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  472. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  473. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  474. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  475. consimilis; verum positura discrepitant res.
  476. sic ipsis in rebus item iam materiai
  477. intervalla vias conexus pondera plagas
  478. concursus motus ordo positura figurae
  479. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  480. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  481. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  482. accedere et nova se species ostendere rerum.
  483. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  484. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  485. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  486. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  487. principio caeli clarum purumque colorem
  488. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  489. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  490. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  491. ex improviso si sint obiecta repente,
  492. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  493. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  494. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  495. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  496. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  497. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  498. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  499. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  500. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  501. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  502. infinita foris haec extra moenia mundi,
  503. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  504. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  505. Principio nobis in cunctas undique partis
  506. et latere ex utroque supra supterque per omne
  507. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  508. vociferatur, et elucet natura profundi.
  509. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  510. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  511. seminaque innumero numero summaque profunda
  512. multimodis volitent aeterno percita motu,
  513. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  514. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  515. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  516. sponte sua forte offensando semina rerum
  517. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  518. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  519. magnarum rerum fierent exordia semper,
  520. terrai maris et caeli generisque animantum.
  521. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  522. esse alios alibi congressus materiai,
  523. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  524. Praeterea cum materies est multa parata,
  525. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  526. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  527. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  528. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  529. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  530. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  531. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  532. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  533. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  534. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  535. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  536. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  537. sint genere. in primis animalibus indice mente
  538. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  539. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  540. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  541. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  542. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  543. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  544. quando quidem vitae depactus terminus alte
  545. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  546. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  547. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  548. libera continuo, dominis privata superbis,
  549. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  550. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  551. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  552. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  553. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  554. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  555. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  556. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  557. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  558. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  559. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  560. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  561. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  562. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  563. primigenum maris et terrae solisque coortum
  564. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  565. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  566. unde mare et terrae possent augescere et unde
  567. appareret spatium caeli domus altaque tecta
  568. tolleret a terris procul et consurgeret aer.
  569. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
  570. corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
  571. umor ad umorem, terreno corpore terra
  572. crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,
  573. donique ad extremum crescendi perfica finem
  574. omnia perduxit rerum natura creatrix;
  575. ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra
  576. vitalis venas quam quod fluit atque recedit.
  577. omnibus hic aetas debet consistere rebus,
  578. hic natura suis refrenat viribus auctum.
  579. nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu
  580. paulatimque gradus aetatis scandere adultae,
  581. plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,
  582. dum facile in venas cibus omnis inditur et dum
  583. non ita sunt late dispessa, ut multa remittant
  584. et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
  585. nam certe fluere atque recedere corpora rebus
  586. multa manus dandum est; sed plura accedere debent,
  587. donec alescendi summum tetigere cacumen.
  588. inde minutatim vires et robur adultum
  589. frangit et in partem peiorem liquitur aetas.
  590. quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto,
  591. et quo latior est, in cunctas undique partis
  592. plura modo dispargit et a se corpora mittit,
  593. nec facile in venas cibus omnis diditur ei
  594. nec satis est, pro quam largos exaestuat aestus,
  595. unde queat tantum suboriri ac subpeditare.
  596. iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo
  597. sunt et cum externis succumbunt omnia plagis,
  598. quando quidem grandi cibus aevo denique defit,
  599. nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam
  600. corpora conficere et plagis infesta domare.
  601. Sic igitur magni quoque circum moenia mundi
  602. expugnata dabunt labem putrisque ruinas;
  603. omnia debet enim cibus integrare novando
  604. et fulcire cibus, cibus omnia sustentare,
  605. ne quiquam, quoniam nec venae perpetiuntur
  606. quod satis est, neque quantum opus est natura ministrat.
  607. Iamque adeo fracta est aetas effetaque tellus
  608. vix animalia parva creat, quae cuncta creavit
  609. saecla deditque ferarum ingentia corpora partu.
  610. haud, ut opinor, enim mortalia saecla superne
  611. aurea de caelo demisit funis in arva
  612. nec mare nec fluctus plangentis saxa crearunt,
  613. sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se.
  614. praeterea nitidas fruges vinetaque laeta
  615. sponte sua primum mortalibus ipsa creavit,
  616. ipsa dedit dulcis fetus et pabula laeta;
  617. quae nunc vix nostro grandescunt aucta labore,
  618. conterimusque boves et viris agricolarum,
  619. conficimus ferrum vix arvis suppeditati:
  620. usque adeo parcunt fetus augentque laborem.
  621. iamque caput quassans grandis suspirat arator
  622. crebrius, in cassum magnos cecidisse labores,
  623. et cum tempora temporibus praesentia confert
  624. praeteritis, laudat fortunas saepe parentis.
  625. tristis item vetulae vitis sator atque vietae
  626. temporis incusat momen saeclumque fatigat,
  627. et crepat, antiquum genus ut pietate repletum
  628. perfacile angustis tolerarit finibus aevom,
  629. cum minor esset agri multo modus ante viritim;
  630. nec tenet omnia paulatim tabescere et ire
  631. ad capulum spatio aetatis defessa vetusto.
  1. E tenebris tantis tam clarum extollere lumen
  2. qui primus potuisti inlustrans commoda vitae,
  3. te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis nunc
  4. ficta pedum pono pressis vestigia signis,
  5. non ita certandi cupidus quam propter amorem
  6. quod te imitari aveo; quid enim contendat hirundo
  7. cycnis, aut quid nam tremulis facere artubus haedi
  8. consimile in cursu possint et fortis equi vis?
  9. tu, pater, es rerum inventor, tu patria nobis
  10. suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis,
  11. floriferis ut apes in saltibus omnia libant,
  12. omnia nos itidem depascimur aurea dicta,
  13. aurea, perpetua semper dignissima vita.
  14. nam simul ac ratio tua coepit vociferari
  15. naturam rerum divina mente coorta
  16. diffugiunt animi terrores, moenia mundi
  17. discedunt. totum video per inane geri res.
  18. apparet divum numen sedesque quietae,
  19. quas neque concutiunt venti nec nubila nimbis
  20. aspergunt neque nix acri concreta pruina
  21. cana cadens violat semperque innubilus aether
  22. integit et large diffuso lumine ridet:
  23. omnia suppeditat porro natura neque ulla
  24. res animi pacem delibat tempore in ullo.
  25. at contra nusquam apparent Acherusia templa,
  26. nec tellus obstat quin omnia dispiciantur,
  27. sub pedibus quae cumque infra per inane geruntur.
  28. his ibi me rebus quaedam divina voluptas
  29. percipit atque horror, quod sic natura tua vi
  30. tam manifesta patens ex omni parte retecta est.
  31. Et quoniam docui, cunctarum exordia rerum
  32. qualia sint et quam variis distantia formis
  33. sponte sua volitent aeterno percita motu,
  34. quove modo possint res ex his quaeque creari,
  35. hasce secundum res animi natura videtur
  36. atque animae claranda meis iam versibus esse
  37. et metus ille foras praeceps Acheruntis agendus,
  38. funditus humanam qui vitam turbat ab imo
  39. omnia suffundens mortis nigrore neque ullam
  40. esse voluptatem liquidam puramque relinquit.
  41. nam quod saepe homines morbos magis esse timendos
  42. infamemque ferunt vitam quam Tartara leti
  43. et se scire animi naturam sanguinis esse,
  44. aut etiam venti, si fert ita forte voluntas,
  45. nec prosum quicquam nostrae rationis egere,
  46. hinc licet advertas animum magis omnia laudis
  47. iactari causa quam quod res ipsa probetur.
  48. extorres idem patria longeque fugati
  49. conspectu ex hominum, foedati crimine turpi,