De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. unde ea progigni possit concepta, creari
  2. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  3. quippe etenim sumant alii finita per omne
  4. corpora iactari unius genitalia rei,
  5. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  6. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  7. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  8. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  9. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  10. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  11. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  12. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  13. infidi maris insidias virisque dolumque
  14. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  15. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  16. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  17. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  18. disiectare aestus diversi materiai,
  19. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  20. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  21. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  22. et res progigni et genitas procrescere posse.
  23. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  24. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  25. Nec superare queunt motus itaque exitiales