De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  2. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  3. milibus e multis vallo munitur eburno,
  4. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  5. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  6. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  7. unica res quaedem nativo corpore sola,
  8. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  9. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  10. unde ea progigni possit concepta, creari
  11. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  12. quippe etenim sumant alii finita per omne
  13. corpora iactari unius genitalia rei,
  14. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  15. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  16. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  17. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  18. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  19. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  20. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  21. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  22. infidi maris insidias virisque dolumque
  23. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  24. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  25. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  26. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  27. disiectare aestus diversi materiai,
  28. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  29. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  30. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  31. et res progigni et genitas procrescere posse.
  32. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  33. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  34. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  35. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  36. nec porro rerum genitales auctificique
  37. motus perpetuo possunt servare creata.
  38. sic aequo geritur certamine principiorum
  39. ex infinito contractum tempore bellum.
  40. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  41. et superantur item. miscetur funere vagor,
  42. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  43. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  44. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  45. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  46. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  47. convenit et memori mandatum mente tenere,
  48. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  49. quod genere ex uno consistat principiorum,
  50. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  51. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  52. atque potestates, ita plurima principiorum
  53. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  54. Principio tellus habet in se corpora prima,
  55. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  56. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  57. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  58. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  59. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  60. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  61. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  62. montivago generi possit praebere ferarum.
  63. quare magna deum mater materque ferarum
  64. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  65. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  66. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  67. aeris in spatio magnam pendere docentes
  68. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  69. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  70. officiis debet molliri victa parentum.
  71. muralique caput summum cinxere corona,
  72. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  73. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  74. horrifice fertur divinae matris imago.
  75. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  76. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  77. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  78. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  79. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  80. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  81. significare volunt indignos esse putandos,
  82. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  83. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  84. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  85. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  86. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  87. ingratos animos atque impia pectora volgi
  88. conterrere metu quae possint numine divae.
  89. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  90. munificat tacita mortalis muta salute,
  91. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  92. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  93. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  94. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  95. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  96. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  97. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  98. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  99. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  100. cum pueri circum puerum pernice chorea
  101. armat et in numerum pernice chorea
  102. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  103. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  104. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  105. propterea magnam armati matrem comitantur,
  106. aut quia significant divam praedicere ut armis
  107. ac virtute velint patriam defendere terram
  108. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  109. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  110. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  111. omnis enim per se divom natura necessest
  112. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  113. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  114. nam privata dolore omni, privata periclis,
  115. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  116. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  117. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  118. et quia multarum potitur primordia rerum,
  119. multa modis multis effert in lumina solis.
  120. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  121. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  122. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  123. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  124. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  125. religione animum turpi contingere parcat.
  126. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  127. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  128. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  129. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  130. dissimili vivont specie retinentque parentum
  131. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  132. tanta est in quovis genere herbae materiai
  133. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  134. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  135. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  136. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  137. dissimili perfecta figura principiorum.
  138. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  139. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  140. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  141. scintillasque agere ac late differre favillam.
  142. cetera consimili mentis ratione peragrans
  143. invenies igitur multarum semina rerum
  144. corpore celare et varias cohibere figuras.
  145. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  146. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  147. haec igitur variis debent constare figuris;
  148. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  149. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  150. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  151. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  152. conveniunt et res permixto semine constant.
  153. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  154. multa elementa vides multis communia verbis,
  155. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  156. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  157. non quo multa parum communis littera currat
  158. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  159. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  160. sic aliis in rebus item communia multa
  161. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  162. dissimili tamen inter se consistere summa
  163. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  164. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  165. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  166. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  167. semiferas hominum species existere et altos
  168. inter dum ramos egigni corpore vivo
  169. multaque conecti terrestria membra marinis,
  170. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  171. pascere naturam per terras omniparentis.
  172. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  173. seminibus certis certa genetrice creata
  174. conservare genus crescentia posse videmus.
  175. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  176. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  177. corpora discedunt conexaque convenientis
  178. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  179. reicere in terras naturam, multaque caecis
  180. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  181. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  182. vitalis motus consentire atque imitari.
  183. sed ne forte putes animalia sola teneri
  184. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  185. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  186. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  187. dissimili constare figura principiorum;
  188. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  189. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  190. semina cum porro distent, differre necessust
  191. intervalla vias conexus pondera plagas
  192. concursus motus; quae non animalia solum
  193. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  194. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  195. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  196. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  197. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  198. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  199. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  200. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  201. corpora consimili sint eius tincta colore;
  202. nullus enim color est omnino materiai
  203. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  204. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  205. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  206. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  207. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  208. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  209. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  210. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  211. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  212. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  213. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  214. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  215. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  216. immutabile enim quiddam superare necessest,
  217. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  218. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  219. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  220. proinde colore cave contingas semina rerum,
  221. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  222. Praeterea si nulla coloris principiis est
  223. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  224. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  225. propterea magni quod refert, semina quaeque
  226. cum quibus et quali positura contineantur
  227. et quos inter se dent motus accipiantque,
  228. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  229. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  230. marmoreo fieri possint candore repente,
  231. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  232. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  233. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  234. materies ubi permixta est illius et ordo
  235. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  236. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  237. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  238. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  239. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  240. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  241. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  242. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  243. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  244. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  245. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  246. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  247. aut alio in quovis uno puroque nitore
  248. dissimiles longe inter se variosque colores.
  249. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  250. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  251. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  252. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  253. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  254. principiis rerum non numquam causa colores,
  255. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  256. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  257. quippe etenim multo proclivius exorientur
  258. candida de nullo quam nigro nata colore
  259. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  260. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  261. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  262. scire licet quam sint nullo velata colore;
  263. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  264. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  265. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  266. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  267. quae sita cervices circum collumque coronat;
  268. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  269. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  270. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  271. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  272. consimili mutat ratione obversa colores;
  273. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  274. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  275. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  276. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  277. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  278. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  279. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  280. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  281. sed variis formis variantes edere tactus.
  282. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  283. est natura coloris et omnia principiorum
  284. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  285. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  286. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  287. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  288. ex albis album pinnis iactare colorem
  289. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  290. aut alio quovis uno varioque colore.
  291. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  292. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  293. evanescere paulatim stinguique colorem;
  294. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  295. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  296. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  297. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  298. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  299. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  300. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  301. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  302. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  303. scire licet quaedam tam constare orba colore
  304. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  305. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  306. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  307. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  308. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  309. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  310. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  311. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  312. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  313. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  314. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  315. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  316. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  317. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  318. concoctosque suo contractans perdere viro,
  319. propter eandem rem debent primordia rerum
  320. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  321. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  322. nec simili ratione saporem denique quemquam
  323. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  324. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  325. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  326. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  327. inmortalia si volumus subiungere rebus
  328. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  329. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  330. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  331. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  332. principiis constare. neque id manufesta refutant
  333. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  334. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  335. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  336. quippe videre licet vivos existere vermes
  337. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  338. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  339. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  340. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  341. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  342. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  343. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  344. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  345. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  346. non alia longe ratione atque arida ligna
  347. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  348. iamne vides igitur magni primordia rerum
  349. referre in quali sint ordine quaeque locata
  350. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  351. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  352. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  353. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  354. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  355. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  356. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  357. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  358. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  359. sed magni referre ea primum quantula constent,
  360. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  361. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  362. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  363. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  364. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  365. antiquis ex ordinibus permota nova re
  366. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  367. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  368. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  369. * * *
  370. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  371. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  372. mollia mortali consistere corpore creta.
  373. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  374. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  375. aut similis totis animalibus esse putari.
  376. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  377. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  378. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  379. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  380. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  381. vitali ut possint consentire undique sensu.
  382. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  383. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  384. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  385. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  386. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  387. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  388. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  389. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  390. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  391. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  392. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  393. quatinus in pullos animalis vertier ova
  394. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  395. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  396. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  397. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  398. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  399. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  400. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  401. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  402. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  403. Principio nequeunt ullius corporis esse
  404. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  405. ni mirum quia materies disiecta tenetur