De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  2. at regione locoque alio terrisque remotis
  3. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  4. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  5. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  6. milibus e multis vallo munitur eburno,
  7. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  8. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  9. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  10. unica res quaedem nativo corpore sola,
  11. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  12. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  13. unde ea progigni possit concepta, creari
  14. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  15. quippe etenim sumant alii finita per omne
  16. corpora iactari unius genitalia rei,
  17. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  18. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  19. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  20. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  21. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  22. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  23. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  24. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  25. infidi maris insidias virisque dolumque
  26. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  27. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  28. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  29. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  30. disiectare aestus diversi materiai,
  31. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  32. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  33. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  34. et res progigni et genitas procrescere posse.
  35. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  36. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  37. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  38. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  39. nec porro rerum genitales auctificique
  40. motus perpetuo possunt servare creata.
  41. sic aequo geritur certamine principiorum
  42. ex infinito contractum tempore bellum.
  43. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  44. et superantur item. miscetur funere vagor,
  45. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  46. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  47. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  48. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  49. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  50. convenit et memori mandatum mente tenere,
  51. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  52. quod genere ex uno consistat principiorum,
  53. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  54. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  55. atque potestates, ita plurima principiorum
  56. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  57. Principio tellus habet in se corpora prima,