De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ex infinito summam rerum usque tenere
  2. undique protelo plagarum continuato.
  3. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  4. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  5. at regione locoque alio terrisque remotis
  6. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  7. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  8. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  9. milibus e multis vallo munitur eburno,
  10. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  11. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  12. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  13. unica res quaedem nativo corpore sola,
  14. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  15. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  16. unde ea progigni possit concepta, creari
  17. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  18. quippe etenim sumant alii finita per omne
  19. corpora iactari unius genitalia rei,
  20. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  21. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  22. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  23. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  24. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  25. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  26. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  27. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  28. infidi maris insidias virisque dolumque
  29. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  30. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  31. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  32. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  33. disiectare aestus diversi materiai,
  34. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  35. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  36. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  37. et res progigni et genitas procrescere posse.
  38. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  39. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  40. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  41. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  42. nec porro rerum genitales auctificique
  43. motus perpetuo possunt servare creata.
  44. sic aequo geritur certamine principiorum
  45. ex infinito contractum tempore bellum.
  46. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  47. et superantur item. miscetur funere vagor,
  48. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  49. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  50. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  51. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  52. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  53. convenit et memori mandatum mente tenere,
  54. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  55. quod genere ex uno consistat principiorum,
  56. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  57. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  58. atque potestates, ita plurima principiorum
  59. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  60. Principio tellus habet in se corpora prima,
  61. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  62. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  63. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  64. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  65. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  66. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  67. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  68. montivago generi possit praebere ferarum.
  69. quare magna deum mater materque ferarum
  70. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  71. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  72. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  73. aeris in spatio magnam pendere docentes
  74. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  75. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  76. officiis debet molliri victa parentum.
  77. muralique caput summum cinxere corona,
  78. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  79. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  80. horrifice fertur divinae matris imago.
  81. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  82. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  83. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  84. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  85. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  86. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  87. significare volunt indignos esse putandos,
  88. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  89. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  90. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  91. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  92. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  93. ingratos animos atque impia pectora volgi
  94. conterrere metu quae possint numine divae.
  95. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  96. munificat tacita mortalis muta salute,
  97. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  98. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  99. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  100. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  101. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  102. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  103. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  104. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  105. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  106. cum pueri circum puerum pernice chorea
  107. armat et in numerum pernice chorea
  108. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  109. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  110. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  111. propterea magnam armati matrem comitantur,
  112. aut quia significant divam praedicere ut armis
  113. ac virtute velint patriam defendere terram
  114. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  115. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  116. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  117. omnis enim per se divom natura necessest
  118. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  119. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  120. nam privata dolore omni, privata periclis,
  121. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  122. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  123. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  124. et quia multarum potitur primordia rerum,
  125. multa modis multis effert in lumina solis.
  126. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  127. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  128. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  129. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  130. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  131. religione animum turpi contingere parcat.
  132. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  133. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  134. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  135. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  136. dissimili vivont specie retinentque parentum
  137. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  138. tanta est in quovis genere herbae materiai
  139. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  140. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  141. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  142. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  143. dissimili perfecta figura principiorum.
  144. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  145. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  146. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  147. scintillasque agere ac late differre favillam.
  148. cetera consimili mentis ratione peragrans
  149. invenies igitur multarum semina rerum
  150. corpore celare et varias cohibere figuras.
  151. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  152. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  153. haec igitur variis debent constare figuris;
  154. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  155. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  156. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  157. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  158. conveniunt et res permixto semine constant.
  159. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  160. multa elementa vides multis communia verbis,
  161. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  162. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  163. non quo multa parum communis littera currat
  164. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  165. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  166. sic aliis in rebus item communia multa
  167. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  168. dissimili tamen inter se consistere summa
  169. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  170. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  171. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  172. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  173. semiferas hominum species existere et altos
  174. inter dum ramos egigni corpore vivo
  175. multaque conecti terrestria membra marinis,
  176. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  177. pascere naturam per terras omniparentis.
  178. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  179. seminibus certis certa genetrice creata
  180. conservare genus crescentia posse videmus.
  181. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  182. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  183. corpora discedunt conexaque convenientis
  184. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  185. reicere in terras naturam, multaque caecis
  186. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  187. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  188. vitalis motus consentire atque imitari.
  189. sed ne forte putes animalia sola teneri
  190. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  191. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  192. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  193. dissimili constare figura principiorum;
  194. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  195. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  196. semina cum porro distent, differre necessust
  197. intervalla vias conexus pondera plagas
  198. concursus motus; quae non animalia solum
  199. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  200. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  201. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  202. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  203. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  204. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  205. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  206. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  207. corpora consimili sint eius tincta colore;
  208. nullus enim color est omnino materiai
  209. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  210. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  211. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  212. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  213. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  214. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  215. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  216. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  217. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  218. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  219. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  220. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  221. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  222. immutabile enim quiddam superare necessest,
  223. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  224. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  225. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  226. proinde colore cave contingas semina rerum,
  227. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  228. Praeterea si nulla coloris principiis est
  229. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  230. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  231. propterea magni quod refert, semina quaeque
  232. cum quibus et quali positura contineantur
  233. et quos inter se dent motus accipiantque,
  234. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  235. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  236. marmoreo fieri possint candore repente,
  237. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  238. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  239. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  240. materies ubi permixta est illius et ordo
  241. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  242. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  243. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  244. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  245. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  246. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  247. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  248. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  249. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  250. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  251. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  252. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  253. aut alio in quovis uno puroque nitore
  254. dissimiles longe inter se variosque colores.
  255. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  256. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  257. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  258. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  259. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  260. principiis rerum non numquam causa colores,
  261. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  262. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  263. quippe etenim multo proclivius exorientur
  264. candida de nullo quam nigro nata colore
  265. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  266. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  267. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  268. scire licet quam sint nullo velata colore;
  269. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  270. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  271. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  272. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  273. quae sita cervices circum collumque coronat;
  274. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  275. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  276. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  277. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  278. consimili mutat ratione obversa colores;
  279. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  280. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  281. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  282. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  283. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  284. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  285. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  286. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  287. sed variis formis variantes edere tactus.
  288. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  289. est natura coloris et omnia principiorum
  290. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  291. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  292. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  293. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  294. ex albis album pinnis iactare colorem
  295. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  296. aut alio quovis uno varioque colore.
  297. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  298. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  299. evanescere paulatim stinguique colorem;
  300. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  301. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  302. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  303. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  304. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  305. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  306. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  307. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  308. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  309. scire licet quaedam tam constare orba colore
  310. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  311. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  312. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  313. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  314. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  315. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  316. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  317. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  318. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  319. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  320. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  321. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  322. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  323. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  324. concoctosque suo contractans perdere viro,
  325. propter eandem rem debent primordia rerum
  326. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  327. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  328. nec simili ratione saporem denique quemquam
  329. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  330. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  331. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  332. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  333. inmortalia si volumus subiungere rebus
  334. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  335. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  336. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  337. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  338. principiis constare. neque id manufesta refutant
  339. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  340. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  341. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  342. quippe videre licet vivos existere vermes
  343. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  344. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  345. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  346. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  347. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  348. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  349. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  350. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  351. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  352. non alia longe ratione atque arida ligna
  353. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  354. iamne vides igitur magni primordia rerum
  355. referre in quali sint ordine quaeque locata
  356. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  357. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  358. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  359. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  360. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  361. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  362. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  363. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  364. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  365. sed magni referre ea primum quantula constent,
  366. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  367. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  368. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  369. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  370. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  371. antiquis ex ordinibus permota nova re
  372. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  373. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  374. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  375. * * *
  376. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  377. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  378. mollia mortali consistere corpore creta.
  379. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  380. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  381. aut similis totis animalibus esse putari.
  382. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  383. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  384. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  385. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  386. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  387. vitali ut possint consentire undique sensu.
  388. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  389. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  390. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  391. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  392. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  393. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  394. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  395. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  396. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  397. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  398. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  399. quatinus in pullos animalis vertier ova
  400. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  401. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  402. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  403. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  404. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  405. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  406. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  407. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  408. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  409. Principio nequeunt ullius corporis esse
  410. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  411. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  412. aere fluminibus terris terraque creatis,
  413. nec congressa modo vitalis convenientes
  414. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  415. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  416. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  417. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  418. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  419. dissoluuntur enim positurae principiorum
  420. et penitus motus vitales inpediuntur,
  421. donec materies omnis concussa per artus
  422. vitalis animae nodos a corpore solvit
  423. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  424. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  425. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  426. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  427. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  428. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  429. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  430. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  431. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  432. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  433. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  434. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  435. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  436. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  437. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  438. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  439. scire licet nullo primordia posse dolore
  440. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  441. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  442. corporibus, quorum motus novitate laborent
  443. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  444. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  445. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  446. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  447. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  448. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  449. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  450. multaque de rerum mixtura dicere callent
  451. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  452. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  453. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  454. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  455. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  456. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  457. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  458. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  459. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  460. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  461. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  462. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  463. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  464. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  465. umoris guttas mater cum terra recepit,
  466. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  467. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  468. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  469. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  470. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  471. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  472. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  473. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  474. nec sic interemit mors res ut materiai
  475. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  476. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  477. res ut convertant formas mutentque colores
  478. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  479. ut noscas referre earum primordia rerum
  480. cum quibus et quali positura contineantur
  481. et quos inter se dent motus accipiantque,
  482. neve putes aeterna penes residere potesse
  483. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  484. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  485. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  486. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  487. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  488. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  489. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  490. consimilis; verum positura discrepitant res.
  491. sic ipsis in rebus item iam materiai
  492. intervalla vias conexus pondera plagas
  493. concursus motus ordo positura figurae
  494. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  495. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  496. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  497. accedere et nova se species ostendere rerum.
  498. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  499. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  500. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  501. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  502. principio caeli clarum purumque colorem
  503. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  504. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  505. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  506. ex improviso si sint obiecta repente,
  507. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  508. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  509. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  510. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  511. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  512. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  513. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  514. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  515. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  516. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  517. infinita foris haec extra moenia mundi,
  518. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  519. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  520. Principio nobis in cunctas undique partis
  521. et latere ex utroque supra supterque per omne
  522. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  523. vociferatur, et elucet natura profundi.
  524. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  525. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  526. seminaque innumero numero summaque profunda
  527. multimodis volitent aeterno percita motu,
  528. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  529. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  530. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  531. sponte sua forte offensando semina rerum
  532. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  533. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  534. magnarum rerum fierent exordia semper,
  535. terrai maris et caeli generisque animantum.
  536. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  537. esse alios alibi congressus materiai,
  538. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  539. Praeterea cum materies est multa parata,
  540. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  541. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  542. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  543. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  544. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  545. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  546. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  547. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  548. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  549. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  550. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  551. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  552. sint genere. in primis animalibus indice mente
  553. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  554. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  555. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  556. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  557. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  558. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  559. quando quidem vitae depactus terminus alte
  560. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  561. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  562. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  563. libera continuo, dominis privata superbis,
  564. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  565. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  566. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  567. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  568. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  569. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  570. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  571. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  572. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  573. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  574. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  575. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  576. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  577. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  578. primigenum maris et terrae solisque coortum
  579. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  580. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  581. unde mare et terrae possent augescere et unde
  582. appareret spatium caeli domus altaque tecta
  583. tolleret a terris procul et consurgeret aer.
  584. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
  585. corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
  586. umor ad umorem, terreno corpore terra
  587. crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,
  588. donique ad extremum crescendi perfica finem
  589. omnia perduxit rerum natura creatrix;
  590. ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra
  591. vitalis venas quam quod fluit atque recedit.
  592. omnibus hic aetas debet consistere rebus,
  593. hic natura suis refrenat viribus auctum.
  594. nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu
  595. paulatimque gradus aetatis scandere adultae,
  596. plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,
  597. dum facile in venas cibus omnis inditur et dum
  598. non ita sunt late dispessa, ut multa remittant
  599. et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
  600. nam certe fluere atque recedere corpora rebus
  601. multa manus dandum est; sed plura accedere debent,
  602. donec alescendi summum tetigere cacumen.
  603. inde minutatim vires et robur adultum
  604. frangit et in partem peiorem liquitur aetas.
  605. quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto,
  606. et quo latior est, in cunctas undique partis
  607. plura modo dispargit et a se corpora mittit,
  608. nec facile in venas cibus omnis diditur ei
  609. nec satis est, pro quam largos exaestuat aestus,
  610. unde queat tantum suboriri ac subpeditare.
  611. iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo
  612. sunt et cum externis succumbunt omnia plagis,
  613. quando quidem grandi cibus aevo denique defit,
  614. nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam
  615. corpora conficere et plagis infesta domare.
  616. Sic igitur magni quoque circum moenia mundi
  617. expugnata dabunt labem putrisque ruinas;
  618. omnia debet enim cibus integrare novando
  619. et fulcire cibus, cibus omnia sustentare,
  620. ne quiquam, quoniam nec venae perpetiuntur
  621. quod satis est, neque quantum opus est natura ministrat.
  622. Iamque adeo fracta est aetas effetaque tellus
  623. vix animalia parva creat, quae cuncta creavit
  624. saecla deditque ferarum ingentia corpora partu.
  625. haud, ut opinor, enim mortalia saecla superne
  626. aurea de caelo demisit funis in arva
  627. nec mare nec fluctus plangentis saxa crearunt,
  628. sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se.
  629. praeterea nitidas fruges vinetaque laeta
  630. sponte sua primum mortalibus ipsa creavit,
  631. ipsa dedit dulcis fetus et pabula laeta;
  632. quae nunc vix nostro grandescunt aucta labore,
  633. conterimusque boves et viris agricolarum,
  634. conficimus ferrum vix arvis suppeditati:
  635. usque adeo parcunt fetus augentque laborem.
  636. iamque caput quassans grandis suspirat arator
  637. crebrius, in cassum magnos cecidisse labores,
  638. et cum tempora temporibus praesentia confert
  639. praeteritis, laudat fortunas saepe parentis.
  640. tristis item vetulae vitis sator atque vietae
  641. temporis incusat momen saeclumque fatigat,
  642. et crepat, antiquum genus ut pietate repletum
  643. perfacile angustis tolerarit finibus aevom,
  644. cum minor esset agri multo modus ante viritim;
  645. nec tenet omnia paulatim tabescere et ire
  646. ad capulum spatio aetatis defessa vetusto.
  1. E tenebris tantis tam clarum extollere lumen
  2. qui primus potuisti inlustrans commoda vitae,
  3. te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis nunc
  4. ficta pedum pono pressis vestigia signis,
  5. non ita certandi cupidus quam propter amorem
  6. quod te imitari aveo; quid enim contendat hirundo
  7. cycnis, aut quid nam tremulis facere artubus haedi
  8. consimile in cursu possint et fortis equi vis?
  9. tu, pater, es rerum inventor, tu patria nobis
  10. suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis,
  11. floriferis ut apes in saltibus omnia libant,
  12. omnia nos itidem depascimur aurea dicta,
  13. aurea, perpetua semper dignissima vita.
  14. nam simul ac ratio tua coepit vociferari
  15. naturam rerum divina mente coorta
  16. diffugiunt animi terrores, moenia mundi
  17. discedunt. totum video per inane geri res.
  18. apparet divum numen sedesque quietae,
  19. quas neque concutiunt venti nec nubila nimbis
  20. aspergunt neque nix acri concreta pruina
  21. cana cadens violat semperque innubilus aether
  22. integit et large diffuso lumine ridet:
  23. omnia suppeditat porro natura neque ulla
  24. res animi pacem delibat tempore in ullo.
  25. at contra nusquam apparent Acherusia templa,
  26. nec tellus obstat quin omnia dispiciantur,
  27. sub pedibus quae cumque infra per inane geruntur.
  28. his ibi me rebus quaedam divina voluptas
  29. percipit atque horror, quod sic natura tua vi
  30. tam manifesta patens ex omni parte retecta est.
  31. Et quoniam docui, cunctarum exordia rerum
  32. qualia sint et quam variis distantia formis
  33. sponte sua volitent aeterno percita motu,
  34. quove modo possint res ex his quaeque creari,
  35. hasce secundum res animi natura videtur
  36. atque animae claranda meis iam versibus esse
  37. et metus ille foras praeceps Acheruntis agendus,
  38. funditus humanam qui vitam turbat ab imo
  39. omnia suffundens mortis nigrore neque ullam
  40. esse voluptatem liquidam puramque relinquit.
  41. nam quod saepe homines morbos magis esse timendos
  42. infamemque ferunt vitam quam Tartara leti
  43. et se scire animi naturam sanguinis esse,
  44. aut etiam venti, si fert ita forte voluntas,
  45. nec prosum quicquam nostrae rationis egere,
  46. hinc licet advertas animum magis omnia laudis
  47. iactari causa quam quod res ipsa probetur.
  48. extorres idem patria longeque fugati
  49. conspectu ex hominum, foedati crimine turpi,
  50. omnibus aerumnis adfecti denique vivunt,
  51. et quo cumque tamen miseri venere parentant
  52. et nigras mactant pecudes et manibus divis
  53. inferias mittunt multoque in rebus acerbis
  54. acrius advertunt animos ad religionem.
  55. quo magis in dubiis hominem spectare periclis
  56. convenit adversisque in rebus noscere qui sit;
  57. nam verae voces tum demum pectore ab imo
  58. eliciuntur et eripitur persona amanare.
  59. denique avarities et honorum caeca cupido,
  60. quae miseros homines cogunt transcendere fines
  61. iuris et inter dum socios scelerum atque ministros
  62. noctes atque dies niti praestante labore
  63. ad summas emergere opes, haec vulnera vitae
  64. non minimam partem mortis formidine aluntur.
  65. turpis enim ferme contemptus et acris egestas
  66. semota ab dulci vita stabilique videtur
  67. et quasi iam leti portas cunctarier ante;
  68. unde homines dum se falso terrore coacti
  69. effugisse volunt longe longeque remosse,
  70. sanguine civili rem conflant divitiasque
  71. conduplicant avidi, caedem caede accumulantes,
  72. crudeles gaudent in tristi funere fratris
  73. et consanguineum mensas odere timentque.
  74. consimili ratione ab eodem saepe timore
  75. macerat invidia ante oculos illum esse potentem,
  76. illum aspectari, claro qui incedit honore,
  77. ipsi se in tenebris volvi caenoque queruntur.
  78. intereunt partim statuarum et nominis ergo.
  79. et saepe usque adeo, mortis formidine, vitae
  80. percipit humanos odium lucisque videndae,
  81. ut sibi consciscant maerenti pectore letum
  82. obliti fontem curarum hunc esse timorem:
  83. hunc vexare pudorem, hunc vincula amicitiai
  84. rumpere et in summa pietate evertere suadet:
  85. nam iam saepe homines patriam carosque parentis
  86. prodiderunt vitare Acherusia templa petentes.
  87. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  88. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  89. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  90. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  91. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  92. non radii solis neque lucida tela diei
  93. discutiant, sed naturae species ratioque.
  94. Primum animum dico, mentem quem saepe vocamus,
  95. in quo consilium vitae regimenque locatum est,
  96. esse hominis partem nihilo minus ac manus et pes
  97. atque oculei partes animantis totius extant.
  98. ---
  99. sensum animi certa non esse in parte locatum,
  100. verum habitum quendam vitalem corporis esse,
  101. harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos
  102. vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens;
  103. ut bona saepe valetudo cum dicitur esse
  104. corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis,
  105. sic animi sensum non certa parte reponunt;
  106. magno opere in quo mi diversi errare videntur.
  107. Saepe itaque, in promptu corpus quod cernitur, aegret,
  108. cum tamen ex alia laetamur parte latenti;
  109. et retro fit ubi contra sit saepe vicissim,
  110. cum miser ex animo laetatur corpore toto;
  111. non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri,
  112. in nullo caput interea sit forte dolore.
  113. Praeterea molli cum somno dedita membra
  114. effusumque iacet sine sensu corpus honustum,
  115. est aliud tamen in nobis quod tempore in illo
  116. multimodis agitatur et omnis accipit in se
  117. laetitiae motus et curas cordis inanis.
  118. Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis
  119. esse neque harmonia corpus sentire solere,
  120. principio fit uti detracto corpore multo
  121. saepe tamen nobis in membris vita moretur.
  122. Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris
  123. diffugere forasque per os est editus ,
  124. deserit extemplo venas atque ossa relinquit;
  125. noscere ut hinc possis non aequas omnia partis
  126. corpora habere neque ex aequo fulcire salutem,
  127. sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis
  128. semina, curare in membris ut vita moretur.
  129. est igitur calor ac ventus vitalis in ipso
  130. corpore, qui nobis moribundos deserit artus.
  131. quapropter quoniam est animi natura reperta
  132. atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai
  133. nomen, ad organicos alto delatum Heliconi,
  134. sive aliunde ipsi porro traxere et in illam
  135. transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.
  136. quidquid id est, habeant: tu cetera percipe dicta.
  137. Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri
  138. inter se atque unam naturam conficere ex se,
  139. sed caput esse quasi et dominari in corpore toto
  140. consilium, quod nos animum mentemque vocamus.
  141. idque situm media regione in pectoris haeret.
  142. hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum
  143. laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest.
  144. cetera pars animae per totum dissita corpus
  145. paret et ad numen mentis momenque movetur.
  146. idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet,
  147. cum neque res animam neque corpus commovet una.
  148. et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore
  149. laeditur in nobis, non omni concruciamur
  150. corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse
  151. laetitiaque viget, cum cetera pars animai
  152. per membra atque artus nulla novitate cietur;
  153. verum ubi vementi magis est commota metu mens,
  154. consentire animam totam per membra videmus
  155. sudoresque ita palloremque existere toto
  156. corpore et infringi linguam vocemque aboriri,
  157. caligare oculos, sonere auris, succidere artus,
  158. denique concidere ex animi terrore videmus
  159. saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit
  160. esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi vi
  161. percussa est, exim corpus propellit et icit.
  162. Haec eadem ratio naturam animi atque animai
  163. corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,
  164. corripere ex somno corpus mutareque vultum
  165. atque hominem totum regere ac versare videtur,
  166. quorum nil fieri sine tactu posse videmus
  167. nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst
  168. corporea natura animum constare animamque?
  169. praeterea pariter fungi cum corpore et una
  170. consentire animum nobis in corpore cernis.
  171. si minus offendit vitam vis horrida teli
  172. ossibus ac nervis disclusis intus adacta,
  173. at tamen insequitur languor terraeque petitus
  174. suavis et in terra mentis qui gignitur aestus
  175. inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.
  176. ergo corpoream naturam animi esse necessest,
  177. corporeis quoniam telis ictuque laborat.
  178. Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde
  179. constiterit pergam rationem reddere dictis.
  180. principio esse aio persuptilem atque minutis
  181. perquam corporibus factum constare. id ita esse
  182. hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.
  183. Nil adeo fieri celeri ratione videtur,
  184. quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
  185. ocius ergo animus quam res se perciet ulla,
  186. ante oculos quorum in promptu natura videtur.
  187. at quod mobile tanto operest, constare rutundis
  188. perquam seminibus debet perquamque minutis,
  189. momine uti parvo possint inpulsa moveri.
  190. namque movetur aqua et tantillo momine flutat,
  191. quippe volubilibus parvisque creata figuris.
  192. at contra mellis constantior est natura