De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. formarum finita, necesse est quae similes sint
  2. esse infinitas aut summam materiai
  3. finitam constare, id quod non esse probavi.
  4. * * *
  5. versibus ostendam corpuscula materiai
  6. ex infinito summam rerum usque tenere
  7. undique protelo plagarum continuato.
  8. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  9. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  10. at regione locoque alio terrisque remotis
  11. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  12. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  13. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  14. milibus e multis vallo munitur eburno,
  15. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  16. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  17. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  18. unica res quaedem nativo corpore sola,
  19. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  20. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  21. unde ea progigni possit concepta, creari
  22. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  23. quippe etenim sumant alii finita per omne
  24. corpora iactari unius genitalia rei,
  25. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  26. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  27. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  28. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  29. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  30. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  31. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  32. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  33. infidi maris insidias virisque dolumque
  34. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  35. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  36. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  37. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  38. disiectare aestus diversi materiai,
  39. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  40. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  41. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  42. et res progigni et genitas procrescere posse.
  43. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  44. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  45. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  46. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  47. nec porro rerum genitales auctificique
  48. motus perpetuo possunt servare creata.
  49. sic aequo geritur certamine principiorum
  50. ex infinito contractum tempore bellum.
  51. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  52. et superantur item. miscetur funere vagor,
  53. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  54. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  55. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  56. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  57. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  58. convenit et memori mandatum mente tenere,
  59. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  60. quod genere ex uno consistat principiorum,
  61. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  62. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  63. atque potestates, ita plurima principiorum
  64. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  65. Principio tellus habet in se corpora prima,
  66. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  67. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  68. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  69. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  70. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  71. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  72. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  73. montivago generi possit praebere ferarum.
  74. quare magna deum mater materque ferarum
  75. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  76. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  77. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  78. aeris in spatio magnam pendere docentes
  79. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  80. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  81. officiis debet molliri victa parentum.
  82. muralique caput summum cinxere corona,
  83. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  84. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  85. horrifice fertur divinae matris imago.
  86. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  87. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  88. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  89. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  90. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  91. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  92. significare volunt indignos esse putandos,
  93. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  94. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  95. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  96. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  97. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  98. ingratos animos atque impia pectora volgi
  99. conterrere metu quae possint numine divae.
  100. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  101. munificat tacita mortalis muta salute,
  102. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  103. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  104. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  105. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  106. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  107. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  108. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  109. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  110. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  111. cum pueri circum puerum pernice chorea
  112. armat et in numerum pernice chorea
  113. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  114. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  115. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  116. propterea magnam armati matrem comitantur,
  117. aut quia significant divam praedicere ut armis
  118. ac virtute velint patriam defendere terram
  119. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  120. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  121. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  122. omnis enim per se divom natura necessest
  123. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  124. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  125. nam privata dolore omni, privata periclis,
  126. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  127. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  128. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  129. et quia multarum potitur primordia rerum,
  130. multa modis multis effert in lumina solis.
  131. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  132. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  133. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  134. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  135. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  136. religione animum turpi contingere parcat.
  137. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  138. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  139. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  140. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  141. dissimili vivont specie retinentque parentum
  142. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  143. tanta est in quovis genere herbae materiai
  144. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  145. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  146. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  147. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  148. dissimili perfecta figura principiorum.
  149. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  150. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  151. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  152. scintillasque agere ac late differre favillam.
  153. cetera consimili mentis ratione peragrans
  154. invenies igitur multarum semina rerum
  155. corpore celare et varias cohibere figuras.
  156. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  157. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  158. haec igitur variis debent constare figuris;
  159. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  160. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  161. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  162. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  163. conveniunt et res permixto semine constant.
  164. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  165. multa elementa vides multis communia verbis,
  166. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  167. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  168. non quo multa parum communis littera currat
  169. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  170. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  171. sic aliis in rebus item communia multa
  172. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  173. dissimili tamen inter se consistere summa
  174. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  175. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  176. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  177. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  178. semiferas hominum species existere et altos
  179. inter dum ramos egigni corpore vivo
  180. multaque conecti terrestria membra marinis,
  181. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  182. pascere naturam per terras omniparentis.
  183. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  184. seminibus certis certa genetrice creata
  185. conservare genus crescentia posse videmus.
  186. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  187. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  188. corpora discedunt conexaque convenientis
  189. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  190. reicere in terras naturam, multaque caecis
  191. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  192. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  193. vitalis motus consentire atque imitari.
  194. sed ne forte putes animalia sola teneri
  195. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  196. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  197. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  198. dissimili constare figura principiorum;
  199. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  200. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  201. semina cum porro distent, differre necessust
  202. intervalla vias conexus pondera plagas
  203. concursus motus; quae non animalia solum
  204. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  205. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  206. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  207. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  208. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  209. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  210. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  211. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  212. corpora consimili sint eius tincta colore;
  213. nullus enim color est omnino materiai
  214. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  215. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  216. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  217. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  218. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  219. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  220. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  221. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  222. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  223. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  224. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  225. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  226. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  227. immutabile enim quiddam superare necessest,
  228. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  229. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  230. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  231. proinde colore cave contingas semina rerum,
  232. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  233. Praeterea si nulla coloris principiis est
  234. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  235. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  236. propterea magni quod refert, semina quaeque
  237. cum quibus et quali positura contineantur
  238. et quos inter se dent motus accipiantque,
  239. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  240. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  241. marmoreo fieri possint candore repente,
  242. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  243. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  244. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  245. materies ubi permixta est illius et ordo
  246. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  247. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  248. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  249. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  250. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  251. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  252. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  253. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  254. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  255. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  256. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  257. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  258. aut alio in quovis uno puroque nitore
  259. dissimiles longe inter se variosque colores.
  260. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  261. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  262. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  263. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  264. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  265. principiis rerum non numquam causa colores,
  266. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  267. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  268. quippe etenim multo proclivius exorientur
  269. candida de nullo quam nigro nata colore
  270. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  271. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  272. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  273. scire licet quam sint nullo velata colore;
  274. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  275. lumine quin ipso mutatur propterea quod