De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. formarum finita, necesse est quae similes sint
  2. esse infinitas aut summam materiai
  3. finitam constare, id quod non esse probavi.
  4. * * *
  5. versibus ostendam corpuscula materiai
  6. ex infinito summam rerum usque tenere
  7. undique protelo plagarum continuato.
  8. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  9. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  10. at regione locoque alio terrisque remotis
  11. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  12. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  13. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  14. milibus e multis vallo munitur eburno,
  15. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  16. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  17. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  18. unica res quaedem nativo corpore sola,
  19. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  20. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  21. unde ea progigni possit concepta, creari
  22. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  23. quippe etenim sumant alii finita per omne
  24. corpora iactari unius genitalia rei,
  25. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  26. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  27. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  28. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  29. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  30. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  31. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  32. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  33. infidi maris insidias virisque dolumque
  34. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  35. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  36. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  37. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  38. disiectare aestus diversi materiai,
  39. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  40. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  41. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  42. et res progigni et genitas procrescere posse.
  43. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  44. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  45. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  46. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  47. nec porro rerum genitales auctificique
  48. motus perpetuo possunt servare creata.
  49. sic aequo geritur certamine principiorum
  50. ex infinito contractum tempore bellum.
  51. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  52. et superantur item. miscetur funere vagor,
  53. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  54. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  55. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  56. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  57. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  58. convenit et memori mandatum mente tenere,
  59. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  60. quod genere ex uno consistat principiorum,
  61. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  62. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  63. atque potestates, ita plurima principiorum
  64. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  65. Principio tellus habet in se corpora prima,
  66. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  67. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  68. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  69. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  70. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  71. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  72. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  73. montivago generi possit praebere ferarum.
  74. quare magna deum mater materque ferarum
  75. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  76. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  77. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  78. aeris in spatio magnam pendere docentes
  79. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  80. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  81. officiis debet molliri victa parentum.
  82. muralique caput summum cinxere corona,
  83. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  84. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  85. horrifice fertur divinae matris imago.
  86. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  87. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  88. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  89. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  90. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  91. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  92. significare volunt indignos esse putandos,
  93. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  94. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  95. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  96. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  97. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  98. ingratos animos atque impia pectora volgi
  99. conterrere metu quae possint numine divae.
  100. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  101. munificat tacita mortalis muta salute,
  102. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  103. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  104. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  105. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  106. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  107. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  108. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  109. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  110. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  111. cum pueri circum puerum pernice chorea
  112. armat et in numerum pernice chorea
  113. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  114. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  115. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  116. propterea magnam armati matrem comitantur,
  117. aut quia significant divam praedicere ut armis
  118. ac virtute velint patriam defendere terram
  119. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  120. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  121. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  122. omnis enim per se divom natura necessest
  123. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  124. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  125. nam privata dolore omni, privata periclis,
  126. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  127. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  128. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  129. et quia multarum potitur primordia rerum,
  130. multa modis multis effert in lumina solis.
  131. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  132. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  133. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  134. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  135. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  136. religione animum turpi contingere parcat.
  137. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  138. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  139. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  140. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  141. dissimili vivont specie retinentque parentum
  142. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  143. tanta est in quovis genere herbae materiai
  144. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  145. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  146. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  147. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  148. dissimili perfecta figura principiorum.
  149. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  150. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  151. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  152. scintillasque agere ac late differre favillam.
  153. cetera consimili mentis ratione peragrans
  154. invenies igitur multarum semina rerum
  155. corpore celare et varias cohibere figuras.
  156. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  157. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  158. haec igitur variis debent constare figuris;
  159. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  160. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  161. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  162. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  163. conveniunt et res permixto semine constant.
  164. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  165. multa elementa vides multis communia verbis,
  166. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  167. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  168. non quo multa parum communis littera currat
  169. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  170. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  171. sic aliis in rebus item communia multa
  172. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  173. dissimili tamen inter se consistere summa
  174. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  175. humanum genus et fruges arbustaque laeta.