De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  2. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  3. finita variare figurarum ratione.
  4. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  5. esse infinito debebunt corporis auctu.
  6. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  7. corporis inter se multum variare figurae
  8. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  9. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  10. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  11. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  12. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  13. formai speciem totius corporis eius,
  14. quod super est, si forte voles variare figuras,
  15. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  16. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  17. si tu forte voles etiam variare figuras.
  18. ergo formarum novitatem corporis augmen
  19. subsequitur. quare non est ut credere possis
  20. esse infinitis distantia semina formis,
  21. ne quaedam cogas inmani maximitate
  22. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  23. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  24. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  25. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  26. saecla novo rerum superata colore iacerent
  27. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  28. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  29. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  30. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  31. cedere item retro possent in deteriores
  32. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  33. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  34. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  35. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  36. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  37. materiem quoque finitis differe figuris.
  38. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  39. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  40. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  41. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  42. ergo finita distant ratione creata,
  43. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  44. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  45. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  46. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  47. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  48. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  49. formarum finita, necesse est quae similes sint
  50. esse infinitas aut summam materiai
  51. finitam constare, id quod non esse probavi.
  52. * * *
  53. versibus ostendam corpuscula materiai
  54. ex infinito summam rerum usque tenere
  55. undique protelo plagarum continuato.
  56. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  57. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  58. at regione locoque alio terrisque remotis
  59. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  60. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  61. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  62. milibus e multis vallo munitur eburno,
  63. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  64. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  65. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  66. unica res quaedem nativo corpore sola,
  67. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  68. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  69. unde ea progigni possit concepta, creari
  70. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  71. quippe etenim sumant alii finita per omne
  72. corpora iactari unius genitalia rei,
  73. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  74. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  75. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  76. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  77. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  78. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  79. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  80. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  81. infidi maris insidias virisque dolumque
  82. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  83. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  84. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  85. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  86. disiectare aestus diversi materiai,
  87. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  88. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  89. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  90. et res progigni et genitas procrescere posse.
  91. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  92. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  93. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  94. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  95. nec porro rerum genitales auctificique
  96. motus perpetuo possunt servare creata.
  97. sic aequo geritur certamine principiorum
  98. ex infinito contractum tempore bellum.
  99. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  100. et superantur item. miscetur funere vagor,
  101. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  102. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  103. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  104. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  105. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  106. convenit et memori mandatum mente tenere,
  107. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  108. quod genere ex uno consistat principiorum,
  109. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  110. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  111. atque potestates, ita plurima principiorum
  112. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  113. Principio tellus habet in se corpora prima,
  114. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  115. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  116. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  117. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  118. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  119. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  120. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  121. montivago generi possit praebere ferarum.
  122. quare magna deum mater materque ferarum
  123. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  124. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  125. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  126. aeris in spatio magnam pendere docentes
  127. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  128. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  129. officiis debet molliri victa parentum.
  130. muralique caput summum cinxere corona,
  131. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  132. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  133. horrifice fertur divinae matris imago.
  134. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  135. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  136. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  137. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  138. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  139. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  140. significare volunt indignos esse putandos,
  141. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  142. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  143. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  144. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  145. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  146. ingratos animos atque impia pectora volgi
  147. conterrere metu quae possint numine divae.
  148. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  149. munificat tacita mortalis muta salute,
  150. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  151. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  152. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  153. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  154. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  155. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  156. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  157. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  158. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  159. cum pueri circum puerum pernice chorea
  160. armat et in numerum pernice chorea
  161. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  162. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  163. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  164. propterea magnam armati matrem comitantur,
  165. aut quia significant divam praedicere ut armis
  166. ac virtute velint patriam defendere terram
  167. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  168. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  169. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  170. omnis enim per se divom natura necessest
  171. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  172. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  173. nam privata dolore omni, privata periclis,
  174. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  175. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  176. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  177. et quia multarum potitur primordia rerum,
  178. multa modis multis effert in lumina solis.
  179. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  180. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  181. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  182. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  183. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  184. religione animum turpi contingere parcat.
  185. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  186. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  187. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  188. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  189. dissimili vivont specie retinentque parentum
  190. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  191. tanta est in quovis genere herbae materiai
  192. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  193. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  194. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  195. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  196. dissimili perfecta figura principiorum.
  197. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  198. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  199. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  200. scintillasque agere ac late differre favillam.