De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ergo finita distant ratione creata,
  2. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  3. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  4. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  5. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  6. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  7. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  8. formarum finita, necesse est quae similes sint
  9. esse infinitas aut summam materiai
  10. finitam constare, id quod non esse probavi.
  11. * * *
  12. versibus ostendam corpuscula materiai
  13. ex infinito summam rerum usque tenere
  14. undique protelo plagarum continuato.
  15. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  16. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  17. at regione locoque alio terrisque remotis
  18. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  19. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  20. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  21. milibus e multis vallo munitur eburno,
  22. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  23. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  24. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  25. unica res quaedem nativo corpore sola,
  26. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  27. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  28. unde ea progigni possit concepta, creari
  29. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  30. quippe etenim sumant alii finita per omne
  31. corpora iactari unius genitalia rei,
  32. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  33. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  34. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  35. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  36. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  37. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  38. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  39. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  40. infidi maris insidias virisque dolumque
  41. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  42. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  43. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  44. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  45. disiectare aestus diversi materiai,
  46. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  47. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  48. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  49. et res progigni et genitas procrescere posse.
  50. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  51. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  52. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  53. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  54. nec porro rerum genitales auctificique
  55. motus perpetuo possunt servare creata.
  56. sic aequo geritur certamine principiorum
  57. ex infinito contractum tempore bellum.
  58. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  59. et superantur item. miscetur funere vagor,
  60. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  61. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  62. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  63. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  64. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  65. convenit et memori mandatum mente tenere,
  66. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  67. quod genere ex uno consistat principiorum,
  68. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  69. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  70. atque potestates, ita plurima principiorum
  71. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  72. Principio tellus habet in se corpora prima,
  73. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  74. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  75. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  76. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  77. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  78. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  79. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  80. montivago generi possit praebere ferarum.
  81. quare magna deum mater materque ferarum
  82. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  83. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  84. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  85. aeris in spatio magnam pendere docentes
  86. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  87. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  88. officiis debet molliri victa parentum.
  89. muralique caput summum cinxere corona,
  90. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  91. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  92. horrifice fertur divinae matris imago.
  93. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  94. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  95. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  96. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  97. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  98. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  99. significare volunt indignos esse putandos,
  100. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  101. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  102. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  103. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  104. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  105. ingratos animos atque impia pectora volgi
  106. conterrere metu quae possint numine divae.
  107. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  108. munificat tacita mortalis muta salute,
  109. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  110. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  111. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  112. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  113. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  114. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  115. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  116. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  117. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  118. cum pueri circum puerum pernice chorea
  119. armat et in numerum pernice chorea
  120. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  121. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  122. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  123. propterea magnam armati matrem comitantur,
  124. aut quia significant divam praedicere ut armis
  125. ac virtute velint patriam defendere terram
  126. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  127. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  128. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  129. omnis enim per se divom natura necessest
  130. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  131. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  132. nam privata dolore omni, privata periclis,
  133. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  134. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  135. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  136. et quia multarum potitur primordia rerum,
  137. multa modis multis effert in lumina solis.
  138. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  139. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  140. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  141. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  142. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  143. religione animum turpi contingere parcat.
  144. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  145. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  146. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  147. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  148. dissimili vivont specie retinentque parentum
  149. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  150. tanta est in quovis genere herbae materiai
  151. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  152. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  153. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  154. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  155. dissimili perfecta figura principiorum.
  156. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  157. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  158. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  159. scintillasque agere ac late differre favillam.
  160. cetera consimili mentis ratione peragrans
  161. invenies igitur multarum semina rerum
  162. corpore celare et varias cohibere figuras.
  163. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  164. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  165. haec igitur variis debent constare figuris;
  166. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  167. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  168. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  169. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  170. conveniunt et res permixto semine constant.
  171. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  172. multa elementa vides multis communia verbis,
  173. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  174. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  175. non quo multa parum communis littera currat
  176. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  177. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  178. sic aliis in rebus item communia multa
  179. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  180. dissimili tamen inter se consistere summa
  181. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  182. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  183. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  184. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  185. semiferas hominum species existere et altos
  186. inter dum ramos egigni corpore vivo
  187. multaque conecti terrestria membra marinis,
  188. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  189. pascere naturam per terras omniparentis.
  190. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  191. seminibus certis certa genetrice creata
  192. conservare genus crescentia posse videmus.
  193. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  194. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  195. corpora discedunt conexaque convenientis
  196. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  197. reicere in terras naturam, multaque caecis
  198. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  199. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  200. vitalis motus consentire atque imitari.
  201. sed ne forte putes animalia sola teneri
  202. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  203. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  204. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  205. dissimili constare figura principiorum;
  206. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  207. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  208. semina cum porro distent, differre necessust
  209. intervalla vias conexus pondera plagas
  210. concursus motus; quae non animalia solum
  211. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  212. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  213. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  214. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  215. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  216. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  217. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  218. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  219. corpora consimili sint eius tincta colore;
  220. nullus enim color est omnino materiai
  221. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  222. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  223. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  224. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  225. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  226. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  227. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  228. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  229. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  230. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  231. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  232. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  233. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  234. immutabile enim quiddam superare necessest,
  235. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  236. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  237. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  238. proinde colore cave contingas semina rerum,
  239. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  240. Praeterea si nulla coloris principiis est
  241. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  242. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  243. propterea magni quod refert, semina quaeque
  244. cum quibus et quali positura contineantur
  245. et quos inter se dent motus accipiantque,
  246. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  247. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  248. marmoreo fieri possint candore repente,
  249. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  250. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  251. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  252. materies ubi permixta est illius et ordo
  253. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  254. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  255. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  256. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  257. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  258. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  259. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  260. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  261. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  262. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  263. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  264. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  265. aut alio in quovis uno puroque nitore
  266. dissimiles longe inter se variosque colores.
  267. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  268. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  269. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  270. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  271. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  272. principiis rerum non numquam causa colores,
  273. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  274. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  275. quippe etenim multo proclivius exorientur
  276. candida de nullo quam nigro nata colore
  277. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  278. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  279. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  280. scire licet quam sint nullo velata colore;
  281. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  282. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  283. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  284. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  285. quae sita cervices circum collumque coronat;
  286. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  287. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  288. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  289. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  290. consimili mutat ratione obversa colores;
  291. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  292. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  293. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  294. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  295. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  296. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  297. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  298. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  299. sed variis formis variantes edere tactus.
  300. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  301. est natura coloris et omnia principiorum
  302. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  303. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  304. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  305. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  306. ex albis album pinnis iactare colorem
  307. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  308. aut alio quovis uno varioque colore.
  309. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  310. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  311. evanescere paulatim stinguique colorem;
  312. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  313. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  314. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  315. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  316. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  317. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  318. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  319. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  320. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  321. scire licet quaedam tam constare orba colore
  322. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  323. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  324. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  325. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  326. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  327. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  328. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  329. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  330. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  331. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  332. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  333. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  334. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  335. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  336. concoctosque suo contractans perdere viro,
  337. propter eandem rem debent primordia rerum
  338. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  339. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  340. nec simili ratione saporem denique quemquam
  341. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  342. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  343. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  344. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  345. inmortalia si volumus subiungere rebus
  346. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  347. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  348. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  349. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  350. principiis constare. neque id manufesta refutant
  351. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  352. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  353. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  354. quippe videre licet vivos existere vermes
  355. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  356. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  357. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  358. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  359. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  360. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  361. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  362. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  363. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  364. non alia longe ratione atque arida ligna
  365. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  366. iamne vides igitur magni primordia rerum
  367. referre in quali sint ordine quaeque locata
  368. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  369. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  370. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  371. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  372. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  373. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  374. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  375. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  376. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  377. sed magni referre ea primum quantula constent,
  378. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  379. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  380. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  381. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  382. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  383. antiquis ex ordinibus permota nova re
  384. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  385. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  386. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  387. * * *
  388. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  389. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  390. mollia mortali consistere corpore creta.
  391. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  392. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  393. aut similis totis animalibus esse putari.
  394. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  395. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  396. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  397. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  398. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  399. vitali ut possint consentire undique sensu.
  400. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  401. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  402. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  403. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  404. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  405. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  406. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  407. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  408. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  409. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  410. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  411. quatinus in pullos animalis vertier ova
  412. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  413. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  414. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  415. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  416. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  417. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  418. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  419. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  420. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  421. Principio nequeunt ullius corporis esse
  422. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  423. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  424. aere fluminibus terris terraque creatis,
  425. nec congressa modo vitalis convenientes
  426. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  427. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  428. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  429. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  430. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  431. dissoluuntur enim positurae principiorum
  432. et penitus motus vitales inpediuntur,
  433. donec materies omnis concussa per artus
  434. vitalis animae nodos a corpore solvit
  435. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  436. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  437. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  438. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  439. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  440. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  441. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  442. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  443. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  444. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  445. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  446. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  447. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  448. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  449. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  450. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  451. scire licet nullo primordia posse dolore
  452. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  453. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  454. corporibus, quorum motus novitate laborent
  455. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  456. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  457. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  458. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  459. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  460. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  461. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  462. multaque de rerum mixtura dicere callent
  463. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  464. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  465. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  466. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  467. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  468. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  469. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  470. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  471. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  472. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  473. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  474. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  475. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  476. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  477. umoris guttas mater cum terra recepit,
  478. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  479. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  480. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  481. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  482. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  483. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  484. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  485. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  486. nec sic interemit mors res ut materiai
  487. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  488. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  489. res ut convertant formas mutentque colores
  490. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  491. ut noscas referre earum primordia rerum
  492. cum quibus et quali positura contineantur
  493. et quos inter se dent motus accipiantque,
  494. neve putes aeterna penes residere potesse
  495. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  496. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  497. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  498. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  499. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  500. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  501. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  502. consimilis; verum positura discrepitant res.
  503. sic ipsis in rebus item iam materiai
  504. intervalla vias conexus pondera plagas
  505. concursus motus ordo positura figurae
  506. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  507. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  508. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  509. accedere et nova se species ostendere rerum.
  510. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  511. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  512. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  513. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  514. principio caeli clarum purumque colorem
  515. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  516. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  517. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  518. ex improviso si sint obiecta repente,
  519. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  520. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  521. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  522. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  523. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  524. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  525. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  526. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  527. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  528. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  529. infinita foris haec extra moenia mundi,
  530. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  531. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  532. Principio nobis in cunctas undique partis
  533. et latere ex utroque supra supterque per omne
  534. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  535. vociferatur, et elucet natura profundi.
  536. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  537. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  538. seminaque innumero numero summaque profunda
  539. multimodis volitent aeterno percita motu,
  540. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  541. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  542. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  543. sponte sua forte offensando semina rerum
  544. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  545. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  546. magnarum rerum fierent exordia semper,