De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  2. ergo finita distant ratione creata,
  3. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  4. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  5. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  6. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  7. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  8. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  9. formarum finita, necesse est quae similes sint
  10. esse infinitas aut summam materiai
  11. finitam constare, id quod non esse probavi.
  12. * * *
  13. versibus ostendam corpuscula materiai
  14. ex infinito summam rerum usque tenere
  15. undique protelo plagarum continuato.
  16. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  17. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  18. at regione locoque alio terrisque remotis
  19. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  20. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  21. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  22. milibus e multis vallo munitur eburno,
  23. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  24. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  25. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  26. unica res quaedem nativo corpore sola,
  27. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  28. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  29. unde ea progigni possit concepta, creari
  30. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  31. quippe etenim sumant alii finita per omne
  32. corpora iactari unius genitalia rei,
  33. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  34. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  35. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  36. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  37. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  38. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  39. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  40. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  41. infidi maris insidias virisque dolumque
  42. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  43. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  44. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  45. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  46. disiectare aestus diversi materiai,
  47. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  48. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  49. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  50. et res progigni et genitas procrescere posse.
  51. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  52. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  53. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  54. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  55. nec porro rerum genitales auctificique
  56. motus perpetuo possunt servare creata.
  57. sic aequo geritur certamine principiorum
  58. ex infinito contractum tempore bellum.
  59. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  60. et superantur item. miscetur funere vagor,
  61. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  62. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  63. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  64. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  65. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  66. convenit et memori mandatum mente tenere,
  67. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  68. quod genere ex uno consistat principiorum,
  69. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  70. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  71. atque potestates, ita plurima principiorum
  72. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  73. Principio tellus habet in se corpora prima,
  74. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  75. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  76. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  77. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  78. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  79. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  80. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  81. montivago generi possit praebere ferarum.
  82. quare magna deum mater materque ferarum
  83. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  84. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  85. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  86. aeris in spatio magnam pendere docentes
  87. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  88. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  89. officiis debet molliri victa parentum.
  90. muralique caput summum cinxere corona,
  91. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  92. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  93. horrifice fertur divinae matris imago.
  94. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  95. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  96. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  97. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  98. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  99. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  100. significare volunt indignos esse putandos,
  101. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  102. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  103. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  104. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  105. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  106. ingratos animos atque impia pectora volgi
  107. conterrere metu quae possint numine divae.
  108. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  109. munificat tacita mortalis muta salute,
  110. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  111. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  112. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  113. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  114. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  115. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  116. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  117. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  118. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  119. cum pueri circum puerum pernice chorea
  120. armat et in numerum pernice chorea
  121. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  122. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  123. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  124. propterea magnam armati matrem comitantur,
  125. aut quia significant divam praedicere ut armis
  126. ac virtute velint patriam defendere terram
  127. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  128. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  129. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  130. omnis enim per se divom natura necessest
  131. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  132. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  133. nam privata dolore omni, privata periclis,
  134. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  135. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  136. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  137. et quia multarum potitur primordia rerum,
  138. multa modis multis effert in lumina solis.
  139. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  140. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  141. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  142. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  143. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  144. religione animum turpi contingere parcat.
  145. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  146. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  147. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  148. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  149. dissimili vivont specie retinentque parentum
  150. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  151. tanta est in quovis genere herbae materiai
  152. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  153. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  154. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  155. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  156. dissimili perfecta figura principiorum.
  157. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  158. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  159. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  160. scintillasque agere ac late differre favillam.
  161. cetera consimili mentis ratione peragrans
  162. invenies igitur multarum semina rerum
  163. corpore celare et varias cohibere figuras.
  164. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  165. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  166. haec igitur variis debent constare figuris;
  167. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  168. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  169. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  170. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  171. conveniunt et res permixto semine constant.
  172. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  173. multa elementa vides multis communia verbis,
  174. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  175. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  176. non quo multa parum communis littera currat
  177. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  178. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  179. sic aliis in rebus item communia multa
  180. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  181. dissimili tamen inter se consistere summa
  182. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  183. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  184. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  185. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  186. semiferas hominum species existere et altos
  187. inter dum ramos egigni corpore vivo
  188. multaque conecti terrestria membra marinis,
  189. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  190. pascere naturam per terras omniparentis.
  191. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  192. seminibus certis certa genetrice creata
  193. conservare genus crescentia posse videmus.
  194. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  195. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  196. corpora discedunt conexaque convenientis
  197. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  198. reicere in terras naturam, multaque caecis
  199. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  200. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  201. vitalis motus consentire atque imitari.
  202. sed ne forte putes animalia sola teneri
  203. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  204. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  205. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  206. dissimili constare figura principiorum;
  207. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  208. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  209. semina cum porro distent, differre necessust
  210. intervalla vias conexus pondera plagas
  211. concursus motus; quae non animalia solum
  212. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  213. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  214. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  215. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  216. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  217. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  218. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  219. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  220. corpora consimili sint eius tincta colore;
  221. nullus enim color est omnino materiai
  222. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  223. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  224. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  225. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  226. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  227. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  228. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  229. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  230. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  231. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  232. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  233. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  234. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  235. immutabile enim quiddam superare necessest,
  236. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  237. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  238. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  239. proinde colore cave contingas semina rerum,
  240. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  241. Praeterea si nulla coloris principiis est
  242. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  243. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  244. propterea magni quod refert, semina quaeque
  245. cum quibus et quali positura contineantur
  246. et quos inter se dent motus accipiantque,
  247. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  248. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  249. marmoreo fieri possint candore repente,
  250. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  251. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  252. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  253. materies ubi permixta est illius et ordo
  254. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  255. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  256. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  257. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  258. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  259. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  260. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  261. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  262. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  263. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  264. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  265. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  266. aut alio in quovis uno puroque nitore
  267. dissimiles longe inter se variosque colores.
  268. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  269. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  270. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  271. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  272. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  273. principiis rerum non numquam causa colores,
  274. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  275. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  276. quippe etenim multo proclivius exorientur
  277. candida de nullo quam nigro nata colore
  278. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  279. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  280. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  281. scire licet quam sint nullo velata colore;
  282. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  283. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  284. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  285. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  286. quae sita cervices circum collumque coronat;
  287. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  288. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  289. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  290. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  291. consimili mutat ratione obversa colores;
  292. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  293. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  294. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  295. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  296. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  297. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  298. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  299. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  300. sed variis formis variantes edere tactus.
  301. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  302. est natura coloris et omnia principiorum
  303. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  304. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  305. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  306. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  307. ex albis album pinnis iactare colorem
  308. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  309. aut alio quovis uno varioque colore.
  310. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  311. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  312. evanescere paulatim stinguique colorem;
  313. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  314. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  315. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  316. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  317. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  318. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  319. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  320. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  321. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  322. scire licet quaedam tam constare orba colore
  323. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  324. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  325. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  326. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  327. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  328. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  329. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  330. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  331. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  332. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  333. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  334. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  335. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  336. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  337. concoctosque suo contractans perdere viro,
  338. propter eandem rem debent primordia rerum
  339. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  340. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  341. nec simili ratione saporem denique quemquam
  342. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  343. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  344. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  345. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  346. inmortalia si volumus subiungere rebus
  347. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  348. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  349. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  350. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  351. principiis constare. neque id manufesta refutant
  352. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  353. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  354. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  355. quippe videre licet vivos existere vermes
  356. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  357. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  358. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  359. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  360. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  361. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  362. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  363. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  364. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  365. non alia longe ratione atque arida ligna
  366. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  367. iamne vides igitur magni primordia rerum
  368. referre in quali sint ordine quaeque locata
  369. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  370. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  371. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  372. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  373. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  374. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  375. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  376. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  377. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  378. sed magni referre ea primum quantula constent,
  379. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  380. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  381. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  382. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  383. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  384. antiquis ex ordinibus permota nova re
  385. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  386. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  387. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  388. * * *
  389. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  390. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  391. mollia mortali consistere corpore creta.
  392. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  393. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  394. aut similis totis animalibus esse putari.
  395. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  396. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  397. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  398. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  399. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  400. vitali ut possint consentire undique sensu.
  401. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  402. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  403. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  404. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  405. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  406. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  407. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  408. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  409. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  410. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  411. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  412. quatinus in pullos animalis vertier ova
  413. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  414. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  415. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  416. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  417. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  418. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  419. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  420. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  421. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  422. Principio nequeunt ullius corporis esse
  423. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  424. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  425. aere fluminibus terris terraque creatis,
  426. nec congressa modo vitalis convenientes
  427. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  428. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  429. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  430. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  431. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  432. dissoluuntur enim positurae principiorum
  433. et penitus motus vitales inpediuntur,
  434. donec materies omnis concussa per artus
  435. vitalis animae nodos a corpore solvit
  436. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  437. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  438. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  439. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  440. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  441. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  442. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  443. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  444. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  445. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  446. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  447. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  448. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  449. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  450. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  451. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  452. scire licet nullo primordia posse dolore
  453. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  454. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  455. corporibus, quorum motus novitate laborent
  456. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  457. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  458. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  459. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  460. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  461. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  462. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  463. multaque de rerum mixtura dicere callent
  464. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  465. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  466. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  467. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  468. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  469. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  470. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  471. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  472. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  473. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  474. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  475. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  476. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  477. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  478. umoris guttas mater cum terra recepit,
  479. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  480. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  481. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  482. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  483. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  484. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  485. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  486. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  487. nec sic interemit mors res ut materiai
  488. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  489. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  490. res ut convertant formas mutentque colores
  491. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  492. ut noscas referre earum primordia rerum
  493. cum quibus et quali positura contineantur
  494. et quos inter se dent motus accipiantque,
  495. neve putes aeterna penes residere potesse
  496. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  497. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  498. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  499. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  500. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  501. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  502. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  503. consimilis; verum positura discrepitant res.
  504. sic ipsis in rebus item iam materiai
  505. intervalla vias conexus pondera plagas
  506. concursus motus ordo positura figurae
  507. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  508. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  509. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  510. accedere et nova se species ostendere rerum.
  511. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  512. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  513. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  514. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  515. principio caeli clarum purumque colorem
  516. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  517. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  518. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  519. ex improviso si sint obiecta repente,
  520. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  521. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  522. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  523. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  524. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  525. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  526. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  527. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  528. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  529. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  530. infinita foris haec extra moenia mundi,
  531. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  532. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  533. Principio nobis in cunctas undique partis
  534. et latere ex utroque supra supterque per omne
  535. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  536. vociferatur, et elucet natura profundi.
  537. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  538. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  539. seminaque innumero numero summaque profunda
  540. multimodis volitent aeterno percita motu,
  541. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  542. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  543. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  544. sponte sua forte offensando semina rerum
  545. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  546. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  547. magnarum rerum fierent exordia semper,
  548. terrai maris et caeli generisque animantum.
  549. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  550. esse alios alibi congressus materiai,
  551. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  552. Praeterea cum materies est multa parata,
  553. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  554. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  555. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  556. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  557. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  558. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  559. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  560. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  561. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  562. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  563. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  564. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  565. sint genere. in primis animalibus indice mente
  566. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  567. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  568. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  569. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  570. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  571. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  572. quando quidem vitae depactus terminus alte
  573. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  574. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  575. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  576. libera continuo, dominis privata superbis,
  577. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  578. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  579. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  580. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  581. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  582. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  583. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  584. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  585. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  586. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  587. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  588. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  589. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  590. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  591. primigenum maris et terrae solisque coortum
  592. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  593. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  594. unde mare et terrae possent augescere et unde
  595. appareret spatium caeli domus altaque tecta
  596. tolleret a terris procul et consurgeret aer.
  597. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
  598. corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
  599. umor ad umorem, terreno corpore terra
  600. crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,
  601. donique ad extremum crescendi perfica finem
  602. omnia perduxit rerum natura creatrix;
  603. ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra
  604. vitalis venas quam quod fluit atque recedit.
  605. omnibus hic aetas debet consistere rebus,
  606. hic natura suis refrenat viribus auctum.
  607. nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu
  608. paulatimque gradus aetatis scandere adultae,
  609. plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,
  610. dum facile in venas cibus omnis inditur et dum
  611. non ita sunt late dispessa, ut multa remittant
  612. et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
  613. nam certe fluere atque recedere corpora rebus
  614. multa manus dandum est; sed plura accedere debent,
  615. donec alescendi summum tetigere cacumen.
  616. inde minutatim vires et robur adultum
  617. frangit et in partem peiorem liquitur aetas.
  618. quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto,
  619. et quo latior est, in cunctas undique partis
  620. plura modo dispargit et a se corpora mittit,
  621. nec facile in venas cibus omnis diditur ei
  622. nec satis est, pro quam largos exaestuat aestus,
  623. unde queat tantum suboriri ac subpeditare.
  624. iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo
  625. sunt et cum externis succumbunt omnia plagis,
  626. quando quidem grandi cibus aevo denique defit,
  627. nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam
  628. corpora conficere et plagis infesta domare.
  629. Sic igitur magni quoque circum moenia mundi
  630. expugnata dabunt labem putrisque ruinas;
  631. omnia debet enim cibus integrare novando
  632. et fulcire cibus, cibus omnia sustentare,
  633. ne quiquam, quoniam nec venae perpetiuntur
  634. quod satis est, neque quantum opus est natura ministrat.
  635. Iamque adeo fracta est aetas effetaque tellus
  636. vix animalia parva creat, quae cuncta creavit
  637. saecla deditque ferarum ingentia corpora partu.
  638. haud, ut opinor, enim mortalia saecla superne
  639. aurea de caelo demisit funis in arva
  640. nec mare nec fluctus plangentis saxa crearunt,
  641. sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se.
  642. praeterea nitidas fruges vinetaque laeta
  643. sponte sua primum mortalibus ipsa creavit,
  644. ipsa dedit dulcis fetus et pabula laeta;
  645. quae nunc vix nostro grandescunt aucta labore,
  646. conterimusque boves et viris agricolarum,
  647. conficimus ferrum vix arvis suppeditati:
  648. usque adeo parcunt fetus augentque laborem.
  649. iamque caput quassans grandis suspirat arator
  650. crebrius, in cassum magnos cecidisse labores,
  651. et cum tempora temporibus praesentia confert
  652. praeteritis, laudat fortunas saepe parentis.
  653. tristis item vetulae vitis sator atque vietae
  654. temporis incusat momen saeclumque fatigat,
  655. et crepat, antiquum genus ut pietate repletum
  656. perfacile angustis tolerarit finibus aevom,
  657. cum minor esset agri multo modus ante viritim;
  658. nec tenet omnia paulatim tabescere et ire
  659. ad capulum spatio aetatis defessa vetusto.
  1. E tenebris tantis tam clarum extollere lumen
  2. qui primus potuisti inlustrans commoda vitae,
  3. te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis nunc
  4. ficta pedum pono pressis vestigia signis,
  5. non ita certandi cupidus quam propter amorem
  6. quod te imitari aveo; quid enim contendat hirundo
  7. cycnis, aut quid nam tremulis facere artubus haedi
  8. consimile in cursu possint et fortis equi vis?
  9. tu, pater, es rerum inventor, tu patria nobis
  10. suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis,
  11. floriferis ut apes in saltibus omnia libant,
  12. omnia nos itidem depascimur aurea dicta,
  13. aurea, perpetua semper dignissima vita.
  14. nam simul ac ratio tua coepit vociferari
  15. naturam rerum divina mente coorta
  16. diffugiunt animi terrores, moenia mundi
  17. discedunt. totum video per inane geri res.
  18. apparet divum numen sedesque quietae,
  19. quas neque concutiunt venti nec nubila nimbis
  20. aspergunt neque nix acri concreta pruina
  21. cana cadens violat semperque innubilus aether
  22. integit et large diffuso lumine ridet:
  23. omnia suppeditat porro natura neque ulla
  24. res animi pacem delibat tempore in ullo.
  25. at contra nusquam apparent Acherusia templa,
  26. nec tellus obstat quin omnia dispiciantur,
  27. sub pedibus quae cumque infra per inane geruntur.
  28. his ibi me rebus quaedam divina voluptas
  29. percipit atque horror, quod sic natura tua vi
  30. tam manifesta patens ex omni parte retecta est.
  31. Et quoniam docui, cunctarum exordia rerum
  32. qualia sint et quam variis distantia formis
  33. sponte sua volitent aeterno percita motu,
  34. quove modo possint res ex his quaeque creari,
  35. hasce secundum res animi natura videtur
  36. atque animae claranda meis iam versibus esse
  37. et metus ille foras praeceps Acheruntis agendus,
  38. funditus humanam qui vitam turbat ab imo