De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  2. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  3. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  4. materiem quoque finitis differe figuris.
  5. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  6. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  7. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  8. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  9. ergo finita distant ratione creata,
  10. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  11. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  12. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  13. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  14. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  15. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  16. formarum finita, necesse est quae similes sint
  17. esse infinitas aut summam materiai
  18. finitam constare, id quod non esse probavi.
  19. * * *
  20. versibus ostendam corpuscula materiai
  21. ex infinito summam rerum usque tenere
  22. undique protelo plagarum continuato.
  23. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  24. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  25. at regione locoque alio terrisque remotis
  26. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  27. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  28. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  29. milibus e multis vallo munitur eburno,
  30. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  31. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  32. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  33. unica res quaedem nativo corpore sola,
  34. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  35. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  36. unde ea progigni possit concepta, creari
  37. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  38. quippe etenim sumant alii finita per omne
  39. corpora iactari unius genitalia rei,
  40. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  41. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  42. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  43. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  44. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  45. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  46. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  47. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  48. infidi maris insidias virisque dolumque
  49. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  50. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  51. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  52. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  53. disiectare aestus diversi materiai,
  54. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  55. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  56. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  57. et res progigni et genitas procrescere posse.
  58. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  59. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  60. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  61. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  62. nec porro rerum genitales auctificique
  63. motus perpetuo possunt servare creata.
  64. sic aequo geritur certamine principiorum
  65. ex infinito contractum tempore bellum.
  66. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  67. et superantur item. miscetur funere vagor,
  68. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  69. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  70. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  71. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  72. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  73. convenit et memori mandatum mente tenere,
  74. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  75. quod genere ex uno consistat principiorum,
  76. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  77. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  78. atque potestates, ita plurima principiorum
  79. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  80. Principio tellus habet in se corpora prima,
  81. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  82. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  83. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  84. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  85. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  86. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  87. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  88. montivago generi possit praebere ferarum.
  89. quare magna deum mater materque ferarum
  90. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  91. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  92. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  93. aeris in spatio magnam pendere docentes
  94. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  95. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  96. officiis debet molliri victa parentum.
  97. muralique caput summum cinxere corona,
  98. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  99. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  100. horrifice fertur divinae matris imago.
  101. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  102. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  103. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  104. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  105. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  106. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  107. significare volunt indignos esse putandos,
  108. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  109. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  110. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  111. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  112. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  113. ingratos animos atque impia pectora volgi
  114. conterrere metu quae possint numine divae.
  115. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  116. munificat tacita mortalis muta salute,
  117. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  118. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  119. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  120. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  121. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  122. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  123. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  124. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  125. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  126. cum pueri circum puerum pernice chorea
  127. armat et in numerum pernice chorea
  128. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  129. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  130. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  131. propterea magnam armati matrem comitantur,
  132. aut quia significant divam praedicere ut armis
  133. ac virtute velint patriam defendere terram
  134. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  135. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  136. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  137. omnis enim per se divom natura necessest
  138. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  139. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  140. nam privata dolore omni, privata periclis,
  141. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  142. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  143. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  144. et quia multarum potitur primordia rerum,
  145. multa modis multis effert in lumina solis.
  146. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  147. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  148. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  149. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  150. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  151. religione animum turpi contingere parcat.
  152. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  153. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  154. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  155. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  156. dissimili vivont specie retinentque parentum
  157. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  158. tanta est in quovis genere herbae materiai
  159. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  160. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  161. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  162. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  163. dissimili perfecta figura principiorum.
  164. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  165. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  166. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  167. scintillasque agere ac late differre favillam.
  168. cetera consimili mentis ratione peragrans
  169. invenies igitur multarum semina rerum
  170. corpore celare et varias cohibere figuras.
  171. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  172. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  173. haec igitur variis debent constare figuris;
  174. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  175. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  176. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  177. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  178. conveniunt et res permixto semine constant.
  179. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  180. multa elementa vides multis communia verbis,
  181. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  182. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  183. non quo multa parum communis littera currat
  184. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  185. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  186. sic aliis in rebus item communia multa
  187. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  188. dissimili tamen inter se consistere summa
  189. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  190. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  191. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  192. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  193. semiferas hominum species existere et altos
  194. inter dum ramos egigni corpore vivo
  195. multaque conecti terrestria membra marinis,
  196. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  197. pascere naturam per terras omniparentis.
  198. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  199. seminibus certis certa genetrice creata
  200. conservare genus crescentia posse videmus.
  201. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  202. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  203. corpora discedunt conexaque convenientis
  204. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  205. reicere in terras naturam, multaque caecis
  206. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  207. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  208. vitalis motus consentire atque imitari.
  209. sed ne forte putes animalia sola teneri
  210. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  211. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  212. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  213. dissimili constare figura principiorum;
  214. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  215. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  216. semina cum porro distent, differre necessust
  217. intervalla vias conexus pondera plagas
  218. concursus motus; quae non animalia solum
  219. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  220. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  221. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  222. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  223. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  224. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  225. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  226. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  227. corpora consimili sint eius tincta colore;
  228. nullus enim color est omnino materiai
  229. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  230. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  231. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  232. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  233. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  234. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  235. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  236. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  237. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  238. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  239. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  240. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  241. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  242. immutabile enim quiddam superare necessest,
  243. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  244. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  245. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  246. proinde colore cave contingas semina rerum,
  247. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  248. Praeterea si nulla coloris principiis est
  249. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  250. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  251. propterea magni quod refert, semina quaeque
  252. cum quibus et quali positura contineantur
  253. et quos inter se dent motus accipiantque,
  254. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  255. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  256. marmoreo fieri possint candore repente,
  257. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  258. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  259. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  260. materies ubi permixta est illius et ordo
  261. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  262. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  263. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  264. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  265. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  266. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  267. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  268. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  269. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  270. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  271. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  272. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  273. aut alio in quovis uno puroque nitore
  274. dissimiles longe inter se variosque colores.
  275. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  276. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  277. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  278. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  279. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  280. principiis rerum non numquam causa colores,
  281. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  282. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  283. quippe etenim multo proclivius exorientur
  284. candida de nullo quam nigro nata colore
  285. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  286. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  287. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  288. scire licet quam sint nullo velata colore;
  289. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  290. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  291. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  292. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  293. quae sita cervices circum collumque coronat;
  294. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  295. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  296. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  297. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  298. consimili mutat ratione obversa colores;
  299. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  300. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  301. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  302. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  303. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  304. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  305. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  306. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  307. sed variis formis variantes edere tactus.
  308. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  309. est natura coloris et omnia principiorum
  310. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  311. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  312. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  313. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  314. ex albis album pinnis iactare colorem
  315. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  316. aut alio quovis uno varioque colore.
  317. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  318. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  319. evanescere paulatim stinguique colorem;
  320. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  321. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  322. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  323. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  324. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  325. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  326. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  327. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  328. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  329. scire licet quaedam tam constare orba colore
  330. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  331. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  332. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  333. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  334. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  335. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  336. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  337. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  338. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  339. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  340. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  341. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  342. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  343. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  344. concoctosque suo contractans perdere viro,
  345. propter eandem rem debent primordia rerum
  346. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  347. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  348. nec simili ratione saporem denique quemquam
  349. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  350. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  351. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  352. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  353. inmortalia si volumus subiungere rebus
  354. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  355. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  356. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  357. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  358. principiis constare. neque id manufesta refutant
  359. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  360. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  361. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  362. quippe videre licet vivos existere vermes
  363. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  364. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  365. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  366. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  367. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  368. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  369. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  370. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  371. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  372. non alia longe ratione atque arida ligna
  373. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  374. iamne vides igitur magni primordia rerum
  375. referre in quali sint ordine quaeque locata
  376. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  377. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  378. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  379. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  380. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  381. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  382. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  383. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  384. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  385. sed magni referre ea primum quantula constent,
  386. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,